|
Chrysostomus in Matth. Postquam vanae gloriae expulit aegritudinem,
optime iam sermonem de contemptu divitiarum inducit. Nihil enim ita
pecunias concupiscere facit ut gloriae cupido: propter hoc namque
famulorum greges et auro opertos equos et argenteas mensas expetunt
homines, non ut utilitatem aut voluptatem impleant, sed ut multis
ostendantur; et hoc est quod dicit nolite thesaurizare vobis thesauros
in terra. Augustinus de Serm. Dom. Si enim eo corde quisque
operetur aliquid ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit cor
mundum quod in terra volutatur? Sordescit enim aliquid cum inferiori
miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordidetur, quia etiam de
puro argento sordidatur aurum si misceatur: ita et animus noster
terrenorum cupiditate sordescit, quamvis terra in suo ordine munda
sit. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Quia supra dominus
nihil de eleemosyna, vel oratione, vel ieiunio docuerat, sed
simulationem eorum compescuit tantum, nunc secundum tria praedicta,
tres consequentias introducit doctrinae: quarum prima pertinet ad
eleemosynam, quae est haec: nolite thesaurizare vobis thesauros in
terra, ubi primo dat consilium ut eleemosyna fiat; ut sit ordo
narrationis talis: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te;
et postea subsequitur: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra;
secundo ostendit quae sit utilitas in eleemosyna facienda; tertio ut
neque timor inopiae accidentis impediat voluntatem eleemosynae
faciendae. Chrysostomus in Matth. Dicens autem nolite thesaurizare
vobis thesauros in terra, subdit ubi aerugo et tinea demolitur: ut
demonstret thesauri qui est hic, nocumentum, et eius qui est in
caelo, utilitatem, et a loco, et ab his quae nocent; quasi dicat:
quid formidas ne pecuniae consumantur, si eleemosynam dederis? Itaque
da eleemosynam, et additionem accipient: etenim quae in caelis sunt
apponentur; quod si non dederis, pereunt. Et non dixit: aliis
derelinquis, quoniam hoc delectabile est hominibus. Rabanus. Tria
autem ponit, secundum tres diversitates divitiarum. Metalla
aerugine, vestes tinea demoliuntur; sunt autem alia quae neque
aeruginem neque tineam timent, sicut lapides pretiosi; et ideo ponit
generale detrimentum, scilicet fures, qui omnes divitias rapere
possunt. Chrysostomus super Matth. Alia littera habet: ubi tinea
et commestura exterminant. Omnia enim bona mundi triplex tollit
interitus. Aut enim a semetipsis veterascunt et tineant, sicut
vestimenta; aut ab ipsis dominis luxuriose viventibus comeduntur; aut
ab extraneis vel dolo, vel vi, vel calumniis, vel alio iniquo modo
diripiuntur: qui omnes fures dicuntur, quia per iniquitatem festinant
aliena facere sua. Sed dices: numquid omnes haec qui habent, perdent
ea? Interim quidem dicam, quia etsi non omnes perdunt, tamen multi
perdunt. Vere autem et male servatas divitias, etsi non
corporaliter, spiritualiter tamen perdidisti: quia non proficiunt tibi
ad usum salutis. Rabanus. Allegorice autem aerugo significat
superbiam, quae decorem virtutum obscurat. Tinea, quae vestes
latenter rodit, invidia est, quae bonum studium lacerat, et per hoc
compactionem unitatis dissipat. Fures sunt haeretici et Daemones,
qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus spolient. Hilarius in
Matth. Ceterum laus caelestis aeterna est, nec furto surrepenti
subtrahenda, nec tinea et rubigine invidiae excidenda; et ideo
sequitur thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi neque aerugo
neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt neque furantur.
Augustinus de Serm. Dom. Caelum autem hoc loco non corporeum
acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum
debet contemnere qui sibi thesaurizat in illo caelo de quo dictum est:
caelum caeli domino idest in firmamento spirituali. Caelum enim et
terra transibunt; non autem in eo quod transit collocare debemus
thesaurum nostrum, sed in eo quod semper manet. Chrysostomus super
Matth. Quid ergo melius est, an in terra reponere, ubi incertus est
conservationis eventus, an in caelo, ubi est certa custodia? Quae
autem stultitia est illic relinquere unde exiturus es, et illuc non
praemittere quo iturus es? Illic ergo substantiam tuam colloca ubi
patriam habes. Chrysostomus in Matth. Quia tamen non omnis terrenus
thesaurus aerugine aut tinea destruitur, aut per fures aufertur, ideo
aliud inducit dicens ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; ac
si dicat: etsi nihil priorum veniat, non parvam sustinebis iacturam
inferioribus affixus, et eorum servus factus, et a caelestibus
cadens, et nihil excelsorum cogitare potens. Hieronymus. Hoc autem
non solum de pecunia, sed de cunctis possessionibus sentiendum est.
Gulosi enim Deus venter est; lascivi thesaurus sunt lubrica;
amatoris libido. Hinc fuerit unusquisque a quo vincitur. Ibi ergo
habet cor, ubi et thesaurum. Chrysostomus super Matth. Vel
aliter. Ponit nunc quae sit utilitas in eleemosyna facienda. Qui
enim collocat thesauros in terra, non habet quid speret in caelo. Ut
quid ergo aspiciat in caelum, ubi nihil repositum habet? Unde
dupliciter peccat: primo, quia mala congregat; secundo, quia cor
habet in terra; et ex contrariis causis dupliciter bene facit qui
thesaurizat in caelo.
|
|