|
Chrysostomus in Matth. Postquam fecit mentionem de intellectu in
servitutem redacto et captivato, quia hoc non multis facile
cognoscibile erat, ad exteriorem doctrinam transponit dicens lucerna
corporis tui est oculus tuus; ac si dicat: si non nosti quid est
iactura intellectus, a corporalibus hoc disce: quod enim est oculus
corpori, hoc est intellectus animae. Sicut ergo oculis orbatis multum
operationis reliquorum membrorum amittitur, lumine eis extincto, ita
et mente corrupta, multis malis vita tua impletur. Hieronymus. Hoc
ergo totum transfert ad sensum: quomodo enim corpus totum est in
tenebris, si oculus non fuerit simplex, ita si anima principalem
fulgorem suum perdiderit, universus sensus, vel sensualis pars animae
in caligine commorabitur: unde dicitur si ergo lumen quod in te est,
tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt? Idest, si sensus, qui
lumen est animae, vitio caligatur, ipsa putas caligo quibus tenebris
obvolvetur? Chrysostomus super Matth. Videtur autem quod non de
corporali oculo hic loquatur, nec de hoc corpore quod videtur deforis;
alioquin dixisset: si oculus tuus sanus fuerit aut infirmus; nunc
autem dicit simplex et nequam. Si autem benignum oculum habet et
infirmum, numquid corpus eius in lumine est? Aut si malignum et
sanum, numquid corpus eius in tenebris est? Hieronymus. Sed solent
lippientes lucernas videre numerosas; simplex autem oculus et purus
simplicia intuetur et pura. Chrysostomus super Matth. Vel dicitur
oculus non a foris sed ab intus. Lucerna enim est mens, per quam
anima videt Deum. Qui ergo cor habet ad Deum, illius oculus lucidus
est; idest illius mens munda est, non terrenis concupiscentiis
sordidata. Tenebrae autem in nobis sunt sensus carnales, qui semper
desiderant quae sunt tenebrarum. Qui ergo habet oculum mundum, idest
mentem spiritualem, corpus suum servat lucidum, idest sine peccato:
etsi enim caro desiderat mala, virtute tamen divini timoris repercutit
eam. Qui autem habet oculum, idest mentem, aut malignitate
tenebrosam, aut concupiscentia turbulentam, tenebrosum possidet
corpus: non enim resistit carni quando concupiscit perversa, quia non
habet spem in caelo, quae praestat nobis virtutem ut concupiscentiis
resistamus. Hilarius in Matth. Vel aliter. De officio luminis
oculi, lumen cordis expressit: quod si simplex et lucidum manebit,
claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae
corruptioni carnis infundet, scilicet in resurrectione; si autem
obscurum peccatis et voluntate erit nequam, vitiis mentis natura
corporis subiacebit. Augustinus de Serm. Dom. Vel aliter.
Oculum hic accipere debemus intentionem nostram; quae si munda fuerit
et recta, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, bona sunt:
quae quidem omnia totum corpus appellavit, quia et apostolus membra
nostra dicit quaedam opera, ubi ait: mortificate membra vestra,
fornicationem et immunditiam. Non ergo quid quisque faciat, sed quo
animo faciat considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc
nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus. Omne enim
quod manifestatur, lumen est. Ipsa vero facta, quae ad hominum
societatem procedunt, incertum nobis habent exitum; et ideo tenebras
eas vocavit: non enim novi cum pecuniam porrigo indigenti, quid sit
inde facturus. Si ergo ipsa cordis intentio, quae tibi nota est,
sordidatur appetitu temporalium rerum, magis ipsum factum, cuius
incertus est exitus, sordidum erit; quia etsi bene alicui proveniat
quod tu non recta intentione facis, quomodo tu feceris imputabitur
tibi, non quomodo illi provenerit. Si autem simplici intentione,
idest fine caritatis, opera nostra fiant, tunc munda sunt, et placent
in conspectu Dei. Augustinus contra mendacium. Sed ea quae constat
esse peccata, nulla velut bona intentione facienda sunt: ea quippe
opera hominum si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona nunc
mala, quae non sunt per seipsa peccata; sicut victum praebere
pauperibus bonum est, si fiat misericordiae causa; malum autem si fiat
causa iactantiae. Cum vero opera ipsa peccata sunt, ut furta, stupra
et huiusmodi, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non
esse? Quis dicat: furemur divitibus, ut habeamus quid demus
pauperibus? Gregorius Moralium. Vel aliter. Si lumen quod in te
est, idest, si hoc quod nos bene agere coepimus, ex mala intentione
offuscamus, ipsa quae mala esse non ignoramus, etiam cum facimus,
quantae tenebrae sunt? Remigius. Vel aliter. Fides lucernae
assimilatur, quia per eam egressus interioris hominis, idest actio,
illuminatur ne offendat: secundum illud Ps. 118, 105: lucerna
pedibus meis verbum tuum; quae si fuerit munda et simplex, totum
corpus lucidum erit; si vero sordida, totum corpus erit tenebrosum.
Vel aliter. Per lucernam intelligitur rector Ecclesiae, qui bene
oculus dicitur, quia salutaria plebi subiectae providere debet, quae
per corpus intelligitur. Si ergo rector Ecclesiae erraverit, quanto
magis errabit populus ei subiectus?
|
|