|
Chrysostomus super Matth. Superius dixerat dominus, quod qui habet
mentem spiritalem, ille potest corpus suum servare sine peccato; qui
autem non habet, non potest; cuius rationem subiungit, dicens nemo
potest duobus dominis servire. Glossa. Vel aliter. Quia dictum est
supra quod propter intentionem temporalium, bona mala fiunt; unde
posset aliquis dicere: ego faciam bona et propter temporalia et propter
caelestia. Contra quod dominus ait nemo potest duobus dominis
servire. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. In anterioribus,
avaritiae compressit tyrannidem per multa et magna; sed adhuc alia
apponit ampliora. Non enim in hoc solum nobis nocent divitiae quod
latrones adversus nos armant, et quod intellectum obtenebrant; sed
etiam a servitute Dei nos expellunt. Et hoc probat a communibus
conceptionibus, dicens nemo potest duobus dominis servire; duos autem
dicit qui contraria iniungunt: concordia enim multos unum facit: quod
ostenditur per hoc quod subdit aut enim unum odio habebit. Ideo autem
duo ponit, ut monstret facilem esse transmutationem ad melius. Si
enim dicas: servus factus sum pecuniarum, amando scilicet eas,
monstrat quod possibile est aliud venire; scilicet non sustinendo
servitutem, sed contemnendo. Glossa. Vel duo tangere videtur
servientium genera. Quidam enim serviunt liberaliter ex amore, quidam
serviliter ex timore. Si ergo aliquis ex amore serviat uni
contrariorum dominorum, necesse est ut alterum odio habeat; si vero ex
timore serviat, necesse est ut dum unum sustinet, alterum contemnat.
Res autem terrena, vel Deus, si in corde hominis dominetur, ad
contraria ex utroque trahitur homo: nam Deus trahit ad superiora sibi
servientem, res vero terrena ad inferiora; et ideo quasi concludens
subdit non potestis Deo servire et mammonae. Hieronymus. Mammona
sermone Syriaco divitiae nuncupantur. Audiat ergo hoc avarus, qui
censetur vocabulo Christiano, non posse se simul divitiis Christoque
servire. Et tamen non dixit: qui habet divitias; sed: qui servit
divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut
servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut
dominus. Glossa. Per mammonam etiam intelligitur Diabolus, qui
praeest divitiis; non quod possit eas dare, nisi quando Deus
permittit; sed quia per eas homines fallit. Augustinus de Serm.
Dom. Qui enim servit mammonae, idest divitiis, illi utique servit
qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus,
princeps huius saeculi a domino dicitur. Vel aliter. Qui sint duo
domini, ostendit cum dicitur non potestis Deo servire et mammonae,
scilicet Deo et Diabolo. Aut ergo hunc odio habebit homo, et
alterum diliget, idest Deum; aut alterum patietur, et alterum
contemnet. Patitur enim durum dominum quisquis servit mammonae: sua
enim cupiditate implicatus subditur Diabolo, et non eum diligit.
Sicut qui ancillae alienae coniunctus est propter concupiscentiam,
duram patitur servitutem, etsi non diligat eum cuius ancillam diligit.
Dixit autem alterum contemnet, non: odio habebit; nullus enim vera
conscientia Deum potest odisse. Contemnit autem, idest non timet
eum, cum quasi de eius bonitate securus est.
|
|