|
Augustinus de Serm. Dom. Quia superius docuerat dominus, quod
quisquis vult diligere Deum, et cavere ne offendat, non se arbitretur
duobus dominis posse servire, ne forte quamvis iam superflua non
quaerantur propter ipsa tamen necessaria cor duplicetur, et ad ea
deflectenda torqueatur intentio, subiungit dicens ideo dico vobis: ne
solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro
quid induamini. Chrysostomus in Matth. Non hoc dicit, quod anima
cibo indigeat, incorporea est enim; sed secundum communem locutus est
consuetudinem: aliter enim non potest morari in corpore, nisi eo
cibato. Augustinus. Vel animam in hoc loco pro animali vita positam
noverimus. Hieronymus. In nonnullis codicibus additum est neque quid
bibatis. Ergo quod omnibus natura tribuit, et iumentis et bestiis
hominibusque commune est, huius cura non penitus liberamur; sed
praecipitur nobis ne solliciti simus quid manducemus: quia in sudore
vultus praeparamus nobis panem: labor exercendus est, sollicitudo
tollenda. Quod autem hic dicitur, ne solliciti sitis, de carnali
cibo et vestimento accipiamus; ceterum de spiritualibus cibis et
vestimentis spiritus debemus esse solliciti. Augustinus de Haeres.
Dicuntur autem Euchitae quidam haeretici, opinantes monacho non
licere, sustentandae vitae suae causa, aliquid operari, atque ita
seipsos profiteri ut omnino ab operibus vacent. Augustinus de opere
Monach. Inquiunt enim: non de hoc opere corporali, in quo vel
agricolae vel opifices laborant, praecepit apostolus cum dixit: qui
non vult operari, non manducet. Neque enim Evangelio potuit esse
contrarius, ubi ait dominus: ideo dico vobis: ne solliciti sitis.
In verbo ergo apostoli praedicto spiritualia opera debemus accipere,
de quibus alibi dicitur: ego plantavi, Apollo rigavit. Et ita se
arbitrantur apostolicae obtemperare sententiae, cum Evangelium credunt
de non curanda corporali vitae huius indigentia praecepisse, et
apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non vult operari,
non manducet. Prius ergo demonstremus apostolum opera corporalia
servos Dei operari voluisse. Praemiserat enim dicens: ipsi scitis
quomodo oporteat nos imitari; quia non inquieti fuimus inter vos neque
panem ab aliquo gratis manducavimus; sed in labore et fatigatione die
ac nocte laborantes, ne quem vestrum gravaremus; non quia non habuimus
potestatem, sed ut nosipsos formam daremus vobis, qua nos
imitaremini. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis,
quoniam si quis non vult operari, non manducet. Quid ad hoc dici
potest, quando exemplo suo docuit quid praeceperit, scilicet
corporaliter operando? Nam quod corporaliter operaretur, ostenditur
in actibus, ubi dicitur quod mansit cum aquila et uxore eius
Priscilla, opus faciens apud illos: erant enim tabernaculorum
artifices. Et tamen apostolo, tamquam praedicatori Evangelii,
militi Christi, plantatori vineae, pastori gregis, constituerat
dominus ut de Evangelio viveret; qui tamen stipendium sibi debitum non
exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant.
Audiant ergo qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut
tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore
gratuitum. Si autem Evangelistae sunt, si ministri altaris, si
dispensatores sacramentorum, habent hanc potestatem, si saltem
habebant aliquid in saeculo, quo facile sine opificio sustentarent hanc
vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispartiti sunt, et
credenda est eorum infirmitas et ferenda. Nec attendendum in quo loco
hoc quod habebant impenderint, cum omnium Christianorum sit una
respublica. Sed qui veniunt ad professionem servitutis Dei ex vita
rusticana, et ex opificum exercitio et plebeio labore, si quo minus
operentur, excusari non possunt. Nullo enim modo decet ut in ea vita
ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo
veniunt relictis deliciis suis qui fuerunt praediorum domini, ibi sint
rustici delicati. At cum dominus ait nolite solliciti esse, non hoc
dicit ut ista non procurent, quantum necessitatis est, unde honeste
poterunt; sed ut ista non intueantur, et propter ista faciant quicquid
in Evangelii praedicatione facere iubentur: eam namque intentionem
paulo superius oculum vocaverat. Chrysostomus in Matth. Vel potest
aliter continuari: cum enim docuisset dominus pecuniam despicere, ne
aliqui dicerent: qualiter poterimus vivere, si omnia proiecerimus?
Subiungit dicens ideoque dico vobis: ne solliciti sitis animae
vestrae. Glossa. Idest, cura temporali ne retrahamini ab aeternis.
Hieronymus. Praecipitur ergo nobis ne solliciti simus quid
comedamus, quia in sudore vultus praeparamus nobis panem: ergo labor
exercendus est, sollicitudo tollenda. Chrysostomus super Matth.
Non enim sollicitationibus spiritualibus, sed laboribus corporalibus
acquirendus est panis, qui laborantibus pro praemio diligentiae, Deo
praestante, abundat, et negligentibus pro poena, Deo faciente,
subducitur. Confirmat autem spem nostram dominus; et primo de maiori
ad minus descendit dicens nonne anima plus est quam esca, et corpus
plus quam vestimentum? Hieronymus. Qui maiora praestitit, utique et
minora praestabit. Chrysostomus super Matth. Nisi enim voluisset
conservari quod erat, non creasset; quod autem sic creavit ut per
escam servetur, necesse est ut det ei escam quamdiu vult esse quod
fecit. Hilarius in Matth. Vel aliter. Quia corruptus circa
futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in
resurrectione corporum species sit futura, quae in substantia
aeternitatis alimonia, ideo subsequenter dicitur nonne anima plus est
quam esca? Non enim patitur spem nostram futuri in resurrectione cibi
et potus et vestitus sollicitudine demorari; ne tanto pretiosiora
reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis
levioribus inferatur.
|
|