|
Chrysostomus super Matth. Postquam confirmavit spem nostram de
maiore ad minus descendes, deinde confirmat de minori ad maius
ascendens, cum dicit respicite volatilia caeli, quia non serunt neque
metunt. Augustinus de opere Monach. Quidam se dicunt propterea
operari non debere, quia nec volucres caeli seminant neque metunt.
Cur ergo non attendunt quod sequitur neque congregant in horrea? Cur
ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? Cur
denique molunt et coquunt? Haec enim aves non faciunt. Aut si
reperiunt quibus hoc persuadeant, ut eis per singulos dies escas
afferant praeparatas, saltem sibi de fontibus aquam afferunt et
reponunt, quod volatilia non faciunt. Sed si nec aqua sibi vasa
coguntur implere, et iam illos qui tunc erant Hierosolymae novo gradu
iustitiae supergressi sunt, qui de misso sibi ex gratia frumento panem
fecerunt, aut facere curaverunt; quod aves non faciunt. Non possunt
autem ista servare, ut scilicet nihil in crastinum reponant, qui se
per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se
praebentes accessum, includunt seipsos, viventes in magna intentione
orationum. An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus
dissimiliores? Quod ergo dicit de volatilibus caeli, ad hoc dicit,
ne quisquam putet Deum servorum suorum necessaria non curare, cum eius
providentia usque ad ista gubernanda perveniat. Neque enim non ipse
pascit eos qui manibus operantur; neque etiam quia Deus dixit: invoca
me in die tribulationis, et eruam te, non debuit fugere apostolus,
sed expectare ut comprehenderetur, et eum Deus sicut tres pueros, de
mediis ignibus liberaret. Sicut enim qui fugientibus sanctis huiusmodi
quaestionem obiiceret, responderunt non se oportuisse tentare Deum,
sed tunc talia Deum, si vellet, esse facturum, ut eos liberaret,
sicut Danielem a leonibus et Petrum a vinculis, cum ipsi quid
facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset,
etiam si liberarentur per illam, non nisi ab ipso liberari: sic servis
Dei valentibus manibus suis victum transigere, si ex Evangelio
moverit quaestionem de volatilibus caeli, quae non seminant, neque
metunt, facile respondebunt: si nos per aliquam infirmitatem vel
occupationem non possumus operari, ille nos pascet sicut aves, quae
nihil operantur. Cum autem possumus, non debemus tentare Deum, quia
haec quae possumus, eius munere possumus; et cum hic vivimus, illo
largiente vivimus qui largitus est ut possimus; et ille nos pascit a
quo aves pascuntur, sicut dicitur et pater vester caelestis pascit
illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Augustinus de Serm.
Dom. Idest carius vos valetis; quia rationale animal, sicut est
homo, sublimius ordinatur in rerum natura quam irrationalia, sicut
sunt aves. Augustinus de Civ. Dei. Plerumque tamen carius
comparatur equus quam servus, et gemma quam famula, non ratione
considerantis, sed necessitate indigentis, seu voluptate cupientis.
Chrysostomus super Matth. Omnia enim animalia Deus propter hominem
fecit, hominem autem propter se; quanto ergo pretiosior est hominis
creatio, tanto maior est Dei sollicitudo de ipso. Si ergo aves non
laborantes inveniunt escas, homo non inveniet, cui Deus dedit et
operandi scientiam et fructificandi spem? Hieronymus. Sunt autem
quidam qui dum volunt terminos patrum excedere et ad alta volitare, in
ima merguntur. Volatilia caeli Angelos esse volunt, ceterasque in
Dei ministerio fortitudines, quae absque sui cura, Dei aluntur
providentia. Si hoc itaque est, ut intelligi volunt, quomodo
sequitur dictum ad homines nonne vos magis pluris estis illis?
Simpliciter ergo accipiendum, quod si volatilia absque cura et
aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non
erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur?
Hilarius in Matth. Potest autem dici, quod sub nomine volucrum,
exemplo nos immundorum spirituum hortatur, quibus sine aliquo negotio
quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii
potestate substantia; atque ut ad immundos istud spiritus referatur,
opportune adiecit nonne vos pluris estis illis? De comparationis
praestantia differentiam nequitiae et sanctitatis ostendens. Glossa.
Non solum autem exemplo avium, sed experimento docet, quod ad hoc
quod sumus et vivimus, nostra cura non sufficit, sed divina
providentia operatur, dicens quis autem vestrum cogitans potest adicere
ad staturam suam cubitum unum? Chrysostomus super Matth. Deus enim
est qui per singulos dies incrementa corporis tui facit, te non
intelligente. Si ergo in teipso quotidie Dei providentia operatur,
quomodo in necessariis tuis cessabit? Si autem vos cogitando modicam
partem corpori vestro addere non potestis, quomodo cogitando salvandi
estis in toto? Augustinus de Serm. Dom. Vel potest referri ad
sequentia; ac si diceret: non esse cura nostra factum ut ad hanc
staturam veniret corpus nostrum; ex hoc intelligi potest quod si
velletis adiicere unum cubitum, non possetis. Illi ergo tegendi
corporis curam relinquite, cuius curam factum est ut esset tantae
staturae. Hilarius in Matth. Vel aliter. Sicut fidem vitalis
substantiae nostrae de documento spirituum firmavit, ita opinionem
futuri habitus iudicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim
universorum corporum quae vitam hauserunt, diversitatem in unum
perfectum virum sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscuiusque
proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare; de vestitu,
idest de specie corporum, cum eius contumelia ambigimus, qui ut
aequalem omnem hominem efficiat, tantum mensurae est humanis corporibus
additurus. Augustinus de Civit. Dei. Sed si Christus in ea
mensura corporis in qua mortuus est, resurrexit, nefas est dicere,
cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam
magnitudinem quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua notus
erat, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem
dixerimus ad dominici corporis modum, etiam minorum maiorumque corpora
redigenda, peribit de multorum corporibus perplurimum, cum ipse nec
capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut quisque recipiet
suam mensuram, quam vel habuit in iuventute, si senes est mortuus,
vel fuerat habiturus, si est ante defunctus. Et ideo non est dictum
ab apostolo: in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis
plenitudinis Christi; quia resurgent corpora mortuorum in iuvenili
aetate et robore, ad quam Christum pervenisse cognovimus.
|
|