|
Chrysostomus in Matth. Postquam monstravit quod non oportet nos pro
cibo esse sollicitos, ad id quod levius est pertransit: neque enim ita
necessarium est indumentum sicut cibus: unde dicit et de vestimentis
quid solliciti estis? Non autem hic utitur exemplo volucrum, ut
induceret pavonem et cygnum, a quibus erat similia exempla accipere;
sed utitur exemplo liliorum, dicens considerate lilia agri. Vult ex
duobus monstrare superabundantiam: scilicet a munificentia
pulchritudinis, et a vilitate participantium tali decore. Augustinus
de Serm. Dom. Ipsa autem documenta non sic allegorice discutienda
sunt ut quaeramus quid significent aves caeli aut lilia agri: posita
sunt enim ut de rebus minoribus maiora persuadeantur. Chrysostomus
super Matth. Lilia enim statuto tempore formantur in frondibus,
vestiuntur candore, implentur odoribus; et quod terra radici non
dederat. Deus invisibili operatione largitur. In omnibus autem eadem
plenitudo servatur, ut non ab eventu facta putentur, sed Deo
providentia intelligantur esse disposita. Dicendo autem non laborant,
viros confortat; dicendo vero neque nent, mulieres. Chrysostomus in
Matth. Haec autem dicens, non opus prohibuit, sed sollicitudinem,
sicut et supra cum de seminatione loqueretur. Et ut magis Dei
providentiam in ipsis commendet quae omnem superat humanam industriam,
subdit dico autem vobis, quoniam neque Salomon in gloria sua coopertus
est sicut unum ex istis. Hieronymus. Revera enim quod sericum, quae
regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? Quid
ita rubet ut rosa? Quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram
nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis iudicium est.
Chrysostomus. Quantum enim veritatis ad mendacium, tantum
vestimentorum et florum differentia est. Si ergo Salomon a floribus
superatus est, qui omnibus regibus fuit praeclarior, quando tu
vestimentis poteris vincere florum decorem? Est autem Salomon
superatus a florum decore non semel tantum neque bis, sed per totum
tempus sui regni: et hoc est quod dicit in omni gloria sua: quia nec
in uno die ita decoratus est ut flores. Chrysostomus super Matth.
Vel hoc dicit, quia Salomon etsi non laborabat quod vestiretur,
tamen iubebat. Ubi autem iussio, illic et ministrantium offensa et
iubentis ira frequenter invenitur. Haec autem quando nesciunt, sic
ornantur. Hilarius in Matth. Vel lilia intelligenda sunt Angelorum
caelestium claritates, quibus a Deo gloriae candor indultus est. Non
laborant autem, neque nent, quia virtutes Angelorum ex ea quam
adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiunt; et cum in
resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare caelestis gloriae
voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Chrysostomus super
Matth. Si autem floribus terrenis sic occurrit Deus, qui nati sunt
ut tantummodo videantur et pereant, homines negliget, quos sic creavit
ut non pro tempore videantur, sed ut perpetuo sint? Et hoc est quod
dicit si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?
Hieronymus. Cras autem in Scripturis futurum tempus intelligitur,
dicente Iacob: exaudiet me cras iustitia mea. Glossa. Alii libri
habent in ignem, vel in acervum, qui habet speciem clibani.
Chrysostomus in Matth. Non autem lilia iam ea vocat, sed foenum
agri, ut eorum vilitatem ostendat. Sed et aliam vilitatem apponit
dicens quae hodie sunt; et non dixit: cras non erunt, sed, quod est
multo deficientius, quod in clibanum mittitur. Quod autem dicit
quanto magis vos, occulte insinuatur humani generis honor; ac si
diceret: vos quibus animam dedit, corpus plasmavit, prophetas misit,
et unigenitum filium tradidit. Glossa. Dicit autem modicae fidei,
quia modica fides est quae nec de minimis certa est. Hilarius. Vel
sub foeni nomine gentes nuncupantur. Si igitur gentibus idcirco tantum
indulgetur aeternitas corporalis ut mox igni iudicii destinentur, quam
profanum est sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis
aeternitatis opus praestetur ad poenam? Remigius. Spiritaliter autem
per volatilia sancti viri designantur, qui ex aqua sacri Baptismatis
renascuntur, et devotione terrena despiciunt et caelestia petunt,
quibus pluris dicuntur esse apostoli, qui principes sunt omnium
sanctorum. Per lilia sancti viri intelliguntur, qui absque labore
legalium caeremoniarum, sola fide Deo placuerunt; de quibus dicitur:
dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Sancta etiam Ecclesia
per lilium intelligitur, propter candorem fidei et odorem bonae
conversationis; de qua dicitur: sicut lilium inter spinas. Per
foenum designantur infideles; de quibus dicitur: aruit foenum et flos
eius cecidit. Per clibanum aeterna damnatio; ut sit sensus: si Deus
infidelibus tribuit bona temporalia, quanto magis tribuet nobis
aeterna?
|
|