|
Augustinus de Serm. Dom. Sicut hypocritarum est praebere se
spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita est
ethnicorum, idest gentilium, in multiloquio se putare exaudiri; et
ideo subditur orantes autem nolite multum loqui. Cassianus Collat.
Frequenter enim, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis,
inferre aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. Augustinus ad
Probam. Non tamen, ut quidam putant, hoc est orare in multiloquio,
si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus.
Nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctaverit in orando et
prolixius oraverit, ut nobis praeberet exemplum. Dicuntur fratres in
Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas,
et raptim quodammodo iaculatas, ne illa violenter erepta, quae oranti
plurimum est necessaria, per productiores moras hebetetur intentio; ac
per hoc ipsi satis ostendunt hanc intentionem sicut non est obtundenda
si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse
rumpendam. Absit autem ab oratione multa locutio; sed non desit multa
precatio, si fervens perseverat intentio: nam multum loqui est in
orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari,
est eum quem precamur diuturna cordis excitatione pulsare: nam
plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus
fletu quam affatu. Chrysostomus in Matth. Dissuadet igitur per hoc
inanem locutionem in orando; puta cum non petimus decentia a Deo, sed
potentatus et glorias, inimicos superare, et pecuniarum abundantiam.
Iubet ergo hic non longas orationes facere. Longas autem dico non
tempore, sed multitudine eorum quae dicuntur. Perseverare tamen
oportet eos qui petunt. Orationi enim ait apostolus, instantes; non
tamen iubet decem millium versuum orationem componere, et corde tenus
enuntiare; quod occulte insinuat, cum dixit nolite multum loqui.
Glossa. Damnat autem multiloquium orationis veniens de infidelitate;
unde sequitur sicut ethnici faciunt. Gentilibus enim erat necessaria
verborum multiplicitas, propter Daemones, qui nesciebant quid illi
peterent, nisi illorum verbis instructi; unde sequitur putant enim
quod in multiloquio suo exaudiantur. Augustinus de Serm. Dom. Et
revera omne multiloquium a gentilibus venit, qui exercendae linguae
potius quam mundando animo dant operam, et hoc studii genus, etiam ad
Deum prece flectendum transferre conantur. Gregorius, Moralium.
Sed veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non
composita verba resonare; et ideo subditur nolite ergo assimilari eis.
Augustinus. Si enim verba multa ad id proferuntur ut instruatur
ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium conditorem? Unde sequitur
scit enim pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Hieronymus. Consurgit autem in hoc loco quaedam haeresis
philosophorum quorumdam, dogma perversum dicentium: si novit Deus
quid oremus, et antequam petamus scit quo indigemus, frustra scienti
loquimur. Quibus respondendum est, non narratores esse, sed
rogatores. Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere.
Chrysostomus in Matth. Non ergo oras ut doceas, sed flectas; ut
familiaris efficiaris continuitate interpellationis; ut humilieris; ut
rememoreris peccatorum tuorum. Augustinus. Nec etiam verbis nos
agere debemus apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas
animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et
supplici affectu. Augustinus ad Probam. Sed ideo per certa
intervalla temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis
nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus
nobisipsis innotescamus, et ad hoc augendum nosipsos acrius excitemus,
ne variis curis quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus
extinguatur nisi crebrius inflammetur. Nobis ergo necessaria sunt
verba quibus commoveamur et inspiciamus quid petemus, non quibus
dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Augustinus de
Serm. Dom. Sed rursus quaeri potest, sive rebus sive verbis
orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus iam novit quid
nobis necessarium sit, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum
serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera,
quae spiritualiter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos
exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem; sed nos non
semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia. Fit ergo in
oratione conversio corporis ad Deum et purgatio interioris oculi, cum
ea quae cupiebantur, temporaliter excluduntur, ut acies cordis
simplicis ferre possit simplicem lucem, et in ea manere cum gaudio,
quo beata vita perficitur.
|
|