|
Glossa. Postquam sigillatim de victu et vestitu sollicitudinem
excluserat, argumento ab inferioribus sumpto, hic consequenter
utrumque excludit, dicens nolite ergo solliciti esse dicentes: quid
manducabimus aut quid bibemus, aut quo operiemur? Remigius. Ideo
autem hoc dominus repetivit, ut ostenderet hanc rem esse
pernecessariam, et ut arctius eam in cordibus nostris inculcaret.
Rabanus. Notandum vero, quod non ait: nolite quaerere, aut
solliciti esse de cibo aut potu aut indumento, sed quid manducetis aut
quid bibatis, aut quid vestiamini; ubi mihi videntur argui qui spreto
victu vel vestimento communi, lautiora sibi vel austeriora his cum
quibus vitam ducunt alimenta vel indumenta requirunt. Glossa. Est
etiam alia sollicitudo superflua ex vitio hominum, quando fructus et
pecuniam plusquam necesse est reservant, et dimissis spiritualibus,
illis intenti sunt, quasi de bonitate Dei desperantes; et hoc
prohibetur; unde subditur haec omnia gentes requirunt. Chrysostomus
super Matth. Quia in rebus humanis fortunam credunt esse, non
providentiam; neque iudicio Dei vitas suas gubernari existimant, sed
incerto duci eventu; ideo merito timent et desperant, quasi qui
neminem habent gubernantem. Qui autem credit se Dei iudicio
gubernari, escam quidem suam in manu Dei committit; unde sequitur
scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Chrysostomus in
Matth. Non autem dicit: scit Deus; sed scit pater vester, ut eos
in maiorem spem ducat: si enim pater est, non poterit despicere
filios, cum nec homines patres hoc sustineant. Dicit autem quoniam
his omnibus indigetis, ut magis sollicitudinem abiiciatis, quia
necessaria sunt. Qualiter enim est pater qui sustinet etiam necessaria
filiis non dare? Si autem essent superflua, non ita oporteret
confidere. Augustinus de Trin. Non autem ista ex aliquo tempore
cognovit Deus, sed futura omnia temporalia; atque in eis etiam quid
et quando ab illo petituri eramus, sine initio ante praescivit.
Augustinus de Civ. Dei. Quod autem dicunt quidam, haec Dei
scientia non posse comprehendi, quia infinita sunt, restat eis
dicere, quod non omnes numeros Deus noverit, quos infinitos esse
certissimum est. Infinitas autem numeri non est incomprehensibilis ei
cuius intelligentiae non est numerus. Quapropter, si quicquid
scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur, profecto
omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia eius
scientiae incomprehensibilis non est. Gregorius Nyssenus de Hom.
Quoniam autem est providentia, per huiusmodi signa demonstratur:
permanentia enim universorum, et maxime eorum quae sunt in generatione
et corruptione, et positio et ordo eorum quae sunt, semper custoditur
secundum eumdem modum; qualiter utique perficeretur nullo providente?
Sed quidam dicunt: Deo curam esse existentium permanentiae in
universali, et huius solius providentiam habere; singularia vero fieri
ut contingit. Tres autem causas solas utique quis dicet non fiendi
providentiam singularium: aut enim hoc quod est ignorare Deum quoniam
bonum est particularium diligentiam habere; aut non velle; aut non
posse. Sed ignorantia omnino aliena est a beata substantia: qualiter
enim latebit Deum quod nec homo sapiens ignorabit, quod singularibus
destructis, universalia destruentur? Nihil autem prohibet omnia
individua perire, nulla procurante potentia. Si autem non vult,
propter duas fit causas: aut propter pigritiam, aut propter
indecentiam. Pigritia autem a duobus generatur: aut enim voluptate
aliqua attracti pigritamur, aut propter timorem desistimus: quorum
neutrum fas est cogitare de Deo. Si autem dicant non decere Deum,
indignum enim esse tantae beatitudinis parvis condescendere, qualiter
non inconveniens est artificem quidem procurantem universalia, nihil
particularium neque parvissimum derelinquere sine procuratione,
scientem quod ad totum proficit pars; conditorem vero Deum artificibus
enuntiare indoctiorem? Si autem non potest, imbecillis est Deus, et
impotens benefacere. Si vero incomprehensibilis nobis est singularium
providentiae ratio, non propterea oportet dicere quia non est
providentia; ita enim dicerent, quia numerum hominum ignoramus, neque
homines esse. Chrysostomus super Matth. Sic ergo qui credit se Dei
iudicio gubernari, escam suam in manu Dei committat: cogitet autem de
bono et malo; de quo nisi sollicitus fuerit, neque malum fugiet,
neque bonum apprehendet. Et ideo subditur quaerite autem primum regnum
Dei et iustitiam eius. Regnum Dei est retributio bonorum operum;
iustitia autem eius, via pietatis, per quam itur ad regnum. Si ergo
cogites qualis erit gloria sanctorum, necesse est ut aut propter
timorem poenae recedas a malo, aut propter desiderium gloriae festines
ad bonum. Et si cogitaveris quae sit Dei iustitia, quid scilicet
odit Deus et quid amat, iustitia ipsa ostendit tibi vias suas, quae
amantes se sequitur. Non autem daturi sumus rationem, si pauperes
sumus aut divites; sed si bene vel male egerimus, quod est in nostro
arbitrio. Glossa. Vel dicit iustitiam eius, quasi dicat: ut per
eum, non per vos iusti sitis. Chrysostomus super Matth. Terra
autem etiam propter peccata hominum maledicitur ut non germinet,
secundum illud: maledicta terra in opere tuo; benedicitur autem cum
bona fecerimus. Quaere ergo iustitiam, et non deerit tibi panis;
unde sequitur et haec omnia adicientur vobis. Augustinus de Serm.
Dom. Scilicet temporalia; quae manifeste hic ostendit non esse talia
bona nostra propter quae bene facere debeamus; sed tamen necessaria
esse. Regnum vero Dei et iustitia eius bonum nostrum est, ubi finis
constituendus est. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum
pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest,
apponentur, inquit haec vobis. Cum autem dixit illud primum,
significavit quia hoc posterius quaerendum est non tempore, sed
dignitate; illud tamquam bonum nostrum, hoc tamquam necessarium est.
Neque enim (verbi gratia) debemus evangelizare ut manducemus, quia
sic vilius haberemus Evangelium quam cibum, sed ideo manducare ut
evangelizemus. Quaerentibus autem primum regnum Dei et iustitiam
eius, idest hoc praeponentibus ceteris rebus, ut hoc propter cetera
quaeramus, non debet subesse sollicitudo, ne necessaria desint; et
ideo ait haec omnia adicientur vobis, idest consequenter sine ullo
vestro impedimento: ne cum ista quaeritis, illinc avertamini, aut
duos fines constituatis. Chrysostomus in Matth. Et non dixit:
dabuntur, sed apponentur, ut discas quia praesentia nihil sunt ad
magnitudinem futurorum. Augustinus de Serm. Dom. Cum autem
legimus in fame et siti apostolum laborasse, non existimemus hic domini
promissa titubasse; quandoquidem ista sunt adiutoria. Medicus iste,
cui nos totos commisimus, novit quando apponat et quando detrahat,
sicut nobis iudicat expedire. Si enim nobis aliquando defuerint (quod
plerumque propter nostram exercitationem Deus sinit), non debilitat
propositum nostrum, sed examinatum confirmat.
|
|