|
Glossa. Prohibuerat sollicitudinem praesentium rerum; modo prohibet
sollicitudinem futurorum vanam ex vitio hominum provenientem, cum dicit
nolite ergo solliciti esse in crastinum. Hieronymus. Cras in
Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob: exaudiet me
cras iustitia mea, et in Samuelis phantasmate pythonissa loquitur ad
Saulem: cras eris mecum. De praesentibus ergo concessit debere esse
sollicitos qui futura prohibet cogitare. Sufficit enim nobis
praesentis temporis cogitatio; futura, quae incerta sunt, Deo
relinquamus. Et hoc est quod dicitur crastinus enim dies sollicitus
erit sibi ipsi, idest ipse affert sollicitudinem suam secum. Sufficit
enim diei malitia sua. Hic malitiam non contrariam virtuti posuit,
sed laborem et afflictionem et angustiam saeculi. Chrysostomus in
Matth. Nihil enim ita dolorem infert animae ut sollicitudo et cura.
Cum autem dicat quod crastina dies erit sollicita de seipsa, volens
manifestius facere quod dicitur, prosopopoeiam facit temporis,
secundum multorum consuetudinem, loquens ad plebem imperfectam: ut
enim eos magis moveat, ipsos dies conquerentes inducit pro superflua
cura. Numquid enim dies non sufficiens habet onus, idest curam suam?
Quid igitur eam aggravas magis, curam quae pertinet ad alium diem
apponendo? Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Per hodie haec
solum significantur quae habemus in vita praesenti necessaria. Quia
autem dicit cras, quod superfluum est ostendit; dicit ergo nolite
solliciti esse in crastinum, idest, nihil curetis super id habere quod
necessarium est vobis ad vitam quotidianam: quod enim superfluum
fuerit, quod est cras, curabit se. Et hoc est quod dicit: crastinus
enim dies sollicitus erit sibi ipsi; ac si dicat: superflua cum
congregaveris, ipsa se curabunt; te quidem eis non fruente, invenient
dominos multos, qui ea procurent. Quid ergo curas de illis, quorum
potestatem aliis es dimissurus? Sufficit enim diei malitia sua; quasi
dicat: sufficit tibi labor quem pateris propter necessaria; noli de
superfluis laborare. Vel aliter. Augustinus de Serm. Dom. Non
dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit
futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non terrena, sed aeterna
cogitemus. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, idest, cum
oportuerit, sumamus cibum et huiusmodi, scilicet cum necessitas urgere
coeperit. Sufficit enim diei malitia sua; idest, sufficit quod ista
sumere urgebit necessitas; quam malitiam nominat, quia poenalis est
nobis: pertinet enim ad mortalitatem, quam peccando meruimus. Huic
ergo poenae temporalis necessitati noli addere aliquod gravius: ut non
solum eam patiaris, sed etiam propter hanc explendam milites Deo.
Hic est cavendum, ne cum viderimus aliquem servum Dei providere ne
ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum cura sibi commissa est,
iudicemus eum contra domini praecepta facere, et de crastino esse
sollicitum: nam et ipse dominus (cui ministrabant Angeli) propter
exemplum loculos habere dignatus est. Et in actibus apostolorum
scriptum est, quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in
futurum propter imminentem famem. Non ergo hoc dominus increpat, si
quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista non militet
Deo. Hilarius in Matth. Hoc etiam totum sub dicti caelestis
significantia continetur. Iubemur igitur non ambigere de futuris.
Satis enim vitae nostrae malitia dierum quibus vivimus, scilicet
peccata, sufficiunt, ut circa haec purganda omnis vitae nostrae
meditatio laborque versetur. Cessante autem cura nostra, ipsa futura
sollicita sunt, dum nobis aeternae caritatis profectus Deo procurante
proponitur.
|
|