|
Glossa. Inter salutaria monita et divina quibus consuluit
credentibus, formam orandi proposuit, et orationes composuit brevibus
verbis, ut sit fiducia cito annuendi, quod breviter vult rogari; unde
dicit pater noster qui es in caelis. Cyprianus de Orat. Domin.
Qui fecit vivere, docuit et orare: ut dum oratione quam filius
docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. Amica et familiaris
oratio est dominum de suo rogare. Agnoscat pater filii sui verba, cum
precem facimus; et cum ipsum habeamus advocatum apud patrem pro
peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus,
advocati nostri verba promamus. Glossa. Non tamen his solis verbis
oratur, sed et aliis sub eodem sensu conceptis, quibus cor nostrum
accenditur. Augustinus de Serm. Dom. Cum autem in omni
deprecatione benevolentia concilianda sit eius quem deprecamur, deinde
dicendum quid deprecemur. Per laudem illius ad quem oratio dirigitur,
solet benevolentia conciliari; et hoc in orationis principio poni
solet: in quo dominus noster nihil aliud nos dicere iussit, nisi pater
noster qui es in caelis. Multa quidem dicta sunt in laudem Dei;
nusquam tamen invenitur praeceptum populo Israel, ut dicerent pater
noster; sed est eis insinuatus ut dominus tamquam servis. Sed de
populo Christiano apostolus dicit quod spiritum adoptionis accepit, in
quo clamamus abba pater, quod non est meritorum nostrorum, sed
gratiae, quam in oratione ponimus, cum dicimus pater. Quo nomine et
caritas excitatur: quid enim carius debet esse filiis quam pater? Et
supplex affectus, cum homines dicunt Deo pater noster; et quaedam
impetrandi praesumptio: quid enim non det filiis petentibus, cum hoc
ipsum ante dederit ut filii essent? Postremo quanta cura animum
tangit, ut qui dicit pater noster, tanto patre non sit indignus?
Admonentur etiam hinc divites, vel genere nobiles, cum facti fuerint
Christiani, non superbire adversus pauperes vel ignobiles, quoniam
simul dicunt Deo pater noster; quod non possunt pie ac vere dicere,
nisi se fratres esse cognoscant. Chrysostomus in Matth. Quod enim
nocumentum est ex inferiori cognatione, cum secundum superiorem omnes
simus copulati? Qui etiam patrem dixit, et peccatorum remissionem et
adoptionem et hereditatem et fraternitatem, quae est ad unigenitum, et
spiritus largitionem per unam hanc confessus est nuncupationem. Non
enim possibile est vocare Deum patrem, nisi eum qui est omnibus istis
bonis potitus. Dupliciter orantium igitur erigit sensum: et dignitate
eius qui invocatur, et magnitudine beneficiorum, quibus orans potitus
est. Cyprianus de Orat. Domin. Non autem dicimus pater meus, sed
pater noster, quia pacis et unitatis magister noluit sigillatim et
privatim precem fieri, ut qui eum precatur, pro se tantum precetur.
Publica enim est nobis et communis oratio; et quando oramus, non pro
uno tantum, sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum
sumus. Sic enim unum orare pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes
ipse portavit. Chrysostomus super Matth. Pro se enim orare
necessitas cogit, pro altero autem caritas fraternitatis hortatur.
Dulcior autem est ante Deum oratio non quam necessitas transmittit,
sed quam caritas fraternitatis commendat. Glossa. Dicitur etiam
pater noster, quod commune est omnibus: non pater meus quod soli
Christo convenit, qui est filius per naturam. Chrysostomus super
Matth. Addit autem qui es in caelis, ut sciamus nos habere patrem
caelestem, et erubescant se terrenis rebus substernere qui patrem
habent in caelis. Cassianus Collat. Et ut ad illam regionem in qua
patrem nostrum commorari fatemur, summo desiderio properemus.
Chrysostomus in Matth. In caelis ergo cum dicit, non illic Deum
concludens, hoc ait, sed a terra abducens orantem et excelsis
regionibus affigens. Augustinus de Serm. Dom. Vel dicitur esse in
caelis, idest in sanctis et iustis; non enim spatio locorum continetur
Deus. Sunt quidem caeli excellentia mundi corpora; et si in eis
locus Dei esse credatur, melioris meriti sunt aves, quarum vita est
Deo vicinior. Non autem est scriptum: prope est dominus excelsis
hominibus, aut eis qui in montibus habitant; sed contritis corde.
Sed sicut terra appellatur peccator, cui dictum est: terra es, et in
terram ibis, sic caelum iustus e contrario dici potest. Recte ergo
dicitur qui es in caelis: tantum enim spiritualiter interesse videtur
inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter caelum et
terram. Cuius rei significandae gratia orantes ad orientem
convertimur, unde caelum surgit; non tamquam Deus ibi sit, ceteras
mundi deserens partes, sed ut admoneatur animus ad naturam
excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum corpus eius, quod
terrenum est, ad corpus excellentius, idest ad corpus caeleste,
convertatur. Convenit etiam ut omnium sensibus et parvulorum et
magnorum bene sentiatur de Deo; et ideo qui nondum possunt incorporeum
cogitare, tolerabilior est illorum opinio, si Deum in caelo potius
esse credant quam in terra.
|
|