|
Augustinus de Serm. Dom. Dictum est quis sit qui petitur et ubi
habitet; iam videamus quae sint petenda. Primum autem omnium quae
petuntur hoc est: sanctificetur nomen tuum: quod non sic petitur quasi
non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab hominibus;
idest, ita innotescat Deus ut non aestimetur aliquid sanctius.
Chrysostomus in Matth. Vel rogare iubet orantem, Deum per nostram
glorificari vitam; ac si dicat: ita fac nos vivere ut per nos universa
te glorificent. Sanctificetur enim idem est quod glorificetur. Digna
est autem Deum deprecantis oratio, nihil petere ante patris gloriam,
sed omnia eius laudi postponere. Chrysostomus super Matth. Vel
aliter. Non optamus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed ut
nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixit: sancti
estote, quia ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in
Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coeperimus perseveremus.
Augustinus de bono Persev. Cur autem perseverantia ista poscitur a
Deo, si, ut Pelagiani dicunt, non datur a Deo? An et ista
irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum
dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate praestare?
Cyprianus de Orat. Domin. Et hoc etiam ut sanctificemur, quotidie
deprecamur: opus enim est nobis continua sanctificatione, ut qui
quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus.
|
|