|
Glossa. Congrue sequitur ut post adoptionem filiorum, regnum
petamus, quod filiis debetur; unde sequitur adveniat regnum tuum.
Augustinus de Serm. Dom. Quod non ita dictum est, quasi nunc non
regnet etiam in terra, semperque in ea regnaverit. Adveniat ergo
accipiendum est ut manifestetur hominibus. Nulli autem licebit
ignorare regnum Dei, cum eius unigenitus non solum intelligibiliter,
sed etiam visibiliter venerit iudicare vivos et mortuos. Tunc autem
esse futurum iudicii diem dominus docet, cum Evangelium praedicatum
fuerit in omnibus gentibus; quae res pertinet ad sanctificationem
nominis Dei. Hieronymus. Vel generaliter pro totius mundi petit
regno, ut Diabolus in mundo regnare desistat; vel ut in unoquoque
regnet Deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore.
Chrysostomus super Matth. Vel nostrum regnum petimus advenire a Deo
nobis repromissum et Christi sanguine acquisitum; ut qui in saeculo
ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus. Augustinus ad
Probam. Regnum namque Dei veniet, sive velimus sive nolimus. Sed
desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque
in eo regnemus. Cassianus Collat. Vel quia novit sanctus testimonio
conscientiae suae, cum apparuerit regnum Dei, eius se futurum esse
consortem. Hieronymus attendendum autem quod grandis audaciae sit et
purae conscientiae postulare regnum Dei, et iudicium non timere.
Cyprianus de Orat. Domin. Potest etiam et ipse Christus esse
regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cuius adventus ut cito
nobis repraesentetur optamus; nam cum resurrectio ipse sit, quia in
ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest intelligi, quia in illo
regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, idest caeleste,
quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit iam saeculo, maior
est etiam honoribus eius et regno; et ideo qui se Deo et Christo
dedicat, non terrena, sed caelestia regna desiderat. Augustinus de
bono Persev. Cum autem petitur adveniat regnum, quid orant qui iam
sancti sunt, nisi ut in ea sanctitate quae iam illis data est
perseverent? Neque enim aliter veniet Dei regnum, quod his qui
perseverant usque in finem, certum est esse venturum.
|
|