|
Augustinus de Serm. Dom. In illo beatitudinis regno vita beata
perficietur in sanctis, sicut nunc in caelestibus Angelis. Et ideo
post illam petitionem qua dicimus adveniat regnum tuum, sequitur fiat
voluntas tua, sicut in caelo et in terra; idest, sicut in Angelis,
qui sunt in caelo, voluntas tua fit, ut te perfruantur, nullo errore
obnubilante eorum sapientiam, nulla miseria impediente eorum
beatitudinem, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de
terra, quantum ad corpus attinet, facti sunt. Item fiat voluntas
tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in caelo,
et in terra; idest, sicut ab Angelis, ita ab hominibus: non quod
ipsi faciant ut velit Deus, sed quia faciunt quod ille vult; idest,
faciunt secundum voluntatem eius. Chrysostomus in Matth. Vide autem
consequentiam optimam: quia enim concupiscere docuit caelestia per hoc
quod dictum est adveniat regnum tuum, antequam ad caelum perveniatur,
ipsam terram iussit fieri caelum, per hoc quod dicit fiat voluntas tua
sicut in caelo et in terra. Hieronymus. Erubescant autem ex hac
sententia qui quotidie ruinas in caelo fieri mentiuntur. Augustinus de
Serm. Dom. Vel sicut in caelo et in terra, idest, sicut in
iustis, ita in peccatoribus; tamquam si diceret: sicut faciunt
voluntatem tuam iusti, etiam peccatores, ut ad te convertantur,
sive, ita ut sua cuique tribuantur, quod fiet in extremo iudicio.
Vel per caelum et terram, accipiamus spiritum et carnem. Et quod
dicit apostolus: mente servio legi Dei; videamus factam Dei
voluntatem in spiritu. In illa autem immutatione qua promittitur
iustis, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, idest, sicut
spiritus non resistit Deo, ita et corpus non resistat spiritui. Vel
sicut in caelo et in terra, idest, sicut in ipso Iesu Christo, ita
et in Ecclesia; tamquam in viro, qui patris voluntatem implevit, ita
et in femina, quae illi desponsata est. Caelum enim et terra
convenienter intelligitur quasi vir et femina, quoniam terra caelo
fecundante fructifera est. Cyprianus de Orat. Domin. Non ergo
petimus ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod
Deus vult: quod ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, idest
opera eius et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei
misericordia tutus. Chrysostomus in Matth. Virtus enim non est
nostri studii solum, sed superioris gratiae. Rursum autem hic
orationem pro orbe terrarum cuilibet nostrorum iniunxit: neque enim
dixit: fiat voluntas tua in me vel in nobis, sed ubique terrarum, ut
solvatur error et plantetur veritas et expellatur malitia et revertatur
virtus, et sic iam non differat caelum a terra. Augustinus de bono
Persev. Ex hoc autem evidenter ostenditur contra Pelagianos initium
fidei esse donum Dei, quando pro infidelibus, ut habere fidem
incipiant, sancta orat Ecclesia. Cum etiam in sanctis iam sit facta
Dei voluntas, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo
quod esse coeperunt? Chrysostomus super Matth. Communiter autem
accipi debet quod ait sicut in caelo et in terra; idest: sanctificetur
nomen tuum sicut in caelo et in terra; adveniat regnum tuum sicut in
caelo, et in terra; fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra.
Et vide quod caute locutus est; non dixit: pater, sanctifica nomen
tuum in nobis; adveniat regnum tuum super nos; fac voluntatem tuam in
nobis. Nec iterum dicit: sanctificemus nomen tuum; suscipiamus
regnum tuum; faciamus voluntatem tuam; ne hoc aut Dei tantum, aut
hominis tantum esse videatur. Sed medie dixit et impersonaliter: nam
sicut homo non potest facere bonum nisi habuerit adiutorium Dei, sic
nec Deus bonum operatur in homine nisi homo voluerit.
|
|