|
Augustinus Enchir. Haec ergo tria quae in praemissis petitionibus
petuntur, hic inchoantur, et quantumcumque proficimus, augentur in
nobis; perfecte vero, quod in alia vita sperandum est, semper
possidebuntur. Reliquis vero quatuor quae sequuntur, petuntur
temporalia, quae propter aeterna consequenda sunt necessaria; panis
enim qui convenienter petitur hic, est necessarius: sequitur enim
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Hieronymus. Quod
nos supersubstantialem exprimimus, in Graeco habetur bis epiousion,
quod verbum Lxx interpretes periousion, frequentissime transferunt.
Consideravimus ergo in Hebraeo: et ubicumque illi periousion,
expresserunt, nos invenimus segola, quod Symmachus exereton, idest
praecipuum vel egregium transtulit, licet in quodam loco peculiarem
interpretatus sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel praecipuum
nobis dominus tribuat panem, illum petimus qui dicit in Evangelio:
ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Cyprianus de Orat.
Domin. Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est,
sed noster est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne
qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie accipimus, intercedente
aliquo graviori delicto a caelesti pane prohibeamur et a Christi
corpore separemur. Petimus ergo ut qui in Christo manemus, a
sanctificatione eius et corpore non recedamus. Augustinus de bono
Persev. Perseverantiam ergo a domino sancti poscunt, quando petunt
ne a Christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, ut
nullum crimen admittant. Chrysostomus super Matth. Vel panem
supersubstantialem posuit, hoc est quotidianum. Cassianus Collat.
Cum enim dicit hodie, ostendit eum quotidie esse sumendum, omnique
tempore haec oratio debet profundi, quia non est dies qua non opus sit
nobis huius panis perceptione cor interioris hominis confirmare.
Augustinus de Serm. Dom. Sed contra hoc illi movent quaestionem
qui in Orientalibus partibus non quotidie coenae domini communicant:
qui de hac re suam sententiam defendunt, vel ipsa auctoritate
ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui
Ecclesiis praesunt, facere prohibentur. Sed ut de istis nil in
aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus,
regulam nos orandi a domino accepisse, quam transgredi non oportet.
Quis ergo audeat dicere semel tantum nos orare debere orationem
dominicam, aut si iterum et tertio, usque ad eam tantum horam qua
corpori domini communicamus? Non enim postea dicere poterimus da nobis
hodie quod iam accepimus. Aut poterit quisque cogere ut ultima parte
diei sacramentum illud celebremus? Cassianus. Licet istud quod
dicitur hodie, ad praesentem vitam possit intelligi; idest dum in
saeculo commoramur, praesta nobis hunc panem. Hieronymus. Possumus
supersubstantialem panem et aliter intelligere, qui super omnes
substantias sit, et universas superet creaturas, scilicet domini.
Augustinus de Serm. Dom. Vel quotidianum panem accipiamus
spiritualem, praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari
et operari. Gregorius Moralium. Nostrum autem hunc panem dicimus,
et tamen ut detur oramus: quia Dei est ex munere, et noster fit per
acceptionem. Hieronymus. Alii simpliciter putant, secundum apostoli
sermonem dicentis: habentes victum et vestitum, his contenti simus,
de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere; unde in posterioribus
praeceptum est: nolite cogitare de crastino. Augustinus ad Probam.
Sic ergo hic sufficientiam petimus a parte quae excellit, idest nomine
panis totum significantes. Chrysostomus super Matth. Non solum
autem oramus ideo, panem nostrum da nobis hodie, ut habeamus quid
manducemus, quod commune est inter iustos et peccatores, sed ut quod
manducamus, de manu Dei accipiamus, quod est tantum sanctorum. Nam
illi Deus dat panem qui cum iustitia praeparat, Diabolus autem ei qui
praeparat cum peccato. Vel ita ut dum a Deo datur, sanctificatus
accipiatur; et ideo addidit nostrum, idest quem nos habemus paratum,
illum da nobis, ut a te sanctificetur: sicut sacerdos panem accipiens
a laico, sanctificat, et porrigit ei: panis enim offerentis est; sed
quod sanctificatum est beneficium est sacerdotis. Dicit autem nostrum
propter duo. Primo, quia omnia quae nobis Deus dat, per nos aliis
dat, ut de eo quod accipimus, partem impotentibus faciamus. Qui ergo
de laboribus suis, indigentibus praestat, non tantum panem suum
manducat, sed etiam alienum. Deinde qui de iustitia acquisitum panem
manducat, suum panem manducat; quod autem cum peccato alienum.
Augustinus de Serm. Dom. Forte autem aliquis moveatur cur oremus
pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, sicut est victus
et tegumentum, cum dominus dicat: nolite solliciti esse quid edatis
aut quid induamini; non potest autem quisque de ea re, pro qua
adipiscenda orat, non esse sollicitus. Augustinus ad Probam. Sed
sufficientiam vitae non indecenter vult quisquis vult, et non amplius;
haec autem sufficientia non appetitur propter seipsam, sed propter
salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habito
non sit inconveniens eis cum quibus honeste vivendum est. Ista ergo
cum habentur, ut teneantur; cum non habentur, ut habeantur orandum
est. Chrysostomus in Matth. Considerandum est autem quod postquam
dixit fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra, quia hominibus
loquebatur in terra carne indutis, et non potentibus habere eamdem
impassibilitatem cum Angelis, condescendit iam infirmitati nostrae,
quae necessario indiget cibo; et ideo pro pane iussit orationem
facere, non pro pecuniis neque pro lascivia, sed solum pro pane
quotidiano; et neque hoc sufficit, sed apposuit da nobis hodie, ut
non conteramus nos ipsos sollicitudine supervenientis diei.
Chrysostomus super Matth. Et sic prima facie videntur haec verba
sonare, ut qui hoc dicunt, non habeant in crastinum aut post crastinum
praeparatum. Quod si ita est, oratio ista aut paucis potest
convenire, sicut apostolis, qui docendi gratia omni tempore
vagabantur, aut forsitan nulli. Doctrinam autem Christi ita debemus
aptare, ut omnes in ea proficiant. Cyprianus de Orat. Domin.
Divinum ergo cibum discipulus Christi debet petere, ne in longum
desiderium petitionis extendat: quia contrarium sibi fit et repugnans
ut quaeramus in saeculo diu manere, qui petimus regnum caelorum
velociter advenire. Vel addit quotidianum ut tantum quis manducet
quantum ratio naturalis exigit non quantum lascivia carnis impellit.
Si enim in uno convivio tantum expendas quantum sufficere tibi potest
centum diebus, iam non quotidianum cibum manducas, sed multorum
dierum. Hieronymus. In Evangelio autem quod appellatur secundum
Hebraeos, pro supersubstantiali pane mohar reperitur, quod dicitur
crastinum; ut sit sensus: panem nostrum crastinum, idest futurum, da
nobis hodie.
|
|