|
Cyprianus de Orat. Domin. Post subsidium cibi petitur et venia
delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat; nec tantum praesenti
vitae, sed aeternae consulatur, ad quam venire potest, si peccata
donentur, quae debita dominus appellavit, sicut alibi dicit: dimisi
tibi omne debitum, quia rogasti me. Unde sequitur dimitte nobis
debita nostra. Quare necessarie et salubriter admonemur, qui
peccatores sumus, quia pro peccatis rogare compellimur; et ne quis
sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur
se peccare quotidie dum pro peccatis quotidie iubetur orare.
Augustinus de bono Persev. Hoc autem telo Pelagiani confodiuntur
haeretici, qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum
omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore
Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Chrysostomus in Matth.
Quoniam vero fidelibus haec oratio convenit, et leges Ecclesiae
docent, et orationis principium, quod docet Deum patrem vocare. Qui
ergo fidelibus iubet remissionem peccatorum petere, demonstrat quod
post Baptismum contingit peccata dimitti, contra Novatianos.
Cyprianus de Orat. Domin. Qui ergo pro peccatis nos orare docuit,
paternam misericordiam promisit; sed plane addidit legem, certa
conditione nos constringens, ut sic nobis debitum dimitti postulemus,
secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus; et hoc est quod
dicit sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Gregorius
Moralium. Ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc
primum proximo conversi faciamus. Augustinus de Serm. Dom. Hoc
non de pecunia dicitur, sed de omnibus quae in nos quisque peccat ac
per hoc etiam de pecunia: peccat namque in te qui pecuniam tibi
debitam, cum habeat unde reddere, non reddit; quod peccatum si non
dimiseris, non poteris dicere dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Chrysostomus super Matth. Cum
qua ergo spe orat qui inimicitiam servat adversus alterum, a quo
forsitan laesus est? Sicut enim ipse orans mentitur, dicit enim:
remitto, et non remittit, sic a Deo petit indulgentiam, et non illi
indulgetur. Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt
istam orationem orare. Stulti. Primo, quia qui non sic orat ut
docuit Christus, non est Christi discipulus; secundo, quia nec
pater libenter exaudit orationem quam filius non dictaverit: cognoscit
enim pater filii sui sensus et verba, neque suscipit quae usurpatio
humana excogitavit, sed quae sapientia Christi exposuit. Augustinus
Enchir. Tamen quia hoc tam magnum bonum, scilicet dimittere debita
et diligere inimicos, tantae multitudinis non est quantam credimus
exaudiri cum in oratione dicitur dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris; procul dubio verba sponsionis huius
implentur, si homo nondum ita proficit ut diligat inimicum; tamen
quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit
ex corde, qui etiam sibi roganti utique vult dimitti. Iam vero qui
eum in quem peccavit, rogat, si peccato suo movetur ut roget, non
adhuc reputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut
difficile erat quando inimicitias exercebat.
|
|