|
Chrysostomus super Matth. Quia multa magnifica supra mandavit
hominibus, ut Deum patrem suum dicant, ut regnum Dei petant venire,
ideo nunc additur humilitatis doctrina, cum dicitur et ne nos inducas
in tentationem. Augustinus de Serm. Dom. Nonnulli codices habent
et ne nos inferas in tentationem, quod tantumdem valere arbitror: nam
ex uno Graeco verbo isenenkis, utrumque est translatum. Multi autem
interpretando ita dicunt: ne nos patiaris induci in tentationem,
exponentes quomodo dictum sit inducas. Nec enim per seipsum inducit
Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit. Cyprianus
de Orat. Domin. Qua in parte ostenditur, contra nos nihil
adversarium posse, nisi Deus ante permiserit: ut omnis timor noster
et devotio convertatur ad Deum Augustinus. Aliud est autem induci in
tentationem, aliud tentari: nam sine tentatione probatus esse nemo
potest, sive sibi ipsi, sive alii; Deo autem ante omnes tentationes
quisque notissimus est. Non ergo hic oratur ut non tentemur, sed ut
non inferamur in tentationem; tamquam si quispiam cui necesse est igne
examinari, non orat ut igne non contingatur, sed ut non exuratur.
Inducimur enim, si tales inciderint quas ferre non possumus.
Augustinus ad Probam. Cum ergo dicimus ne nos inducas in
tentationem, nos admonemur hoc petere, ne deserti eius adiutorio,
alicui tentationi vel consentiamus decepti vel cedamus afflicti.
Cyprianus de Orat. Domin. In quo admonemur infirmitatis et
imbecillitatis nostrae, ne quis se insolenter extollat: ut dum
procedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo quicquid
suppliciter petitur, ipsius pietate praestetur. Augustinus de bono
Persev. Cum autem sancti petunt ne nos inferas in tentationem, quid
aliud quam ut in sanctitate perseverent orant? Hoc autem sibi concesso
(quod esse de Dei dono, cum ab illo poscitur, demonstratur), nemo
sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis; neque
enim quisquam in proposito Christiano perseverare desistit, nisi in
tentationem primitus inferatur. Ideo ergo petimus ne inferamur in
tentationem, ut hoc non fiat; et si non fit, Deus non permittit ut
fiat: nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri permittit.
Potens est ergo a malo in bonum flectere voluntates, et lapsum
convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra
dicitur ne nos inferas in tentationem: nam qui in tentationem suae
malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur: unusquisque
enim tentatur a concupiscentia sua. Voluit ergo Deus a se posci ne
inferamur in tentationem, quod poterat nobis et non orantibus dari,
quia voluit nos admoneri, a quo beneficia accipiamus. Attendat ergo
Ecclesia quotidianas orationes suas: orat ut increduli credant; Deus
ergo convertit ad fidem; orat ut credentes perseverent; Deus ergo dat
perseverantiam usque in finem.
|
|