|
Chrysostomus in Matth. Quoniam quidam futuri erant quae dicta sunt a
domino admirantes; ostensionem autem quae est per opera non
tribuentes, praeveniens eos terret dicens omnis ergo qui audit verba
mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti. Chrysostomus
super Matth. Non autem dixit: aestimabo eum qui audit et facit,
virum sapientem; sed: assimilabitur viro sapienti; ergo qui similatur
homo est; cui autem assimilatur? Christo; Christus autem est
sapiens vir, qui aedificavit domum suam, idest Ecclesiam, supra
petram, idest supra fortitudinem fidei. Vir autem stultus est
Diabolus, qui aedificavit domum suam, idest omnes impios, super
arenam, idest inconstantiam infidelitatis, aut super carnales
homines: qui dicuntur arena propter sterilitatem, et quia non
cohaerent sibi, sed sunt per diversas opiniones dispersi, et quia sunt
innumerabiles. Pluvia autem est doctrina quae irrigat hominem; nubes
autem sunt a quibus pluvia fluit. Quidam a spiritu sancto excitantur,
sicut apostoli et prophetae, et quidam a spiritu Diaboli, sicut
haeretici. Venti autem boni sunt spiritus diversarum virtutum, vel
Angeli, qui invisibiliter in sensibus hominum operantur, et adducunt
ad bona; venti autem mali sunt spiritus immundi. Flumina autem bona
sunt Evangelistae et doctores populi; flumina mala sunt homines
immundo spiritu pleni, et verbositate instructi, sicut philosophi, et
ceteri saecularis scientiae professores, de quorum ventre exeunt
flumina aquae mortuae. Ecclesiam ergo quam Christus fundavit non
pluvia mendacis doctrinae corrumpit, neque diabolicus flatus impellit,
neque violentorum fluminum impetus movet. Nec est contrarium quod
quidam de Ecclesia cadunt: non enim omnes qui Christiani dicuntur,
Christi sunt; sed novit dominus qui sunt eius. Sed contra domum quam
aedificavit Diabolus, descendit pluvia verae doctrinae; venti, idest
spiritales gratiae, aut Angeli; flumina, quatuor Evangelistae, et
ceteri sapientes; et sic cecidit domus, idest gentilitas, ut surgeret
Christus; et facta est eius ruina magna, solutis erroribus,
convictis mendaciis, et idolis in toto mundo destructis. Christo ergo
similis est qui audit verba Christi et facit ea: ipse enim aedificat
supra petram, idest Christum, qui est omne bonum: ut in quacumque
specie boni aliquis aedificaverit, supra Christum aedificasse
videatur. Sicut autem Ecclesia aedificata a Christo dirui non
potest, sic talem Christianum, qui se aedificavit super Christum,
nulla adversitas deicere potest: secundum illud ad Rom.: quis nos
separabit a caritate Christi? Diabolo autem est similis qui audit
verba Christi et non facit. Verba enim quae audiuntur et non fiunt,
separata sunt, et dispersa; et ideo assimilantur arenae. Arena etiam
est omnis malitia, vel etiam mundialia bona. Sicut autem domus
Diaboli destructa est, ita tales supra arenam fundati destruuntur et
cadunt. Et est ruina magna, si de fundamento fidei aliquid ruinae
fuerit passus; non autem si fornicatus fuerit aut homicidium fecerit;
quia habet unde per poenitentiam surgat, sicut et David. Rabanus.
Vel ruina magna intelligenda est, qua dicturus est dominus audientibus
et non facientibus: ite in ignem aeternum. Hieronymus. Vel aliter.
Super arenam, quae fluida est, et in unam copulam non potest redigi,
omnis haereticorum sermo aedificatur ut corruat. Hilarius in Matth.
Vel aliter. In pluviis blandarum et sensim illabentium voluptatum
illecebras significat, quibus primum fides rivis patentibus
immadescit; post quas fluviorum procursus, idest graviorum cupiditatum
motus, incurrit, ut exinde tota ventorum vis circumstantium
desaeviat, idest universus diabolicae potestatis spiritus inferatur.
Augustinus de Serm. Dom. Vel aliter. Pluvia cum in mali alicuius
significatione ponitur, caliginosa superstitio intelligitur; rumores
autem hominum ventis comparantur; fluvius autem carnalibus
concupiscentiis, tamquam fluentibus super terram; et qui
prosperitatibus inducitur, adversitatibus frangitur: quorum nihil
metuit qui fundatam habet domum supra petram, idest qui non solum audit
praeceptum domini, sed etiam facit. Et in his omnibus periculo se
subicit qui audit et non facit; non enim quisque firmat in se quae
dominus praecipit vel ipse audit, nisi faciendo. Considerandum autem
est, quia cum dixit qui audit verba mea haec, satis significat istum
sermonem omnibus praeceptis, quibus Christiana vita formatur, esse
perfectum; ut merito qui secundum ea vivere voluerint, comparentur
aedificanti supra petram.
|
|