|
Glossa. Posita doctrina Christi, effectum doctrinae ipsius in
turbis ostendit, dicens et factum est, cum consummasset Iesus verba
haec, admirabantur turbae super doctrina eius. Rabanus in Matth.
Consummatio haec ad perfectionem verborum et integritatem dogmatis
pertinet. Quod autem dicitur turbas admirari, aut infideles in turba
significat (qui ob hoc stupebant, quia non credebant verbis
salvatoris); aut omnes generaliter demonstrat, qui excellentiam
tantae sapientiae in eo venerabantur. Chrysostomus super Matth.
Placatus rationabiliter hominis intellectus laudem generat, victus
autem admirationem. Quicquid enim digne laudare non possumus,
admiramur. Admiratio tamen eorum magis ad gloriam Christi pertinebat
quam ad fidem ipsorum: si enim crederent in Christum, non
mirarentur. Illud enim movet admirationem quod superat facientis aut
dicentis personam; et ideo quod a Deo factum aut dictum est, non
admiramur, quia omnia minora sunt quam Dei potentia. Turbae autem
erant quae mirabantur, id est populus vulgaris, non principes populi,
qui non discendi studio audire solebant; populus autem simplex
simpliciter audiebat; sed eorum silentium, si illi interfuissent,
suis contradictionibus conturbassent: ubi enim est maior scientia,
illic fortior malitia: qui enim festinat esse prior, non est contentus
esse secundus. Augustinus de Cons. Evang. Ex eo autem quod hic
dicitur potest videri discipulorum turbam deseruisse, ex quibus illos
duodecim elegerat in monte ex pluribus quos apostolos nominavit, quod
Matthaeus hic praetermisit. Solis enim discipulis in monte videtur
Iesus hunc habuisse sermonem, quem Matthaeus interposuit et Lucas
tacet. Et deinde, cum descendisset in loco campestri, habuisse
alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet. Quamquam
etiam illud possit occurrere quod, sicut supra dictum est, apostolis
ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem quem Matthaeus
Lucasque narrarunt diverso narrandi modo, sed eadem veritate
sententiarum; et sic planum est quod hic dicitur de admiratione
turbae. Chrysostomus in Matth. Causam autem admirationis subdit,
dicens erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut
Scribae eorum et Pharisaei. Si autem hanc potestatem videntes per
opera, Scribae eum a se abigebant, ubi sola verba erant potestatem
manifestantia, qualiter scandalizati non fuissent? Sed turbae hoc non
passae sunt: cum enim anima benevola fuerit, facile persuadetur a
sermonibus veritatis. Erat autem potestas docentis, ut multos eorum
caperet, et in admirationem mitteret; ita quod propter delectationem
eorum quae dicta erant, neque tacentem dimittebant: unde et secutae
sunt eum descendentem de monte. Stupebant autem eius maxime
potestatem, quia non ad alium referens, ut prophetae et Moyses
dixerunt, quae dixit, sed ubique ostendit se eum esse qui habet
dominium: etenim legem ferens, continue apponebat: ego autem dico
vobis. Hieronymus. Quia quasi Deus et dominus ipsius Moysi pro
libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur addebat in
lege, vel commutans praedicabat in populo, ut supra legimus: dictum
est antiquis; ego autem dico vobis. Scribae autem ea tantum docebant
quae scripta sunt in Moyse et prophetis. Gregorius Moralium. Vel
singulariter Christus ex bona potestate locutus est, quia ex
infirmitate mala nulla commisit; nos autem quia infirmi sumus, ex
propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus
consulamus. Hilarius in Matth. Vel in verborum virtutibus effectum
potestatis metiebantur. Augustinus de Serm. Dom. Hoc est enim
quod in Psalmo II significatur: fiducialiter agam in eo. Eloquia
domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, terrae probatum,
purgatum septuplum, propter quem numerum admonitus sum omnia ista
praecepta ad septem illas referre sententias quas in principio sermonis
huius posuit, scilicet de beatitudinibus. Quod enim aliquis fratri
irascatur sine causa, vel racha dicat, vel fatuum eum appellet,
superbissime admittitur; contra quod est unum remedium, ut supplici
animo veniam deprecetur, qui non iactantiae spiritu infletur. Beati
ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Consentit
autem adversario, idest verbo Dei reverentiam exhibendo, quisquis ad
testamentum patris aperiendum non litibus acerbus, sed pietate mitis
accesserit: beati ergo mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt
terram. Quisquis etiam carnalem delectationem contra rectam voluntatem
quam rebellare sentit, exclamet: infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis huius? Et ita lugendo imploret consolatoris
auxilium: unde beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quid
autem laboriosius cogitari potest quam ut in vitiosa consuetudine
superanda praecidat intra se membra impedientia regnum caelorum, nec
dolore frangatur, toleret in coniugali fide omnia quae, quamvis sint
molestissima, crimen tamen fornicationis non habent; verum loquatur,
quod non iurationibus crebris, sed morum probitate commendet? Sed
quis tantos labores inire audeat, nisi flagret amore iustitiae, quasi
fame ac siti vehementi accensus? Beati ergo qui esuriunt et sitiunt,
quoniam ipsi saturabuntur. Quis autem potest paratus esse ab infirmis
iniurias sustinere, petentia se tribuere, diligere inimicos,
benefacere his qui se oderunt, orare pro persequentibus, nisi perfecte
misericors? Beati ergo misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Mundum autem cordis oculum habet qui finem bonorum
operum suorum non in eo constituit ut hominibus placeat, neque ut
comparet ea quae huic vitae sunt necessaria, neque temere animum
hominis contemnat; et quicquid exhibet homini, hac intentione exhibet
qua sibi vult exhiberi. Beati ergo mundo corde quoniam Deum
videbunt. Oportet etiam ut per mundum cor inveniatur arcta via
sapientiae, cui perversorum hominum deceptiones obstrepunt; quas
evadere est venire ad pacem sapientiae. Beati ergo pacifici, quoniam
filii Dei vocabuntur. Sed sive iste ordo considerandus sit, sive
alius, facienda sunt quae audivimus a domino, si volumus aedificare
supra petram.
|
|