|
Augustinus de Serm. Dom. Quia de temerario et iniquo iudicio
dominus admonuerat, maxime autem hi temere iudicant, qui de incertis
et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam
emendare atque corrigere, quod vitium vel superbia est vel invidentia,
consequenter subiicit et dicit quid autem vides festucam in oculo
fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Hieronymus. De his
loquitur qui cum mortali crimine detineantur obnoxii, minora peccata
fratribus non concedunt, ut si forte ira ille peccaverit, ut odio
reprehendas. Quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter
iram distat et odium: odium enim ira inveterata est. Fieri autem
potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; non autem si eum
oderis. Chrysostomus in Matth. Multi etiam hoc faciunt, qui si
viderint monachum superfluum vestimentum habentem, aut copiosiori cibo
potitum, amari fiunt accusatores, quotidie ipsi rapientes et crapulam
patientes. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Hoc quod hic
dicitur, doctoribus convenit. Omne enim peccatum diiudicatur modicum
aut magnum, secundum peccantis personam. Laici enim peccatum modicum
est et festuca quantum ad peccatum sacerdotis, quod trabi comparatur.
Hilarius in Matth. Vel aliter. Peccatum in spiritum sanctum est
divinae virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere
aeternitatis; per quem, quia in hominem venit Deus, homo rursus
veniet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis
est, tantum ostendit peccatum in spiritum sanctum cetera crimina
excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrant, onus
peccati, quod de promissis Dei ambigunt, in se ante non videant, in
oculo trabe, tamquam in mentis acie, incidente. Sequitur aut quomodo
dices fratri tuo: sine, eiciam festucam de oculo tuo, et ecce in
oculo tuo trabs est? Chrysostomus super Matth. Idest, cum qua
facie arguis peccatum fratris tui, ipse aut in eodem peccato vel in
maiori existens? Augustinus. Primum ergo cogitemus cum aliquem
reprehendere nos necessitas coegerit, utrum tale sit vitium quod
numquam habuimus; et tunc cogitemus, et nos homines esse, et habere
potuisse; vel tale quod habuimus, et iam non habemus; et tunc tangat
memoriam communis fragilitas, ut illam correctionem non odium sed
misericordia praecedat. Si autem invenerimus nos in eodem vitio esse,
non obiurgemus, sed congemiscamus, et ad pariter conandum invitemus.
Raro autem et ex magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt; in
quibus non ut nobis, sed ut domino serviatur instemus. Chrysostomus
super Matth. Vel aliter. Quomodo dicis fratri tuo? Idest, quo
proposito putas? Ex caritate, ut salves proximum tuum? Non, quia
teipsum ante salvares. Vis ergo non alios sanare, sed per bonam
doctrinam malos actus celare, et scientiae laudem ab hominibus
quaerere, non aedificationem mercedis a Deo; et es hypocrita; unde
sequitur hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo. Augustinus.
Accusare enim vitia officium est bonorum; quod cum mali faciunt,
alienas partes agunt; sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod
sunt, et ostendunt in persona quod non sunt. Chrysostomus in Matth.
Et notandum, quod ubicumque vult monstrare magnum aliquod peccatum, a
contumelia incipit; sicut ibi: serve nequam, omne debitum dimisi
tibi; et ideo hic dicit hypocrita, eice primum. Etenim quae sui
ipsius sunt, magis aliquis novit quam quae sunt aliorum; et quae
maiora sunt, magis videt quam quae minora, et seipsum magis diligit
quam proximum. Et ideo iubet eum qui obnoxius est multis peccatis,
non amarum esse iudicem delictorum alterius, et maxime cum fuerunt
parva: non quidem ab arguendo aut a corrigendo avertens, sed prohibet
propria contemnere, et alienis insistere. Oportet enim ut primo cum
diligentia investiges quae tua sunt, et tunc quae proximi sunt
discuties; et ideo sequitur et tunc videbis eicere festucam de oculo
fratris tui. Augustinus. Auferentes enim de oculo nostro trabem
invidentiae vel malitiae vel simulationis, videbimus eicere festucam de
oculo fratris.
|
|