|
Augustinus de Serm. Dom. Quia potest aliquos nomen simplicitatis,
ad quam per superiora induxerat, decipere, ut sic putetur vitiosum
esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est falsum dicere,
recte subiungit nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas
vestras ante porcos. Chrysostomus super Matth. Vel aliter.
Iusserat superius dominus diligere inimicos et benefacere his qui
peccant in nos. Ne ergo cogitarent sacerdotes etiam quae Dei sunt eis
communicare, talem cogitationem compescuit, dicens nolite sanctum dare
canibus; ac si diceret: mandavi vobis diligere inimicos, et
benefacere eis de vestris corporalibus bonis, non tamen de meis
spiritalibus passim, quoniam in natura vobiscum communes sunt, non in
fide; et Deus carnalia beneficia dignis et indignis similiter
praestat, non autem gratias spiritales. Augustinus. Quaerendum
autem est quid sit sanctum, quid canes, quid margaritae, quid porci.
Sanctum est quod corrumpere nefas est; cuius sceleris voluntas rea
tenetur, quamvis illud incorruptibile maneat. Margaritae autem sunt
quaecumque spiritalia magni aestimanda sunt. Licet itaque una eademque
res et sanctum et margarita dici possit; sed sanctum dicitur ex eo quod
non debet corrumpi; margarita vero ex eo quod non debet contemni.
Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Sanctum est sicut
Baptismus, gratia corporis Christi et huiusmodi; mysteria autem
veritatis margaritae sunt: quia sicut margaritae inclusae cochleis,
positae sunt in profundo maris, sic mysteria divina verbis inclusa,
posita sunt in altitudine sensus sacrae Scripturae. Chrysostomus in
Matth. Quae quidem his qui bonae mentis sunt et intellectum habent,
revelata, honesta apparent; his autem qui insensibiles sunt, magis
videntur reverenda cum ignorantur. Augustinus. Canes autem pro
impugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non
incongrue accipimus. Quapropter, quia canes exiliunt ad
dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt, dixit
nolite sanctum dare canibus: quia, quantum in ipsis est, si fieri
posset, conantur perimere veritatem. Porci autem quamvis non ita ut
canes morsu appetant, passim tamen calcando inquinant: et ideo dicit
neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Rabanus. Vel canes
sunt ad vomitum reversi; porci nondum conversi, sed in luto vitiorum
versati. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Canis et porcus
immunda animalia sunt; sed canis ex omni parte, quia nec ruminat, nec
ungulam findit; porcus autem ex parte; nam ungulam habet fissam, sed
non ruminat. Propter quod canes puto intelligendos gentiles omnino
immundos, et propter actus et propter fidem; porcos autem haereticos,
quia nomen domini invocare videntur. Nolite ergo sanctum dare
canibus: quia Baptismum et alia sacramenta non sunt danda nisi fidem
habentibus. Item mysteria veritatis, idest margaritae non sunt dandae
nisi desiderantibus veritatem, et cum ratione humana viventibus. Si
enim porcis eas miseris, idest coenosae vitae delectatione gravatis,
non intelligunt pretiositatem earum; sed aestimant eas similes ceteris
fabulis mundialibus, et eas actibus suis carnalibus conculcant.
Augustinus. Calcari enim dicitur quicquid contemnitur: et ideo
dicitur ne forte conculcent eas pedibus suis. Glossa. Dicit autem ne
forte, quia resipiscere possunt ab immunditia. Augustinus. Quod
autem sequitur, et conversi dirumpant vos, non ait ipsas margaritas:
illas enim conculcant, et cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant,
disrumpunt eum a quo missas margaritas conculcant: non enim facile
inveneris quod ei gratum esse possit, a quo magno labore inventa
contemnantur. Qui ergo tales docent, quomodo non disrumpantur
indignando et stomachando non video. Chrysostomus super Matth. Vel
porci non solum carnalibus actibus margaritas conculcant, sed etiam
post modicum conversi, per inobedientiam rumpunt praebitores earum.
Frequenter autem et scandalizati calumniantur eos quasi dogmatum
novorum seminatores. Canes etiam conculcantes sancta sordidis
actibus, disputationibus suis rumpunt praedicatorem veritatis.
Chrysostomus in Matth. Et bene dixit conversi: fingunt enim
mansuetudinem, ut addiscant; deinde cum didicerint, detrahunt.
Chrysostomus super Matth. Rationabiliter autem margaritas dari
porcis prohibuit: quia si porcis minus immundis mitti vetantur, quanto
magis canibus plus immundis? De sancto autem dando idem aestimare non
possumus; quia frequenter etiam benedictionem damus pecorum more
viventibus Christianis, non quia merentur accipere, sed ne forte
plenius scandalizati dispereant. Augustinus de Serm. Dom.
Cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capit; melius enim
quaerit id quod clausum est quam id quod apertum est: aut infestat per
odium, ut canis, aut negligit per contemptum, ut porcus. Non est
autem consequens ut si verum occultatur, etiam falsum dicatur: quia
dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultavit,
secundum illud Ioannis: adhuc habeo vobis multa dicere, quae non
potestis portare modo. Sed si aliquis non capit propter sordes,
mundandus est vel verbo vel opere quantum fieri potest a nobis. Quia
autem dominus quaedam dixisse invenitur quae multi qui aderant, vel
resistendo vel contemnendo non receperunt, non putandus est sanctum
dedisse canibus, aut margaritas ante porcos misisse. Dedit enim eis
qui capere poterant, et simul aderant, quos propter aliorum
immunditiam negligi non oportebat; et quamvis tentantes eum in ipsis
quae eis respondebat, contabescerent, alii tamen qui poterant capere,
ex illorum occasione multa utiliter audiebant. Qui ergo novit quid
respondeat, debet respondere, saltem propter illos quibus desperatio
suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint: et
hoc de rebus ad instructionem salutis pertinentibus. De supervacuis
autem et noxiis nihil dicendum est; sed hoc ipsum explicandum est, cur
inquirenti talia non oporteat respondere.
|
|