|
Hieronymus. Quia carnalia supra vetuerat postulari, quid petere
debeamus ostendit dicens petite, et dabitur vobis. Augustinus de
Serm. Dom. Vel aliter. Cum praeceptum esset ne sanctum daretur
canibus, et ne margaritae ante porcos mitterentur, potuit auditor suae
ignorantiae conscius dicere: quid sanctum me dare canibus vetas, cum
adhuc me habere non videam? Et ideo opportune subiecit dicens petite
et accipietis. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Quoniam ad
sanctificandam orationem quaedam dederat eis mandata, dicens nolite
iudicare, competenter adiungit petite, et dabitur vobis; quasi
dicat: si hanc clementiam servaveritis ad inimicos, quicquid clausum
vobis videtur, pulsate, et aperietur vobis. Petite ergo precibus,
die ac nocte orantes; quaerite studio et labore: nec enim laborantes
circa Scripturam acquirimus scientiam sine gratia Dei, nec gratiam
acquirimus nisi studuerimus, ne donum Dei negligentibus detur.
Pulsate autem oratione et ieiuniis et eleemosynis. Sicut enim qui
pulsat ostium, non tantum voce clamat, sed manu, sic et qui bona
opera facit, pulsat operibus bonis. Sed dices: hoc ipsum peto ut
sciam et faciam; quomodo ergo possumus facere priusquam accipiam? Sed
quod potest fac, ut amplius possis; et quod scis serva, ut amplius
scias. Vel aliter. Cum dixisset supra omnibus ut indulgerent
inimicis, et postea prohibuerit ne sub obtentu dilectionis sancta
canibus darent, nunc dat eis bonum consilium, ut petant Deum pro
illis, et dabitur eis; quaerant eos qui perierant in peccatis, et
invenient; pulsent eos qui in erroribus sunt conclusi, et aperiet eos
Deus, ut habeat sermo eorum ad animas eorum ingressum. Vel aliter.
Quoniam maiora erant mandata superius posita quam virtus humana,
transmittit eos ad Deum, cuius gratiae nihil impossibile est, dicens
petite, et dabitur vobis, ut quod ex hominibus consummari non potest,
per gratiam Dei adimpleatur. Cum enim alia animalia Deus muniverit
veloci pedum cursu, aut velocibus pennis, aut unguibus, aut
dentibus, aut cornibus, hominem solum sic disposuit ut virtus illius
sit ipse, ut infirmitatis suae necessitate coactus, semper necessarium
habeat dominum suum. Glossa. Petimus autem fide, quaerimus spe,
pulsamus caritate. Primum petere debes, ut habeas; post quaerere,
ut invenias; inventa observare, ut introeas. Remigius. Vel
aliter. Petimus orando, quaerimus recte vivendo, pulsamus
perseverando. Augustinus. Petitio autem pertinet ad impetrandam
sanitatem animae, ut ea quae praecipiuntur, implere possimus;
inquisitio autem ad inveniendam veritatem. Sed cum quisque veram viam
invenerit, perveniet ad ipsam possessionem; quae tantum pulsanti
aperietur. Augustinus in Lib. Retract. Operose quidem ista tria
quid inter se differant, sic exponendum putavi; sed longe melius ad
instantissimam petitionem omnia referuntur: unde postea concludit
dicens dabit bona petentibus se. Chrysostomus in Matth. Per hoc
ergo quod addidit quaerite et pulsate, cum instantia multa et robore
peti iussit. Qui enim quaerit, omnia alia proicit a mente, et ad
illud solum afficitur quod quaerit; qui autem pulsat, cum vehementia
et fervida mente venit. Chrysostomus super Matth. Quia vero dixerat
petite, et accipietis, ne forte peccatores audientes dicerent: ad hoc
dominus dignos hortatur, nos autem indigni sumus; ideo repetit, ut
tam iustis quam peccatoribus misericordiam Dei commendet; et ideo
dicit omnis qui petit, accipit; idest, sive iustus sive peccator,
tamen petere non dubitet: ut constet neminem sperni, nisi qui petere
dubitavit a Deo. Non enim credibile est ut opus pietatis quod
exhibetur benefaciendo inimicis, Deus iniungat hominibus, ipse autem
non faciat, cum sit bonus. Augustinus super Ioann. Unde peccatores
exaudit Deus. Si enim peccatores non audiret, frustra publicanus
dixisset: domine, propitius esto mihi peccatori, et ex ista
confessione meruit iustificationem. Prosper in Lib. Sentent.
August. Fideliter autem supplicans Deo pro necessitatibus huius
vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur.
Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si
autem id postulat quod Deus et promittit et praecipit, fiet omnino
quod poscit: quia accipiet caritas quod petit veritas. Augustinus ad
Paulinum et Hierasiam. Bonus autem dominus, qui non tribuit saepe
quod volumus, ut quod mallemus attribuat. Augustinus de Serm.
Dom. Perseverantia etiam opus est ut accipiamus quod petimus.
Augustinus de Verb. Dom. Cum enim Deus aliquando tardius dat,
commendat dona, non negat: diu desiderata dulcius obtinentur; cito
autem data vilescunt. Pete ergo et quaere iusta. Petendo enim et
quaerendo, crescit appetitus ut capias: servat tibi Deus quod non
vult cito dare, ut tu discas magna magne desiderare; ideo oportet
semper orare et non deficere.
|
|