|
Augustinus de Serm. Dom. Sicut in superioribus egit de volatilibus
caeli et de liliis agri, ut spes de minoribus ad maiora consurgeret,
ita et in hoc loco, cum dicit aut quis ex vobis homo? Chrysostomus
super Matth. Ne forte aliquis considerans quanta est differentia
inter Deum et hominem, et ponderans peccata sua, dum desperat
impetrare, nec incipiat petere, patrum et filiorum similitudinem
introduxit; ut si propter peccata nostra desperamus, propter bonitatem
Dei speremus. Chrysostomus in Matth. Duo autem oportet adesse
oranti: et petere vehementer, et quae oportet petere. Haec autem
sunt spiritualia: etenim Salomon, quia petiit quod petere oportebat,
velociter accepit. Chrysostomus super Matth. Quae autem petere
oportet, sub similitudine panis et piscis ostendit. Panis enim est
verbum de notitia Dei patris. Lapis est omne mendacium quod habet
scandalum offensionis ad animam. Remigius. Piscem autem possumus
intelligere verbum de Christo, serpentem autem, ipsum Diabolum.
Vel per panem intelligitur doctrina spiritualis; per lapidem
ignorantia; per piscem unda Baptismatis sacri, per serpentem astutia
Diaboli, sive infidelitas. Rabanus. Vel panis, qui est communis
cibus, caritatem significat, sine qua aliae virtutes nihil valent.
Piscis significat fidem, quae ex aqua Baptismatis orta est, et in
mediis fluctibus huius vitae pulsatur, et tamen vivit. Lucas autem
addidit tertium, scilicet ovum, quod est spes animalis, unde spem
significat. Contra caritatem ponit lapidem, idest odii duritiam;
contra fidem, serpentem, idest perfidiae venenum; contra spem,
scorpionem, idest desperationem, quae retro pungit, sicut scorpio.
Remigius. Est ergo sensus: non est timendum quod si petamus a Deo
patre panem, idest doctrinam vel caritatem, quod porrigat lapidem;
idest quod permittat cor nostrum constringi aut frigore odiorum, aut
duritia mentis; vel quod si petierimus fidem, ipse nos permittat
perire veneno infidelitatis. Unde sequitur si ergo vos cum sitis
mali. Chrysostomus in Matth. Haec autem dixit, non detrahens
humanae naturae, neque malum confitens omne genus humanum, sed ad
differentiam bonitatis suae, dilectionem paternam malitiam vocans:
tanta est superabundantia amoris ipsius ad homines. Quia quantum ad
comparationem Dei, qui solus singulariter bonus est, omnes mali
videntur; sicut ad comparationem solis omne lucidum videtur obscurum.
Hieronymus. Vel forte apostolos malos dixit, quia sub apostolorum
persona omne hominum genus damnatur, cuius ab infantia cor ad malum
appositum est, ut in Genesi legitur. Nec mirum huius saeculi homines
dici malos, cum et apostolus memoret quoniam dies mali sunt.
Augustinus. Vel malos appellavit huius saeculi dilectores, unde et
bona quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro
bonis habent; quamquam et in rerum natura, ista bona sint, scilicet
temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia. Augustinus de
Verb. Dom. Bonum enim quod facit bonos, Deus est. Aurum autem
et argentum bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias
bonum. Mali ergo cum simus, et bonum patrem habeamus, non semper
mali remaneamus. Augustinus de Serm. Dom. Si ergo cum simus
mali, novimus id dare quod petimus, quanto magis sperandum est daturum
Deum nobis bona petentibus? Chrysostomus super Matth. Quoniam
autem non omnia petentibus praestat, sed bona tantummodo, ideo
convenienter addidit bona. Glossa. A Deo enim non nisi bona
percipimus, qualiacumque nobis videantur: omnia enim dilectis in bonum
cooperantur. Remigius. Et sciendum, quod ubi Matthaeus sic dicit
dabit bona, Lucas dicit: dabit spiritum bonum. Sed non debet videri
contrarium: quia cuncta bona quae homo a Deo accipit, per gratiam
spiritus sancti dantur.
|
|