|
Augustinus de Serm. Dom. Firmitas quaedam et valentia ambulandi
per sapientiae viam in bonis moribus constituta est, quibus perducuntur
homines usque ad mundationem et simplicitatem cordis; de qua iam diu
loquens, ita concludit omnia quaecumque vultis, et cetera. Nemo enim
est qui velit quemquam duplici corde secum agere. Chrysostomus super
Matth. Vel aliter. Supra propter sanctificandam orationem mandavit
ut non iudicent homines eos qui peccant in ipsos. Et quia ab ordine
narrationis suae recedens, introduxit alia quaedam, nunc ad mandatum
quod coeperat rediens, ait omnia quaecumque vultis; idest, non solum
mando: nolite iudicare, sed et omnia quaecumque vultis ut faciant
vobis homines, et facite eis: et tunc impetrabiliter poteritis orare.
Glossa. Vel aliter. Omnium bonorum spiritualium distributor est
spiritus sanctus, ut opera caritatis impleantur; unde subdit omnia
ergo, et cetera. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Vult dominus
demonstrare quoniam oportet homines et superius inquirere auxilium, et
quae a seipsis sunt simul inferre; unde cum dixisset petite,
quaerite, et pulsate docet aperte ipsos homines studiosos esse; et
ideo subdit omnia quaecumque vultis, et cetera. Augustinus de Verb.
Dom. Vel aliter. Promiserat se dominus petentibus bona largiturum.
Ut autem ille agnoscat mendicos suos, agnoscamus et nos nostros.
Excepta enim substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales a
quibus petunt. Quam frontem habes petendi ad Deum tuum, qui non
agnoscis parem tuum? Hinc est quod in proverbiis dicitur: qui obturat
aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Quid autem petenti proximo debeamus impendere ut et ipsi audiamur a
Deo, ex hoc considerare possumus quod ab aliis volumus nobis impendi.
Et ideo dixit omnia ergo quaecumque vultis. Chrysostomus in Matth.
Non simpliciter dicit omnia, sed addidit ergo; quasi dicat: si
vultis audiri, cum illis quae dixi et haec facite. Non autem dixit:
quaecumque vis effici tibi a Deo, haec fac ad proximum; ut non
dicas: qualiter hoc est possibile? Sed ait: quaecumque volueris
effici tibi a conservo, haec et circa proximum ostende. Augustinus de
Serm. Dom. Quidam Latini codices habent additum bona; quod
additum puto ad manifestationem sententiae. Occurrebat enim quod si
quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat
istam sententiam, ut hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit;
ridiculum est hunc putare istam implesse sententiam. Intelligendum est
autem perfectam esse sententiam, etiamsi hoc non addatur. Quod enim
dictum est omnia quaecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie
dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis: nam in
malis cupiditas proprie dicitur, non voluntas: non quia sic semper
loquantur Scripturae, sed ubi oportet, ibi omnino proprium verbum
tenent, ut non aliud intelligatur. Cyprianus de Orat. Domin. Cum
autem Dei verbum dominus Iesus Christus omnibus venerit,
praeceptorum suorum fecit grande compendium, cum dixit quaecumque
vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis; unde subdit haec
est lex et prophetae. Chrysostomus super Matth. Nam quaecumque lex
et prophetae sparsim in omnibus praeceperunt Scripturis, in hoc
compendioso continentur mandato, quasi innumerabiles arborum rami in
una radice. Gregorius Moralium. Qui enim cogitat ut ea alteri
faciat quae ipse sibi ab altero fieri expectat, pensat nimirum ut malis
bona et bonis meliora reddat. Chrysostomus in Matth. Unde
manifestum est quoniam ex nobis quae deceant omnes scimus, et non est
possibile ad ignorantiam refugere. Augustinus de Serm. Dom.
Videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non
autem ad Dei; cum in alio loco duo esse praecepta dicat, in quibus
lex pendet et prophetae. Cum autem hic non addit: tota lex, quod ibi
addidit, servavit locum alteri praecepto, quod est de dilectione
Dei. Augustinus de Trin. Vel aliter. Ideo Scriptura tantum
dilectionem proximi commemorat, cum dicit omnia quaecumque vultis;
quia qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam praecipue
dilectionem diligat; Deus autem dilectio est; consequens est ergo ut
praecipue diligat Deum.
|
|