|
Augustinus de Serm. Dom. Admonuerat superius dominus ad habendum
cor simplex et mundum, in quo quaeritur Deus; sed quia hoc paucorum
est, iam incipit de investiganda sapientia loqui, cui investigandae et
contemplandae talis oculus per omnia superiora perductus est, quo
videri iam possit arcta via et angusta porta; unde subdit intrate per
angustam portam. Glossa. Vel aliter. Etsi difficile sit ut alii
facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est, ut intremus per
angustam portam. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Tertia
haec convenientia ad iustitiam ieiunii pertinet, ut sit ordo
narrationis talis: tu autem cum ieiunas, unge caput tuum; et postea
sequitur intrate per angustam portam. Praecipue enim tres sunt
naturales passiones et intimae carnis: primo esca et potus, deinde
amor viri ad mulierem, tertio loco somnus; et ideo gravius est eas a
natura carnali praecidere quam ceteras passiones. Et ideo nullius
passionis abstinentia sic sanctificat corpus, sicut quod homo sit
castus, ieiunus, et in vigiliis perseverans. Ergo propter omnes has
iustitias, et praecipue propter laboriosissimum ieiunium, dicit
intrate per angustam portam. Porta perditionis est Diabolus, per
quem introitur in Gehennam; porta vitae est Christus, per quem
introitur in regna caelestia. Lata autem porta dicitur esse
Diabolus, non magnitudine potestatis extensus, sed effrenatae
superbiae licentia dilatatus. Porta autem angusta dicitur Christus,
non parvitate potestatis exiguus, sed humilitatis ratione collectus:
quia quem totus non capit mundus, seipsum intra angustias uteri
virginalis inclusit. Via autem perditionis est omnis iniquitas.
Dicitur autem spatiosa, quia non est intra regulam disciplinae
inclusa; et ambulantes in ea, quicquid eos delectaverit, hoc
sequuntur. Via autem vitae dicitur esse omnis iustitia, et propter
contrarias causas esse arcta. Considerandum autem, quia nisi quis
ambulaverit per viam, non potest pervenire ad portam: qui enim non
ambulant per viam iustitiae, impossibile est ut vere Christum
cognoscant. Similiter nec incurrit in manus Diaboli nisi qui in via
ambulat peccatorum. Gregorius super Ezech. Quamvis autem caritas
sit lata, tamen per angusta et ardua homines ducit a terra. Satis
angustum est omnia praetermittere, unum solum diligere, prospera non
ambire, adversa non timere. Chrysostomus in Matth. Sed cum postea
dicat: iugum meum suave est, et onus meum leve, qualiter hic angustam
esse viam ait et arctam? Sed et hic monstrat eam levem esse et
suavem: quoniam via est et porta est; sicut et altera, quae lata et
spatiosa dicitur, ipsa via et porta est. Horum autem nihil mansurum
est, sed omnia pertranseunt. Transire autem labores et sudores, et
in bonum finem devenire, scilicet in vitam, sufficiens est mitigare
eos qui agones patiuntur. Si enim tempestates nautis et vulnera
militibus levia sunt propter spem praemiorum pereuntium, multo magis
cum caelum praeiacens fuerit, et immortalia praemia, nullum aliquis
sentiet imminentium periculorum. Sed et hoc ipsum quod illam arctam
vocavit, maxime ad faciendam illam facilem conferebat: per hoc
siquidem ut semper vigilarent admonuit: hoc enim dominus dicit erigens
nostrum desiderium. Qui enim in agone certat, cum viderit principem
admirantem labores agonum, animosior fit. Ne igitur moesti simus cum
multa nobis hic contigerint tristia, quia arcta est via, sed non
civitas; ideo neque hic quietem oportet expectare, neque ibi triste
aliquid praestolari. Dicens autem quam pauci sunt qui inveniunt eam,
rursus hic multorum desidiam significavit, et audientes erudivit non
multorum prosperitatibus attendere, sed paucorum laboribus.
Hieronymus. Significanter igitur de utraque via locutus dixit, quod
per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt: latam enim non
quaerimus, nec inventione opus est, quia sponte se offert, et
errantium via est; angustam vero nec omnes inveniunt, nec qui
invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi, inventa
veritatis via, capti voluptatibus saeculi, de medio itinere
revertuntur.
|
|