|
Chrysostomus super Matth. Supra mandaverat apostolis dominus, ne
eleemosynas, orationes et ieiunia coram hominibus, sicut hypocritae,
faciant; et ideo ad cognoscendum quia haec omnia in hypocrisi fieri
possunt, loquitur dicens attendite a falsis prophetis. Augustinus de
Serm. Dom. Vel aliter. Cum dixisset dominus, paucos esse qui
inveniunt angustam portam et arctam viam, ne haeretici, qui plerumque
se sub nomine paucitatis commendant, se nobis supponant, statim
subicit dicens attendite a falsis prophetis. Chrysostomus in Matth.
Vel aliter. Quia dictum est, angusta est porta; sed et multi sunt,
qui pervertunt eam quae illuc fert viam; ideoque induxit attendite a
falsis prophetis; in quo ut maiorem sollicitudinem habeant, meminit
eorum quae in patribus eorum facta sunt, falsos prophetas vocans,
etenim tunc talia contigerunt. Chrysostomus super Matth. Quod autem
scriptum est, quia lex et prophetae usque ad Ioannem, dicitur quia
prophetia de Christo non erat futura post eum. Prophetae autem et
fuerunt et sunt: sed non qui prophetarent de Christo, sed
interpretarentur ea quae de Christo ab antiquis fuerant prophetata,
idest doctores Ecclesiarum: nec enim potest quis propheticos
interpretari sensus nisi per spiritum prophetiae. Sciens ergo dominus
futuros esse falsos doctores haeresum diversarum, admonet dicens
attendite a falsis prophetis. Quia enim non erant futuri manifesti
gentiles, sed absconditi sub nomine Christiano, non dixit:
aspicite, sed attendite: ubi enim res certa est, aspicitur, idest
simpliciter videtur; ubi autem incerta, attenditur, idest caute
consideratur. Idem dicit attendite, quia firma tutela salutis est
scire quem fugias. Non autem sic admonet attendite, quasi invito Deo
Diabolus haereses introducat, sed eo permittente: quia enim non sine
iudicio vult servos habere, ideo misit tentationem; quia vero non vult
eos per ignorantiam perire, ideo praemonet. Ne autem aliquis
haereticus doctor dicat quia non dixit eos falsos prophetas, sed
gentilium et Iudaeorum doctores, ideo addidit dicens qui veniunt ad
vos in vestimentis ovium. Oves enim Christiani dicuntur; vestimentum
autem ovile est species Christianitatis et simulatae religionis.
Nulla autem res sic exterminat bonum, sicut simulatio: nam malum sub
specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cavetur. Et ne adhuc
dicat haereticus quia de viris doctoribus loquitur, qui tamen
peccatores sunt, ideo addit intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Catholici autem doctores, etsi fuerint peccatores, servi quidem
carnis dicuntur, non tamen lupi rapaces, quia non habent propositum
perdere Christianos. Manifeste ergo de haereticis doctoribus dicit:
quia eo proposito speciem Christianorum suscipiunt, ut Christianos
iniquo seductionis morsu dilanient; de quibus dixit apostolus: scio
quia post discessum meum intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes
gregi. Chrysostomus in Matth. Sed tamen videtur falsos prophetas
hic non haereticos insinuare, sed eos quidem qui vitae sunt corruptae,
sed facie tamen virtutis induuntur; unde dixit a fructibus eorum
cognoscetis eos. Apud haereticos enim est multoties et vitam
invenire; apud hos autem quos dixi, nequaquam. Augustinus de Serm.
Dom. Unde rectissime quaeritur, quos fructus nos attendere
voluerit. Multi enim quaedam in fructibus deputant quae ad vestitum
ovium pertinent, et hoc modo de lupis decipiuntur: secuti enim sunt
vel ieiunia vel eleemosynas vel orationes, quae praetendunt hominibus,
placere cupientes eis quibus ista difficilia videntur. Hi ergo non
sunt fructus, de quibus cognosci istos monet. Ista enim quae cum bono
animo fiunt, sunt proprie ovibus vestes; cum autem malo, in errore,
non aliud quam lupos tegunt; sed non ideo debent oves odisse
vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi. Qui sunt
ergo fructus quibus cognoscamus arborem malam? Dicit apostolus:
manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, et
cetera. Qui vero sunt fructus quibus cognoscamus arborem bonam? Idem
apostolus ostendit, dicens: fructus autem spiritus sunt caritas,
gaudium, pax. Chrysostomus super Matth. Fructus etiam eius ovis
est confessio eius fidei: qui enim secundum Deum vocem humilitatis et
verae confessionis emittit, ovis est; qui autem contra veritatem
blasphemiis ululat contra Deum, lupus est. Hieronymus. Etsi ergo
potest de omnibus intelligi quod hic de falsis prophetis dicitur, qui
aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant,
specialiter de haereticis intelligendum videtur, qui videntur
continentia ac ieiunio quasi quadam pietatis veste se circumdare;
intrinsecus autem habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum corda
decipiunt. Augustinus de Serm. Dom. Sed ex operibus conici potest
utrum exteriorem cultum ambitione aliqua faciant. Cum enim coeperint
aliquibus tentationibus ea ipsa vel subtrahi vel negari, quae isto
velamine vel consecuti sunt vel consequi cupierunt, tunc necesse est ut
appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua. Gregorius
Moralium. Hypocrita etiam sanctae Ecclesiae pace premitur; idcirco
ante oculos nostros religione vestitur. Si qua vero fidei tentatio
erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis expoliat,
quantumque contra bonos saeviat, persequens demonstrat. Chrysostomus
in Matth. Facile etiam hypocritae capiuntur: via enim quam iussi
sunt ambulare, laboriosa est: hypocrita autem laborare non utique
eliget. Deinde ut non dicas quoniam impossibile est cognoscere tales,
rursum rationem ab humano exemplo ponit, dicens numquid colligunt de
spinis uvas, aut de tribulis ficus? Chrysostomus super Matth. Uva
in se mysterium Christi habet: sicut enim botrus multa in se grana
ligno mediante suspendit, sic et Christus multos sibi fideles per
lignum crucis tenet adiunctos. Ficus autem est Ecclesia, quae multos
fideles tenet dulci quodam caritatis amplexu, sicut ficus multa grana
uno tegmine tenet inclusa. Sunt ergo ficus signa haec, caritatis
quidem in dulcedine, unitatis autem in coniunctione granorum. In uva
autem patientiae quidem signum est, quia in torcular mittitur; gaudii
autem, quia vinum laetificat cor hominis; sinceritatis, quia non est
aqua permixtum; suavitatis autem in delectatione. Spinae autem et
tribuli sunt haeretici. Sicut ergo spina vel tribulus ex quacumque
parte habet aculeos, sic servos Diaboli ex quacumque parte
consideraveris, iniquitatis pleni sunt. Non possunt ergo huiusmodi
spinae et tribuli ecclesiasticos fructus proferre. Quod autem
particulariter sub similitudine ficus et vitis, spinae et tribuli
dixerat, ostendit consequenter universaliter esse verum cum dicit sic
omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos
facit. Augustinus de Serm. Dom. In hoc autem loco illorum error
cavendus est, qui de duabus arboribus duas naturas opinantur esse;
quarum una sit Dei, altera vero non. Non autem eos adiuvare duas
istas arbores dicendum est: quia de hominibus eum dicere planum est,
si quis praecedentia et consequentia legerit. Augustinus de Civ.
Dei. Hominibus autem praedictis ipsae naturae displicent, non eas
considerantibus secundum utilitatem suam; non autem ex commodo vel
incommodo nostro, sed per seipsam considerata natura dat artifici suo
gloriam. Naturae igitur omnes quoniam sunt, et ideo habent modum
suum, speciem suam et quamdam secum pacem suam, profecto bonae sunt.
Chrysostomus in Matth. Ut autem nullus dicat quoniam mala arbor fert
quidem fructus malos, fert autem et bonos, et sic difficilis sit
cognitio, duplici prolatione existente, ideo subiungit non potest
arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos
facere. Augustinus de Serm. Dom. Ex hoc verbo putant Manichaei,
neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur, neque bona in
deterius; quasi dictum sit: non potest arbor bona mala fieri, neque
mala fieri bona; sed ita dictum est non potest arbor bona fructus malos
facere, nec e converso. Arbor quippe est ipsa anima, idest ipse
homo; fructus vero opera hominis. Non ergo potest malus homo bona
operari, neque bonus mala. Ergo si vult malus bona operari, prius
bonus fiat. Quamdiu autem quisque malus est, non potest facere
fructus bonos. Sicut enim potest fieri ut quod fuit nix, non sit,
non autem ut nix sit calida, sic potest fieri ut qui malus fuit, non
sit malus; non tamen fieri potest ut malus bene faciat: quia etsi
aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de illo divina
providentia procurante. Rabanus. Homo autem ipse arbor bona vel mala
dicitur, propter voluntatem bonam vel malam. Fructus autem sunt
opera, quae nec bona malae voluntatis esse possunt, nec mala bonae
voluntatis. Augustinus contra Iulianum. Sicut autem manifestum est
ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala fructus eius, fieri omnia
opera mala, sic ipsam voluntatem malam unde dices esse exortam, nisi
quia voluntas mala Angeli ex Angelo, ex homine hominis orta est?
Quid autem erant haec duo antequam in eis ista mala orirentur, nisi
bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? Ecce ergo ex bono
oritur malum; nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam
dico voluntatem malam, quoniam nullum malum praecessit, non opera
mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala tamquam ex arbore mala: nec
ideo tamquam ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est
a bono Deo: sed quia de nihilo factum est, non de Deo.
Hieronymus. Quaeramus autem ab haereticis, qui duas in se contrarias
dicunt esse naturas, si iuxta intelligentiam eorum, arbor bona malos
fructus facere non potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad
aquam contradictionis, Petrus quoque in passione dominum negaverit,
dicens: nescio hominem. Aut qua consequentia socer Moysi arbor
mala, qui in Deum Israel non credebat, dedit consilium bonum?
Chrysostomus in Matth. Quia vero punire non iusserat falsos
prophetas, ideo terret eos secundum poenam quae est a Deo, dicens
omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem
mittetur: quibus verbis et Iudaeos insinuare videtur; ideoque verbum
Ioannis Baptistae meminit, per eadem verba poenam eis subscribens.
Etenim et ille hoc dixit ad Iudaeos, instantem securim, et arborem
excidendam, et ignem inextinguibilem commemorans. Si quis autem
diligenter investigabit, duae poenae sunt: et excidi, et comburi;
qui enim comburitur, et a regno exciditur omnino; quae poena
difficilior est. Multi autem Gehennam solum abhorrent; ego autem
casum illius gloriae multo amariorem poenam, quam ipsius Gehennae
supplicium esse dico. Quod enim parvum vel magnum malum non susciperet
pater, ut videat, et potiatur dulcissimo filio? Hoc itaque in gloria
illa putemus: non enim aliquis filius ita suavis est patri ut illorum
bonorum requies, et dissolvi et esse cum Christo. Intolerabilis
quidem poena est Gehenna; sed si quis decem mille ponat Gehennas,
nihil tale dicit quale est a beata gloria illa excidere, et odio haberi
a Christo. Glossa ex praemissa autem similitudine concludit quod
supra iam dixerat, quasi manifestum, dicens igitur ex fructibus eorum
cognoscetis eos.
|
|