|
Hieronymus. Sicut supra dixerat, eos qui habent vestem bonae vitae,
non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario
asserit nec his quidem accommodandam fidem qui, cum polleant
integritate doctrinae, malis operibus destruunt: utrumque enim Dei
servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus
comprobetur; et ideo dicit non omnis qui dicit mihi: domine, domine,
intrabit in regnum caelorum. Chrysostomus in Matth. Ubi Iudaeos
maxime tangere videtur, in dogmatibus omnia ponentes: unde et Paulus
eos incusat dicens: si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis
in lege. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Quoniam falsos
prophetas et veros ex fructibus eorum docuit discernendos, hic iam
manifestius docet qui sunt fructus quibus discernuntur probi doctores et
reprobi. Augustinus de Serm. Dom. Cavendum enim est in ipso
Christi nomine ab haereticis vel quibuslibet male intelligentibus et
saeculi huius amatoribus ne decipiamur; et ideo dicit non omnis qui
dicit mihi: domine, domine. Sed merito potest movere quomodo huic
sententiae conveniat illud apostoli: nemo potest dicere dominum
Iesum, nisi in spiritu sancto. Non enim possumus dicere, illos qui
non intrant in regnum caelorum, habere spiritum sanctum. Sed
apostolus proprie posuit hoc verbum dicit, ut significet voluntatem
atque intellectum dicentis. Ille enim proprie dicit qui voluntatem ac
mentem suam sono vocis enuntiat. Dominus autem generaliter hic posuit
verbum dicendi: videtur enim etiam ille dicere qui nec vult nec
intelligit quod dicit. Hieronymus. Moris est enim Scripturarum
dicta pro factis accipere, secundum quem sensum dicit apostolus:
confitentur scire Deum, factis autem negant. Ambrosius. Omne etiam
verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Augustinus. Non
ergo putemus ad illos fructus de quibus supra dixerat, pertinere si
quis domino nostro dicat domine, domine, et ex eo nobis arbor bona
videatur; sed illi sunt fructus facere voluntatem Dei; unde sequitur
sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in
regnum caelorum. Hilarius in Matth. Caelestis enim regni iter,
obedientia voluntatis Dei, non nuncupatio repertura est.
Chrysostomus super Matth. Quae autem est voluntas Dei, ipse
dominus docet: haec est, inquit, voluntas eius qui misit me, ut
omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam.
Credulitatis autem verbum et ad confessionem respicit et ad actum.
Qui ergo non confitetur, aut non conversatur secundum verbum
Christi, non intrabit in regnum caelorum. Chrysostomus in Matth.
Non autem dixit qui facit voluntatem meam, sed patris: quoniam
interim conveniens erat prius hoc suscipi ad imbecillitatem eorum; sed
et per hoc illud occulte insinuavit; non est enim alia voluntas filii
quam quae est patris. Augustinus de Serm. Dom. Illud autem ad rem
pertinet, ne decipiamur non solum nomine Christi per eos qui nomen
habent, et facta non agunt, sed etiam quibusdam factis atque
miraculis, qualia propter infideles cum fecerit dominus, monuit tamen
ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi
miraculum visibile videmus; unde adiungit; et dicit multi dicent mihi
in illa die. Chrysostomus in Matth. Vides qualiter latenter iam
seipsum introducit. Quia enim omnem complevit sermonem, monstrat
seipsum iudicem esse. Quae enim poena expectat eos qui peccant, iam
ante monstravit. Quia autem est qui punit, hoc iam revelat, dicens
multi dicent mihi in illa die. Chrysostomus super Matth. Quando
scilicet venerit in maiestate patris sui, quando iam nemo ausurus est
garrula contentione sermonum aut mendacium defendere aut contradicere
veritati; quando opera singulorum loquentur, et ora tacebunt; nec
alter pro altero interveniet, sed singuli sibi timebunt. In illo enim
iudicio non erunt testes adulatores homines, sed Angeli veraces;
iudex autem dominus iustus: unde proprie timentium hominum et angustias
patientium vocem expressit, dicens domine, domine. Non enim semel
sufficit illi dicere domine, quem necessitas timoris astringit.
Hilarius in Matth. Gloriam autem sibi ex verbi intentione praesumunt
in doctrinae prophetia et Daemoniorum fuga et operum virtutibus: atque
hinc sibi regnum caelorum pollicentur, dicentes nonne in nomine tuo
prophetavimus? Chrysostomus in Matth. Sed sunt quidam qui dicunt:
quoniam mentientes hi hoc dixerunt, et ideo salvati non sunt; sed non
auderent iudice praesente ad ipsum hoc dicere. Sed et ipsa responsio
et interrogatio ostendit eos talia fecisse. Qui enim hic mirabiles
erant apud omnes, miracula facientes, illic autem vident seipsos
punitos, admirantes dicunt domine, nonne in nomine tuo prophetavimus?
Quidam autem dicunt, quoniam non in tempore in quo haec miracula
faciebant, iniqua agebant, sed postea. Sed si hoc erit, rursus quod
dominus volebat monstrare, non constat: quod scilicet neque fides
neque miracula valent, bona vita non existente; quod et Paulus
dicit: si habuero fidem ut montes transferam, caritatem autem non
habuero, nihil sum. Chrysostomus super Matth. Sed considera, quia
in nomine dicunt, non: in spiritu; prophetant enim in nomine
Christi, sed in spiritu Diaboli; quales sunt divinatores. Sed sic
discernuntur: quoniam Diabolus interdum falsa dicit, spiritus sanctus
numquam. Concessum est autem et Diabolo interdum vera dicere, ut
mendacium suum rara veritate commendet. Daemonia autem eiiciunt in
nomine Christi habentes spiritum inimici; magi autem non eiciunt, sed
eicere videntur, colludentibus sibi Daemonibus. Faciunt et
virtutes, idest miracula, non utilia et necessaria, sed inutilia et
vacua. Augustinus de Serm. Dom. Legant enim quanta fecerint
resistentes Moysi magi Aegyptiorum. Hieronymus. Vel aliter.
Prophetare, virtutes facere et Daemonia eicere, etiam divina
virtute, interdum non est eius meriti qui operatur; sed vel invocatio
nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui invocant,
aut utilitatem eorum qui vident et audiunt conceditur: ut licet homines
despiciant facientes, tamen Deum honorent, ad cuius invocationem
fiunt tanta miracula: nam et Saul et Balaam et Caiphas
prophetaverunt, et in actibus apostolorum filii Scevae videbantur
eicere Daemonia, et Iudas apostolus cum animo proditoris multa signa
inter ceteros apostolos fecisse narratur. Chrysostomus in Matth.
Quia enim non omnes ad omnia apte se habebant, sed hi quidem erant
vitae purae, fidem autem non tantam habebant, hi autem contrarium,
ideo Deus illos per hos convertebat, ut multam ostenderent fidem; hos
autem per hoc ineffabile signorum donum, ut fierent meliores evocabat:
unde et cum multa copia hanc gratiam eis dabat. Dicent enim virtutes
multas fecimus. Sed quia circa eum qui eos ita honoravit, ingrati
facti sunt, recte sequitur tunc confitebor illis: quia nunquam novi
vos. Hieronymus. Signanter dicit tunc confitebor, quia multo
tempore ante dicere dissimulaverat. Chrysostomus super Matth.
Grandem enim iram grandis dilatio praecedere debet, quae iustius facit
Dei esse iudicium, et digniorem interitum peccatorum. Sciendum autem
quod peccatores nescit Deus, quia non digni sunt ut cognoscantur a
Deo: non quia omnino ipsos non cognoscat, sed quia suos esse illos
non cognoscit. Deus enim naturaliter omnes cognoscit; sed videtur eos
non cognoscere, quia non eos diligit; sicut etiam non videntur Deum
cognoscere qui non colunt eum digne. Chrysostomus in Matth. Dicit
autem eis nunquam novi vos; quasi, non solum in tempore iudicii, sed
neque tunc cum miracula faciebatis: multos enim et hic iam odio habet,
et ante punitionem avertit. Hieronymus. Observa etiam hoc quod dicit
nunquam novi vos, esse contra quosdam dicentes, quod omnes homines
semper conversati sunt inter rationabiles creaturas. Gregorius
Moralium. Hac autem sententia datur intelligi, quod in hominibus
caritas, humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari; unde
nunc sancta Ecclesia etiam si qua sunt haereticorum miracula,
despicit, quia haec sanctitatis speciem non esse cognoscit. Probatio
quidem sanctitatis non est signa facere, sed proximum ut se diligere,
de Deo vera, de proximo meliora quam de seipso sentire. Augustinus
contra Advers. legis et Prophet. Absit autem ut secundum
Manichaeos ista de prophetis sanctis dominus dixerit; sed dictum est
de his qui post eius Evangelium praedicatum in eius nomine sibi loqui
videntur, nescientes quid loquantur. Hilarius in Matth. Sic autem
hypocritae gloriati sunt, quasi aliquid proprium sit quod loquuntur aut
faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat; cuius doctrinae
scientiam lectio afferat, Daemoniorum fugam Christi nomen exagitet.
De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda; praestandumque
est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus,
agamusque potius quod vult quam quod potest gloriemur. Repudians
igitur eos ac expellens propter opera iniquitatis, dicit discedite a
me, qui operamini iniquitatem. Hieronymus. Non dixit: qui operati
estis iniquitatem, ne videretur tollere poenitentiam; sed: qui
operamini; idest, qui usque in praesentem horam cum iudicii tempus
advenerit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis
affectum. Chrysostomus super Matth. Nam mors quidem animam a carne
separat; animae autem propositum non immutat.
|
|