|
Hieronymus. Post praedicationem atque doctrinam, signorum offertur
occasio, ut per virtutum miracula praeteritus apud audientes sermo
firmetur. Chrysostomus super Matth. Quia enim quasi potestatem
habens docebat, ut non aestimaretur ostentatio esse hic doctrinae
modus, operibus hoc idem facit, quasi potestatem habens curare; et
ideo dicit cum autem descendisset Iesus de monte secutae sunt eum
turbae multae. Origenes. Docente enim domino in monte, discipuli
erant cum ipso, quibus erat datum caelestis doctrinae nosse secreta;
nunc autem descendente eo de monte, turbae secutae sunt eum, quia in
monte ascendere nequaquam poterant; quia quos delictorum sarcina
deprimit, ad mysteriorum sublimia scandere non valent. Descendente
autem domino, hoc est inclinante se ad infirmitatem et impotentiam
ceterorum, quando misertus est imperfectioni eorum, vel infirmitati,
secutae sunt eum turbae multae: quidam propter claritatem, plerique
propter doctrinam, nonnulli propter curationem et administrationem.
Haymo. Vel aliter. Per montem in quo dominus sedet, caelum
intelligitur, de quo scriptum est: caelum mihi sedes est. Sed cum
dominus in monte sedet, soli discipuli ad eum accedunt: quia antequam
fragilitatis nostrae humanitatem assumeret, notus erat tantum in
Iudaea Deus; at vero postquam de monte suae divinitatis descendit,
et humanitatis nostrae fragilitatem assumpsit, magna turba nationum
secuta est eum. Demonstratur autem doctoribus ut in praedicatione sua
sermonem habeant temperatum, et sicut viderint unumquemque capere
posse, ita et verbum Dei annuntient. Ascendunt enim in montem
doctores, cum perfectioribus excellentia praecepta ostendunt;
descendunt vero, cum infirmioribus leviora demonstrant. Chrysostomus
super Matth. Inter ceteros autem qui montem non ascenderant, et
leprosus sursum ascendere non valebat, quasi peccatorum baiulans
pondus: lepra enim est peccatum animarum nostrarum. Ideo ergo dominus
de altitudine caeli, quasi de excelso monte, descendit, ut lepram
peccatorum nostrorum mundaret: et ideo quasi iam praeparatus
descendenti occurrit: propter quod dicitur et ecce leprosus veniens.
Origenes. Deorsum curat, et in monte nihil facit: quia tempus est
omni rei sub caelo: tempus doctrinae, et tempus curationis. In monte
docuit, animas curavit, corda sanavit; quibus completis, sicut de
caelestibus montibus ad salvandos carnales descendente, venit ad eum
leprosus, et adorabat eum. Antequam peteret, adorare coepit, cultum
ostendens. Chrysostomus super Matth. Non enim illum petebat quasi
hominem artificem, sed adorabat eum quasi Deum. Oratio autem
perfecta est fides et confessio: unde leprosus fidei opus adorans
implevit; sed opus confessionis implevit in verbis: unde adorabat eum
dicens. Origenes. Domine, per te omnia facta sunt: tu ergo, si
vis, potes me mundare. Voluntas tua opus est, et opera tua voluntati
obediunt. Tu prius Naaman Syrum per Eliseum a lepra mundasti; et
modo, si vis, potes me mundare. Chrysostomus in Matth. Non
dixit: si rogaveris Deum, neque: si adoraveris; sed si volueris,
potes me mundare. Neque dixit: domine, munda; sed ei totum
concedit; et dominum eum facit, et potestatem universorum ei
attribuit. Chrysostomus super Matth. Et ita spirituali medico
spiritualem offerebat mercedem: nam sicut medici pecuniis, iste
oratione placatur. Nihil enim dignius offerimus Deo quam orationem
fidelem. In hoc autem quod dicit si vis, non dubitat Christi
voluntatem ad omne opus bonum paratam. Sed quia non omnibus expedit
corporalis integritas, nesciebat utrum ei expediret curatio illa.
Dicit ergo si vis; ac si diceret: credo quia quod bonum est vis;
ignoro autem si est mihi, quod desidero, bonum. Chrysostomus in
Matth. Cum autem voluntate ac sermone purgare posset, manus apposuit
tactum, unde sequitur et extendens manum, tetigit eum: ut ostendat
quoniam non subiacet legi, et quoniam mundo iam nihil est immundum.
Eliseus autem observans legis diligentiam, non exivit, et tetigit
Naaman; sed mittit eum ad Iordanem lavandum. Dominus autem monstrat
quoniam non ut servus, sed ut dominus, curat et tangit: non enim
manus a lepra facta est immunda, sed corpus leprosum a manu sancta
constitutum est mundum. Non enim corpora solum curaturus advenit, sed
et animam in veram sapientiam ducturus. Sicut igitur manibus non lotis
iam manducare non prohibebat, ita et hic erudit quoniam oportet animae
lepram formidare solam, quod est peccatum: lepram autem corporis
nullum impedimentum esse ad virtutem. Chrysostomus super Matth.
Quamvis autem litteram legis solverit, propositum tamen eius non
solvit. Ideo enim lex iussit non tangere lepram, quia non poterat
facere ut lepra non sordidaret tangentem; ergo vetuit tangere lepram,
non ut leprosi non sanarentur, sed ut tangentes non inquinarentur.
Iste autem tangens non inquinatus est a lepra, sed ipsam lepram
mundavit tangendo. Damascenus de fide Orth. Non enim Deus solum
erat, sed homo: unde per tactum et per sermonem divina signa
operabatur: ut enim per organum, ita per corpus divinae perficiebantur
actiones. Chrysostomus in Matth. Cum autem leprosum tangit, nullus
eum incusat, quia nondum invidia detenti erant auditores.
Chrysostomus super Matth. Si autem tacite eum curasset, quis scire
poterat cuius virtute sanatus esset? Igitur voluntas mundandi facta
est propter leprosum, verbum autem propter spectantes; ideo dixit
volo, mundare. Hieronymus. Non autem ut plerique Latinorum
putant, iunctim legendum est volo mundare; sed separatim, ut prius
dicatur volo, deinde ut imperans dicat mundare. Ille enim dixerat si
vis; dominus respondit volo; ille praemiserat potes me mundare;
dominus dixit mundare. Chrysostomus in Matth. Nusquam autem videtur
dicere hoc verbum, quamvis magna signa faciens; sed hic propterea
apposuit volo, ut opinionem plebis et leprosi de eius potestate
confirmaret. Chrysostomus. Cessit autem mandanti natura cum decenti
velocitate; et ideo sequitur et confestim mundata est lepra eius. Sed
hoc quod dicit confestim, multum est tardius velocitate quae secundum
opus est facta. Origenes. Quia enim non dubitavit credere, non
tardatur sanatio; quia non distulit confessionem, non differtur
mundatio. Augustinus de Cons. Evang. Huius autem leprosi mundati
etiam Lucas meminit, non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa
recordari, posterius facta praeoccupari, sicut divinitus
suggerebantur, ut antea cognita, postea recordando rescriberent.
Chrysostomus in Matth. Curans autem Iesus corpus, iubet nulli
dicere; unde sequitur et ait illi Iesus: vide nemini dixeris.
Quidam igitur aiunt quoniam ideo iussit hoc, ut non malignentur circa
eius purgationem; quod insipienter dicitur: non enim ita mundavit ut
dubitabilis esset mundatio; sed nulli dicere iubet, docens non
diligere ostentationem et honorem. Qualiter igitur alii sanato iubet
dicere? Sed in hoc erudivit nos bonae mentis esse; non enim illic
divulgari se iussit, sed dari gloriam Deo. Per leprosum ergo hunc
instruit nos non esse vane gloriosos: per illum autem non esse
ingratos, sed omnia ad laudem Dei referre. Hieronymus. Et revera
quid erat necesse quod sermone iactaret quod corpore praeferebat?
Hilarius in Matth. Vel ut salus haec non offerretur potius quam
quaereretur, silentium imperatur. Sequitur sed vade, ostende te
sacerdoti. Hieronymus. Mittit autem eum ad sacerdotes, primum
propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre videatur; deinde ut
videntes leprosum mundatum, si crederent salvatori, salvarentur; si
vero non crederent, inexcusabiles fierent; et simul ne quod in eo
saepissime criminabantur, legem infringere videretur. Chrysostomus.
In Matth. Neque enim ubique eam dissolvebat, neque ubique
custodiebat; sed quandoque quidem hoc, quandoque illud faciebat: in
uno quidem futurae sapientiae praeparans vitam, in altero autem
inverecundam Iudaeorum cohibens linguam, et condescendens
imbecillitati eorum. Unde apostoli apparent quandoque quidem
observantes legem, quandoque autem eam praetermittentes. Origenes.
Vel mittit ad sacerdotes, ut cognoscant quia non per legis
consuetudinem mundatus est, sed per gratiae operationem. Hieronymus.
Erat autem in lege praeceptum ut qui mundati fuerant a lepra,
offerrent munera sacerdotibus; unde sequitur et offer munus tuum, quod
praecepit Moyses, in testimonium illis. Chrysostomus super Matth.
Non sic intellige, quia hoc Moyses praecepit in testimonium illis:
sed vade tu, offer in testimonium illis. Chrysostomus in Matth.
Praevidens enim Christus eos ex hoc nihil profecturos, non dixit: in
emendationem eorum, sed in testimonium, idest in accusationem, et
attestationem quoniam quae a me erant fienda, omnia facta sunt. Et
licet eos praeviderit non emendari, non tamen dimisit quae facere
oportebat: illi autem in propria manserunt malitia. Non autem dixit:
munus quod ego iubeo, sed quod Moyses iussit, ut interim transmittat
ad legem, et iniquorum obstruat ora: ut enim non dicant quoniam
sacerdotum gloriam rapuit, opus quidem ipse implevit, probationem
autem illis concessit. Origenes. Vel offer munus tuum, ut omnes qui
vident te portare, miraculo credant. Chrysostomus super Matth. Vel
ideo iubet offerri munera, ut si postmodum eum expellere vellent,
dicere eis: munera quasi a mundato accepistis; et quomodo me quasi
leprosum expellitis? Hilarius in Matth. Vel legendum est quod
Moyses praecepit in testimonium illis: quia quod Moyses in lege
praecepit, testimonium est, non effectus. Beda in Hom. Dom. 3
post Epiph. Si quem autem moveat quomodo dominus cum videatur Moysi
sacrificium approbare, quare id Ecclesia non recipiat, meminerit quod
nondum Christus corpus suum obtulerat per passionem in holocaustum.
Non autem oportebat auferri significantia sacrificia prius quam illud
quod significabatur, confirmatum esset testimonio apostolorum
praedicantium, et fide credentium populorum. Vir autem iste genus
humanum designat, qui non solum leprosus, verum etiam, iuxta
Evangelium Lucae, plenus lepra fuisse describitur. Omnes enim
peccaverunt, et egent gloria Dei, illa scilicet ut extenta manu
salvatoris, hoc est incarnato Dei verbo, humanamque contingente
naturam, ab erroris prisci vanitate mundentur; et qui diutius
abominabiles, et castris populi Dei eiecti, iam aliquando templo
redditi et sacerdoti, queant offerre corpora sua hostiam viventem;
illi scilicet cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum. Remigius.
Moraliter autem per leprosum designatur peccator: nam peccatum
immundam et variam animam facit; qui ante Christum procidit, quando
de pristinis peccatis confunditur: et tamen debet confiteri, et
remedium poenitentiae postulare: nam leprosus vulnus ostendit, et
remedium postulavit. Extendit autem dominus manum, quando auxilium
divinae miserationis impendit: et statim consequitur remissionem
delictorum; nec debet Ecclesia eidem reconciliari, nisi iudicio
sacerdotis.
|
|