|
Chrysostomus super Matth. Postquam dominus discipulos docuit in
monte, leprosum autem sanavit sub monte, venit Capharnaum in
mysterio, quia post Iudaeorum mundationem venit ad gentes. Haymo.
Capharnaum enim, quae villa pinguedinis interpretatur, sive ager
consolationis, Ecclesiam quae ex gentibus est collecta, significat,
quae spirituali pinguedine est repleta, secundum illud Ps. 62,
6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et inter pressuras
saeculi de caelestibus consolatur, secundum illud Ps. 93, 18:
consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Unde dicitur cum autem
introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio. Augustinus de
Verb. Dom. Iste centurio de gentibus erat: iam enim Iudaea gens
habebat militem Romani imperii. Chrysostomus super Matth. Centurio
autem iste primus fructus ex gentibus ad cuius fidei comparationem
omnium Iudaeorum fides infidelitas est inventa: qui neque Christum
audivit docentem, neque leprosum, cum mundaretur, aspexit, sed
audita tantummodo sanitate leprosi, plus credidit quam audivit: erat
enim in mysterio gentium futurarum, quae neque legem aut prophetas
legerant de Christo, neque ipsum Christum mirabilia facientem
viderant. Accessit ergo rogans, et dicens domine, puer meus iacet in
domo paralyticus, et male torquetur. Vide autem bonitatem
centurionis, qui pro salute servi sic sollicite festinabat, quasi non
damnum pecuniae sed salutis passurus in morte illius. Nullam enim
differentiam aestimabat inter servum et dominum: quia etsi dignitas in
hoc saeculo diversa est inter illos, una tamen est illis natura.
Fidem autem centurionis vide: quia non dixit: veni et salva eum;
quia ille constitutus in omni loco erat praesens; sapientiam autem,
quia non dixit: hic constitutus salva eum: sciebat enim quia potens
est ad faciendum, sapiens ad intelligendum, misericors ad
exaudiendum: ideo infirmitatem tantum exposuit, remedium autem
sanitatis in potestate misericordiae eius dimisit, dicens et male
torquetur: in quo apparet quia diligebat eum: nam unusquisque quem
diligit, etsi modice fuerit taediatus, gravius eum putat habere quam
habet. Rabanus. Omnia ista cum dolore cognominavit: et iacentem,
et paralyticum, et male detentum: ideo ut animae suae angustias
demonstraret, et dominum commoveret; sic debent omnes condolere
servis, et eorum curam habere. Chrysostomus in Matth. Quidam autem
dicunt, quoniam excusans se, hanc causam dixit propter quam non ipsum
adduxit. Neque enim possibile erat dissolutum, cum torqueretur, et
ad ultimas esset expirationes, portari. Ego autem signum hoc esse
magnae fidei dico: quia enim sciebat quod sola iniunctio sufficeret ad
restaurationem iacentis, superfluum aestimabat eum ducere. Hilarius
in Matth. Iacentes autem in saeculo et peccatorum morbis dissolutae
spiritualiter gentes aestimandae sunt, omnibus undique membris
fluidis, et ad consistendi officium gradiendique corruptis; quarum
salutis sacramentum in puero centurionis expletur, quem satis dictum
sit principem esse gentium crediturarum. Quis autem sit hic princeps,
canticum Moysi docet, ubi scilicet dicitur: constituit terminos
gentium iuxta numerum Angelorum. Remigius. Vel per centurionem
designantur qui primi ex gentibus crediderunt, et perfecti in virtute
fuerunt: centurio enim dicitur qui centum militibus praeest;
centenarius autem numerus perfectus est. Recte ergo centurio pro puero
suo rogat, quia primitiae gentium pro salute totius gentilitatis Deum
rogaverunt. Hieronymus. Videns autem dominus centurionis fidem,
humilitatem et providentiam, statim se iturum et sanaturum esse
promittit; unde sequitur et ait illi Iesus: ego veniam, et curabo
eum. Chrysostomus in Matth. Quod numquam fecit, hic facit Iesus:
ubique enim sequitur voluntatem supplicantium, hic autem praesilit, et
non solum curare promittit, sed ire ad domum. Facit hoc, ut discamus
centurionis virtutes. Chrysostomus super Matth. Nisi enim ille
dixisset veniam, et curabo eum, numquam iste responderet non sum
dignus. Deinde quoniam pro servo petebat, ideo ire promisit, ut nos
doceat non colere magnos et contemnere modicos; sed pauperes et divites
similiter honorare. Hieronymus. Sicut autem in centurione
commendamus fidem, eo quod credidit paralyticum a salvatore posse
sanari, ita patet humilitatis in hoc quod se iudicavit indignum cuius
tectum dominus intraret; unde sequitur et respondens centurio, ait
illi: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Rabanus.
Propter conscientiam enim vitae gentilis, gravari se magis dignatione
putavit, quam iuvari, cuius etsi fide praeditus, nondum erat tamen
sacramentis inunctus. Augustinus de Verb. Dom. Dicendo autem se
indignum, praestitit dignum, non in cuius parietes, sed in cuius cor
verbum Dei Christus intraret. Neque hoc diceret cum tanta fide et
humilitate, nisi illum quem timebat intrare domum suam, corde
gestaret: nam non erat magna felicitas, si Iesus intraret in parietes
eius, et non esset in pectore eius. Severianus. Mystice autem hoc
tectum, corpus est quod tegit animam: quod libertatem mentis caelesti
visione in se concludit. Sed Deus neque habitare carnem, neque
tectum nostri corporis dedignatur intrare. Origenes. Nunc etiam
quando sancti a Deo acceptabiles Ecclesiarum antistites sub tectum
tuum intrant, tunc ibidem per eos dominus ingreditur; et tu sic
aestimes quasi dominum suscipiens. Et quando corpus et sanguinem
domini manducas et bibis, tunc dominus sub tectum tuum ingreditur; et
tu ergo humilians teipsum dicas domine, non sum dignus. Ubi enim
indigne ingreditur, ibi ad iudicium ingreditur accipienti.
Hieronymus. Prudentia autem centurionis apparet in hoc quod ultra
corporis tegumen latentem vidit divinitatem, unde subiungit sed tantum
dic verbo, et sanabitur puer meus. Chrysostomus super Matth.
Sciebat enim quoniam astabant illi invisibiliter Angeli ministrantes,
qui omne verbum eius vertunt in opus; et quod si Angeli cessant,
tamen infirmitates praeceptis eius vivacibus expelluntur. Hilarius in
Matth. Dicit etiam centurio puerum verbo posse sanari, quia salus
gentium omnis ex fide est, et in praeceptis domini vita est
universorum: et ideo subiungit dicens nam et ego homo sum sub potestate
constitutus, habens sub me milites; et dico huic: vade, et vadit;
et alii: veni, et venit; et servo meo: fac hoc, et facit.
Chrysostomus super Matth. Patris et filii mysterium spiritu sancto
suggerente depinxit, ac si diceret: etsi ego sum sub potestate
alterius, tamen habeo potestatem iubendi eis qui sub me sunt; sic et
tu, quamvis sis sub potestate patris, scilicet inquantum homo, habes
tamen potestatem iubendi Angelis. Sed forte dicet Sabellius volens
ostendere eumdem esse patrem qui et filius est, sic hoc esse
intelligendum: si ego sub potestate constitutus possum iubere, quanto
magis tu, qui sub nullius es potestate? Sed hanc expositionem non
recipit textus. Non enim dixit: si ergo homo sub potestate; sed
dixit nam et ego homo sum sub potestate: in quo patet quod inter se et
Christum non comparationis differentiam fecit; sed rationem
similitudinis introduxit. Augustinus de Verb. Dom. Si ego, qui
sum sub potestate, iubendi habeo potestatem, quid tu potes, cui
omnium serviunt potestates? Glossa. Potes per Angelorum ministeria
sine corporis praesentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet; et
sanitati ut veniat, et veniet. Haymo. Possunt autem per subiectos
centurionis, virtutes naturales intelligi, in quibus plurimi gentilium
pollebant; vel etiam cogitationes bonae aut malae. Malis autem
dicamus ut recedant, et recedent; sed bonas vocemus, et venient;
servo quoque nostro, hoc est corpori, ut subiciatur voluntati
divinae. Augustinus de Cons. Evang. Huic autem quod hic dicitur,
videtur repugnare quod ait Lucas: cum audisset centurio de Iesu,
misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret
servum eius; et iterum quod: cum non longe esset a domo misit ad eum
centurio amicos dicens: domine, noli vexari, non enim sum dignus ut
sub tectum meum intres. Chrysostomus in Matth. Quidam autem
dicunt, quoniam non est idem ille et hic; quod multas coniecturas
habet. De illo enim ait Lucas quoniam synagogam nostram construxit,
et gentem diligit; de isto autem ipse Iesus ait neque in Israel
tantam fidem inveni; unde videtur Iudaeum illum esse. Mihi autem
videtur idem hic et ille. Sed quando Lucas dicit quod misit ut
veniat, blanditias Iudaeorum insinuavit. Conveniens enim est credere
centurionem volentem abire, prohibitum esse a Iudaeis blandientibus,
et dicentibus quoniam nos abimus et conducimus eum. Sed quando ab
eorum imminentia erutus est, tunc misit, dicens: ne aestimes quod
propter desidiam non veni, sed quia me indignum aestimavi ut te in
domum meam susciperem. Quod autem Matthaeus ait non per amicos, sed
per seipsum hoc eum dixisse, nihil contrarium est: uterque enim
desiderium viri repraesentavit, et quoniam de Christo decentem
opinionem habebat. Conveniens autem est opinari et ipsum, postquam
misit amicos, ad venientem per se haec dicere. Si autem non hoc dixit
Lucas, neque illud Matthaeus, non sibi contradicunt, sed complent
quae ab invicem derelinquebantur. Augustinus de Cons. Evang.
Matthaeus ergo accessum centurionis ad dominum per alios factum
compendio dicere voluit, quia fidem eius qua vere ad Deum acceditur
laudavit, ut diceret non inveni tantam fidem in Israel. Lucas autem
ideo totum ut gestum est aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur
qualiter eum accepisse dixerit Matthaeus, qui mentiri non potuit.
Chrysostomus in Matth. Neque enim est contrarium quod fabricavit
synagogam, secundum Lucam, et quod hic ostenditur non esse
Israelita: possibile enim est Iudaeum non existentem, et synagogam
fabricasse, et gentem diligere.
|
|