|
Chrysostomus in Matth. Sicut quod leprosus dixerat de Christi
potestate, si vis, potes me mundare, Christi voce confirmatur,
dicentis volo, mundare, ita et hic centurionem de Christi potestate
testantem non solum non accusavit, sed etiam commendavit. Sed et
amplius aliquid fecit: intensionem enim laudis Evangelista
significans, dicit audiens autem Iesus miratus est. Origenes.
Attende quantum sit aut quale quod Deus unigenitus miratur. Aurum,
divitiae, regna, principatus in conspectu eius sunt tamquam umbra vel
flos decidens: nihil ergo horum in conspectu Dei mirabile est, quasi
magnum vel pretiosum, sed tantum fides: hanc miratur honorificans,
hanc acceptabilem sibi aestimat. Augustinus super Genesim contra
Manichaeos. Quis autem in illo fecerat illam fidem, nisi ipse qui
admirabatur? Quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui
praescius erat? Quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse
significat, quibus adhuc opus est sic moveri: omnes enim tales motus
eius non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.
Chrysostomus in Matth. Unde plebe omni praesente admiratus esse
dicitur, et aliis exemplum dedit, ut eum mirentur; sequitur enim et
sequentibus se dixit: amen dico vobis: non inveni tantam fidem in
Israel. Augustinus contra Faustum. Fidem laudat illius; non autem
desertionem militiae imperavit. Hieronymus. Hoc autem de
praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis.
Chrysostomus super Matth. Credidit enim Andreas, sed Ioanne
dicente: ecce agnus Dei; credidit Petrus, sed evangelizante sibi
Andrea; credidit Philippus, sed legendo Scripturas; et Nathanael
prius signum divinitatis accepit, et sic fidei confessionem obtulit.
Origenes. Iairus Israelis princeps pro filia sua petens, non dixit
dic verbo, sed: veni velociter. Nicodemus de fidei sacramento
audiens ait: quomodo potest hoc fieri? Maria et Martha dicunt:
domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, quasi
dubitantes quod ubique posset adesse Dei potentia. Chrysostomus super
Matth. Aut si volumus fideliorem putare istum quam apostolos, ita
testimonium Christi intelligendum est quod unumquodque bonum hominis
secundum quantitatem personae illius laudatur: rusticum enim dicere
aliquid sapienter, magnum est; quod de philosopho non est mirum: sic
de centurione dictum est in nullo tantam fidem inveni in Israel.
Chrysostomus in Matth. Non enim erit aequale Iudaeum credere et
gentilem. Hieronymus. Vel forte in centurione fides gentium
praeponitur Israeli; unde subdit dico autem vobis, quod multi ab
oriente et occidente venient. Augustinus de Verb. Dom. Non omnes
ait, sed multi; tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus
partibus totus orbis designatur. Haymo. Vel ab oriente veniunt qui
statim illuminati transeunt; ab occidente hi qui persecutionem usque ad
mortem toleraverunt pro fide; vel ab oriente quis venit, cum ab
infantia Deo servire incipit; ab occidente, dum in ipsa decrepita
aetate ad Deum convertitur. Origenes. Sed quomodo alibi dicit,
quod pauci sunt electi? Per diversas enim generationes pauci electi
sunt, simul vero congregati in tempore visitationis multi invenientur.
Sequitur et recumbent, non carnaliter iacentes, sed spiritualiter
requiescentes; non temporaliter potantes, sed aeternaliter epulantes
cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum, ubi lux,
exultatio, gloria, et longaevitas vitae aeternae. Hieronymus. Quia
autem Deus Abraham caeli conditor, pater Christi est, idcirco in
regno caelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes quae
crediderunt in Christum filium creatoris. Augustinus de Verb.
Dom. Sicut autem videmus Christianos vocatos ad caeleste convivium,
ubi est panis iustitiae, potus sapientiae, ita videmus et Iudaeos
reprobatos; unde sequitur filii autem regni eicientur in tenebras
exteriores: Iudaei scilicet, qui legem acceperunt, qui celebrant
figuras omnium futurorum, qui tamen praesentia non agnoverunt.
Hieronymus. Vel filios regni dicit Iudaeos, quia in eis Deus ante
regnavit. Chrysostomus in Matth. Vel filios regni eos dicit quibus
regnum erat praeparatum; quod et magis eos mordebat. Augustinus
contra Faustum. Si ergo non commendavit Moyses populo Israel
Deum, nisi Deum Abraham, Isaac et Iacob, eumque ipsum Christus
commendat; non est conatus illum populum avertere a Deo suo; sed ideo
minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret eos
a Deo suo, in cuius regno gentes vocatas ex toto orbe terrarum
recubituras dicit cum Abraham, Isaac et Iacob: non ob aliud quam
quod fidem tenuissent Dei Abraham, Isaac et Iacob: quibus non
quasi in morte correctis, vel post passionem suam iustificatis
testimonium dominus perhibeat. Hieronymus. Tenebrae autem exteriores
dicuntur, quoniam qui a domino expellitur foras, relinquit lumen.
Haymo. Quid autem ibi passuri sint, manifestat cum subdit ibi erit
fletus et stridor dentium. Per metaphoram enim membrorum poenas
describit tormentorum: solent enim oculi fumo tacti lacrymas
producere, dentes vero a nimio frigore stridere. Ostenditur ergo quod
reprobi in Inferno et calorem intolerabilem et frigus sustinebunt,
secundum illud Iob: transient ab aquis nivium ad calorem nimium.
Hieronymus. Si autem fletus oculorum est, et stridor dentium ossa
demonstrat, vera est corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant
resurrectio. Rabanus. Vel stridor dentium prodit indignantis
affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero sibi irascatur,
quod tam pertinaci improbitate deliquit. Remigius. Vel aliter.
Tenebras exteriores appellat exteras nationes: quantum enim ad
historiam attinet, praedicit dominus his verbis interitum Iudaeorum,
quoniam propter infidelitatem ducendi erant captivi, et dispergendi per
diversa regna terrarum: fletus enim ab igne solet fieri, stridor
dentium a frigore. Illis ergo adscribitur fletus qui in calidioribus
locis habitant, sicut in India et Aethiopia; stridor vero dentium
illis adscribitur qui in frigidioribus locis commorantur, sicut est
Hircania et Scythia. Chrysostomus in Matth. Ne quis autem
existimet blanditiarum esse haec verba quae dicta erant, credere facit
signo; unde sequitur et dixit Iesus centurioni: vade, et sicut
credidisti fiat tibi. Rabanus. Quasi dicat: secundum mensuram fidei
fiat tibi et ista gratia. Potest autem meritum domini etiam famulis
suffragari, non solum merito fidei, sed etiam studio disciplinae;
unde sequitur et sanatus est. Chrysostomus in Matth. Ubi
velocitatem admirare: neque enim solum curare, sed inopinate et in
momento temporis hoc facere, virtutem Christi ostendebat. Augustinus
de Verb. Dom. Sicut enim dominus domum centurionis corpore non
intravit, sed absens corpore, praesens maiestate, puerum sanavit,
sic et in solo Iudaico populo corpore fuit; apud alias autem gentes,
nec de virgine natus est, nec passus est, nec humana pertulit, nec
divina mirabilia fecit; et tamen impletum est quod dictum erat:
populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit
mihi. Iudaea enim gens cognovit, et crucifixit; orbis terrarum
audivit, et credidit.
|
|