|
Rabanus. Postquam ostendit Matthaeus per leprosum totum genus
humanum sanatum, et in servo centurionis gentilis populi sanationem,
consequenter per socrum Petri designat curationem synagogae, cum dicit
et cum venisset Iesus in domum Petri. Prius autem narrat de servo,
quia maius miraculum fuit, et maior gratia in gentili converso; vel
quia in fine saeculi synagoga est plenarie convertenda, cum plenitudo
gentium subintraverit. Domus autem Petri in Bethsaida erat.
Chrysostomus in Matth. Sed cur intravit in domum Petri? Mihi
videtur cibum assumpturus; unde sequitur et surrexit, et ministrabat
eis. Apud discipulos enim divertebat honorans eos, et avidiores ex
hoc faciens. Attende autem Petri ad Christum reverentiam: habens
enim socrum domi febricitantem, non traxit eum in domum, sed
expectavit doctrinam compleri, et alios curari. Ab exordio enim
erudiebatur quae aliorum erant sibi ipsi praeponere. Quocirca neque
ipse eum inducit, sed Christus sponte adivit, postquam dixit
centurio: non sum dignus ut intres sub tectum meum, monstrans quantum
largiebatur discipulo. Non est autem dedignatus sub vilia tuguria
piscatorum intrare, erudiens per omnia humanum conculcare tumorem. Et
quandoque solum verbis curat, quandoque autem etiam manum extendit:
unde et hic dicitur et tetigit manum eius, et dimisit eam febris. Non
enim volebat semper cum superabundantia miracula facere: oportebat enim
interim latere. Tangens autem corpus, non febrem extinxit solum, sed
et puram tribuit sanitatem. Quia enim aegritudo curabilis erat, modo
curationis suam virtutem ostendebat, faciendo quod ars medicinalis non
operatur, ut scilicet simul perfectam restituat sanitatem; unde
Evangelista hoc innuens dicit, quod surrexit, et ministrabat eis.
Hieronymus. Natura enim hominum istiusmodi est ut post febrem magis
lassescant corpora; et incipiente sanitate, aegrotationis mala
sentiant. Verum sanitas quae confertur a domino, tota simul redit;
nec sufficit esse sanatum, sed ut epitasis fortitudinis indicetur,
additum est surrexit, et ministrabat eis. Chrysostomus in Matth.
In hoc ergo quod dicitur, quod surrexit, et ministrabat eis, et
Christi virtutis signum est, et affectus quem mulier erga Christum
ostendebat. Beda. Mystice autem domus Petri, lex vel circumcisio
est: socrus est synagoga, quae quodammodo est mater Ecclesiae Petro
commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat,
persequens Ecclesiam: cuius manum dominus tangit, quando carnalia
eius opera in spiritualem usum convertit. Remigius. Vel per socrum
Petri potest intelligi lex, quae secundum apostolum infirmabatur per
carnem, idest carnalem intelligentiam. Sed cum dominus per mysterium
incarnationis visibilis in synagoga apparuit, et opere legem implevit,
et spiritualiter intelligendam docuit, mox ipsa sociata gratiae
Evangelii, tantum robur accepit, ut quae fuerat ministra mortis et
poenae, postmodum fieret vitae et gloriae. Rabanus. Vel unaquaeque
anima, quae carnis concupiscentiis militat, quasi febribus aestuat;
sed manu misericordiae divinae tacta convalescit, et per continentiae
frena carnis lasciviam constringit, et membris quibus servierat
immunditiae, servit iustitiae. Hilarius in Matth. Vel in socru
Petri vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adiacet libertas
voluntatis, quae nos sibi quadam coniugii societate coniungit. Ergo
ingressu domini in Petri domum, idest in corpus, curatur infidelitas
peccatorum calore aestuans, et salvata officii famulatu ministrat.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quando factum sit, idest
post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus: non enim post quod
narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur: nimirum
tamen iste hic recoluisse intelligitur quod prius omiserat. Nam id
Marcus hic narrat antequam illud de mundato leproso commemoret, quod
post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur
interposuisse. Itaque et Lucas hoc post factum narrat, de socru
Petri, post quod et Marcus: ante sermonem etiam quem prolixum
interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte
Matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat, sive quod ex
ordine inerit, sive quod omissum recolit, sive quod postea factum ante
praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem alia narranti, nec sibi
nec alteri? Quia enim nullius in potestate est res opportune cognitas
quo quisquam ordine recordetur, satis probabile est quod unusquisque
Evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset
Deus ea quae narrabat, eius recordationi suggerere. Quapropter ubi
ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet quem narrandi
ordinem quilibet eorum tenuerit.
|
|