|
Chrysostomus in Matth. Quia multitudo credentium erat iam aucta,
neque tempore impellente a Christo abscedere patiebantur, vespere ei
infirmos adducunt; unde dicitur vespere autem facto obtulerunt ei
Daemonia habentes. Augustinus de Cons. Evang. Per hoc autem quod
dicit vespere autem facto, ad eiusdem diei tempus hoc pertinere satis
indicatur, quamvis necesse non sit, ubi dicitur vespere facto,
eiusdem diei vesperum accipere. Remigius. Christus autem Dei filius
auctor humanae salutis, fons et origo totius pietatis, caelestem
medicinam tribuebat; unde sequitur et eiciebat spiritus verbo, et
omnes male habentes curavit. Daemones enim et morbos solo verbo
repellebat, ut his signis et virtutibus ostenderet se ad salutem
generis humani venisse. Chrysostomus in Matth. Intende autem
quantam multitudinem curatam transcurrunt Evangelistae; non
unumquemque curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile
miraculorum inducentes. Ne autem magnitudo miraculi incredulitatem
immittat, si tantam plebem et varias aegritudines uno temporis momento
curavit, inducit prophetam attestantem his quae fiebant; unde sequitur
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: ipse
infirmitates nostras accepit. Rabanus. Non ut sibi haberet, sed ut
nobis auferret; et aegrotationes nostras portavit, ut quod pro
imbecillitate virium ferre non poteramus, ille pro nobis portaret.
Remigius. Quia humanae naturae infirmitatem ad hoc suscepit ut nos
infirmos faceret fortes atque robustos. Hilarius in Matth. Et
passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates
humanae imbecillitatis absorbuit. Chrysostomus in Matth. Hoc autem
de peccatis magis a propheta dictum esse videtur. Qualiter igitur
Evangelista de aegritudinibus hoc exponit? Sed sciendum, quod vel
historiae hic testimonium adaptavit, vel ostendit quoniam plures
aegritudines ex peccatis sunt animarum: nam et ipsa mors a peccatis
habet radicem. Hieronymus. Attendendum autem, quod omnes non mane,
non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est, et
quando granum tritici in terram moritur, ut multos afferat fructus.
Rabanus. Solis enim occubitus passionem et mortem designat illius qui
dixit: quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; qui temporaliter vivens
in carne, paucos Iudaeorum docuit; calcato autem regno mortis,
omnibus per orbem gentilibus fidei dona promisit.
|
|