|
Chrysostomus in Matth. Quia Christus non solum corpora curabat,
sed animam emendabat, et veram sapientiam monstrare voluit, non solum
aegritudines solvendo, sed etiam nihil ad ostentationem faciendo; et
ideo dicitur videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit
discipulos ire trans fretum. Faciebat autem hoc et simul moderata nos
cupere docens, et invidiam Iudaicam mitigans, et docens nos nihil ad
ostentationem facere. Remigius. Vel hoc facit quasi homo volens
turbarum importunitatem declinare. Erant autem ei affixi admirantes
eum, et videre ipsum volentes. Quis enim discederet a talia miracula
operante? Quis non in faciem eius simplicem vellet videre, et os
talia loquens? Si enim Moyses glorificatam faciem habebat, et
Stephanus sicut Angeli, intellige communem dominatorem qualem decens
est tunc apparuisse; unde propheta dicit: speciosus forma prae filiis
hominum. Hilarius in Matth. Discipulorum autem nomen non duodecim
tantum apostolis convenire aestimandum est: nam praeter apostolos
plures fuisse discipulos legimus. Augustinus de Cons. Evang.
Manifestum est autem alium esse diem quo iussit ire trans fretum, non
eum qui sequitur illum in quo socrus Petri sanata est, quo die Marcus
Lucasque eum in desertum exisse affirmant. Chrysostomus in Matth.
Vide autem qualiter turbas non simpliciter abicit, ut non offendat.
Non enim dixit: recedite, sed ultro discipulos iussit abire, spem
dans turbae eundi etiam illuc. Remigius. Sed quid inter iussionem
Dei et transfretationem gestum sit, Evangelista studuit manifestare,
cum ait et accedens unus Scriba ait illi: magister, sequar te
quocumque ieris. Hieronymus. Iste Scriba, qui tantum litteram
noverat occidentem, si dixisset: domine, sequar te quocumque ieris,
non fuisset repulsus a domino; sed quia magistrum unum de pluribus
aestimat, et litterator erat (quod significantius Graece dicitur
grammateus), et non spiritalis auditor, ideo non habet locum in quo
possit Iesus reclinare caput suum. Ostenditur autem nobis, et ob hoc
Scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem sequi voluerit
salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret; hoc idem
desiderans quod et Simon magus a Petro emere voluerat. Chrysostomus
in Matth. Vide etiam quantus est tumor: ita enim advenit et locutus
est sicut dedignans cum turba annumerari, sed ostendens quoniam super
multos est ipse. Hilarius in Matth. Vel aliter. Iste Scriba qui
est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat, quasi lege
non contineretur hunc esse quem utiliter sequatur. Igitur
infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia
fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. Chrysostomus in
Matth. Respondet autem ei Christus, non ad interrogationem
verborum, sed ad consilium obvians mentis; unde sequitur et dicit ei
Iesus: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem
hominis non habet ubi caput suum reclinet; ac si dicat: Hieronymus.
Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim
paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo?
Chrysostomus in Matth. Hoc autem non erat avertentis, sed arguentis
quidem malum consilium, concedentis autem si vellet cum paupertatis
expectatione sequi Christum. Et ut discas eius malitiam, audiens hoc
et correctus non dixit: paratus sum sequi. Augustinus de Verb.
Dom. Vel aliter. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet,
scilicet in fide tua. Vulpes enim habent foveas, in corde tuo, quia
dolosus es; volatilia caeli habent nidos, in corde tuo, quia elatus
es. Dolosus et elatus non me sequeris: quomodo enim dolosus sequitur
simplicitatem? Gregorius Moralium. Vel aliter. Vulpes valde
fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus absconduntur;
cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus sed tortuosis anfractibus
currunt; volucres vero alto volatu se sublevant. Nomine ergo vulpium
dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum haec eadem superba
Daemonia designantur; ac si dicat: fraudulenta et elata Daemonia in
corde tuo inveniunt habitationem suam; humilitas autem mea requiem in
superba mente non invenit. Augustinus de quaest. Evang.
Intelligitur enim miraculis motus, propter inanem iactantiam eum sequi
voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium,
quae fictio vulpium nomine significata est. Rabanus. Haeretici autem
in sua versutia confidentes significantur per vulpes, et maligni
spiritus per volucres caeli, qui in corde Iudaici populi foveas et
nidos, idest domicilia habebant. Sequitur alius autem de discipulis
illius ait illi: domine, permitte me ire primum, et sepelire patrem
meum. Hieronymus. Quid simile est inter Scribam et discipulum?
Ille magistrum vocat, hic dominum confitetur. Hilarius in Matth.
Iste pietatis occasione ad sepeliendum patrem ire desiderat, ille
secuturum se quolibet ierit, promittit, non magistrum quaerens, sed
ex magistro lucrum. Ille etiam discipulus non interrogat an sequatur;
iam enim sequi se oportere credidit; sed permitti sibi orat sepelire
patrem. Augustinus de Verb. Dom. Dominus autem quando parat
homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis huius
temporalisque pietatis; et ideo sequitur Iesus autem dixit ei:
sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Chrysostomus in
Matth. Hoc autem dixit non iubens contemnere amorem qui est ad
parentes, sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis magis
necessarium esse oportet; quoniam cum toto studio his iungi debemus,
et neque parum tardare, etiam si valde invitabilia et incitantia
fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium erat quam sepelire
patrem? Quid etiam facilius? Neque enim tempus multum consumendum
erat. Per hoc etiam eum dominus a multis malis eripuit: puta luctibus
et moeroribus, et ab his quae hic expectantur. Post sepulturam enim
necesse iam erat et testamenta scrutari, et haereditatis divisionem,
et alia huiusmodi: et ita fluctuationes ex fluctuationibus ei
succedentes, longe eum a veritatis abducere portu potuerunt. Si autem
adhuc tumultuaris, excogita quoniam multi infirmos non permittunt
scire, nec ad momentum sequi; etiamsi pater aut mater aut filius sit
qui defunctus est; nec ex hoc incusantur crudelitatis; sed contrarium
crudelitatis esse. Et multo maius malum est abducere hominem a
spiritualibus sermonibus, et maxime cum fuerint qui hoc compleant:
erant enim qui completuri erant huius funeris sepulturam; unde dicit
dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Augustinus de Verb. Dom.
Quasi dicat: pater tuus mortuus est. Sunt autem alii mortui, qui
sepeliant mortuos suos, quia infideles sunt. Chrysostomus in Matth.
In quo monstrat quoniam hic mortuus non erat eius: etenim qui
defunctus erat, sicut aestimo, de numero infidelium erat. Si autem
admiraris iuvenem, quoniam pro negotio ita necessario interrogavit
Iesum, et non spontanee abiit, multo magis admirare quoniam et
prohibitus permansit: quod non erat ingratitudinis, cum non propter
desidiam fecerit, sed ut non intercideret negotium magis necessarium.
Hilarius in Matth. Item quia accepimus in dominicae orationis
exordio ita primum precandum: pater noster, qui es in caelis, et in
discipulo credentis populi persona est, admonetur quod pater sibi vivus
in caelis est; deinde inter fidelem filium patremque infidelem ius
paterni nominis non relinqui. Admonuit etiam non admisceri memoriis
sanctorum mortuos infideles, et etiam eos esse mortuos qui extra Deum
vivunt: ut idcirco mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem
vivos vivo oporteat adhaerere. Si autem mortuum sepelit mortuus, non
debemus curam habere mortuorum, sed viventium; ne dum solliciti sumus
de mortuis, nos quoque mortui appellemur. Gregorius Moralium.
Mortui etiam mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatoribus favent.
Qui enim peccantem laudibus prosequuntur, extinctum sub verborum
suorum aggere abscondunt. Rabanus. Notandum est etiam in hac
sententia, quia aliquando minora bona praetermittenda sunt pro
utilitate maiorum. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem
Matthaeus dicit, tunc istud gestum esse quando iussit ut irent trans
fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium;
quia viam utique ambulabant, ut venirent ad fretum.
|
|