|
Origenes. Cum multa magna et miranda ostendisset Christus in terra,
transit ad mare, ut ibidem excellentia opera demonstraret, quatenus
terrae marisque dominum se esse cunctis ostenderet; unde dicitur et
ascendente eo in naviculam, secuti sunt discipuli eius: non
imbecilles, sed firmi et stabiles in fide. Hi ergo secuti sunt eum,
non tantum gressus eius sequentes, sed magis sanctitatem comitantes.
Chrysostomus in Matth. Accepit autem discipulos secum et in navi,
ut ad utraque eos erigeret: et ad hoc quod in periculis non
stupescerent, et ad hoc quod in honoribus moderata de se autumarent.
Ut enim non magna de se saperent, propter hoc quod aliis dimissis eos
retinuerat, permittit eos fluctuari. Ubi enim miraculorum ostensio
erat, plebem permittit adesse; ubi autem tentationum et timorum
arreptio, athletas orbis terrarum, quos exercitaturus erat, hos solos
assumit. Origenes. Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare;
unde sequitur et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula
operiretur fluctibus. Haec tempestas non ex se orta est, sed
potestati paruit imperantis, qui educit ventos de thesauris suis.
Facta est autem tempestas magna ut magnum opus ostenderetur: quia
quanto magis fluctus naviculae irruebant, tanto magis discipulos timor
conturbabat, ut plus desiderarent se liberari per mirabilia
salvatoris. Chrysostomus in Matth. Quia enim viderant alios
Christi beneficia accepisse; non autem similiter aliquis aestimat quae
in alienis corporibus fiunt et quae in seipso; oportuit per familiarem
sensum eos potiri beneficiis Christi. Et ideo voluit hanc fieri
tempestatem, ut per liberationem manifestiorem accipiant beneficii
sensum. Erat autem haec turbatio typus futurarum tentationum, de
quibus Paulus dicit: nolo vos ignorare, fratres, quoniam gravati
sumus supra virtutem. Ut ergo daret tempus formidini, sequitur ipse
vero dormiebat. Si enim vigilante eo facta fuisset tempestas, vel non
rogassent, vel neque posse ipsum tale aliquid facere crederent.
Origenes. Est autem res mirabilis et stupenda: is qui numquam dormit
neque dormitat, dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed
vigilabat deitate; demonstrans quia verum humanum portabat corpus,
quod corruptibile induerat. Corpore itaque dormiebat, ut apostolos
faceret vigilare, et ne omnes nos unquam animo dormiamus. Tanto autem
metu discipuli fuerant conterriti, et pene animo alienati, ut
irruerent in eum; et non modeste ac leviter suggererent, sed
turbulenter suscitarent eum; unde sequitur et accesserunt ad eum
discipuli eius, et suscitaverunt eum dicentes: domine, salva nos,
perimus. Hieronymus. Huius signi typum in Iona legimus, quando
ceteris periclitantibus ipse securus est, et dormit et suscitatur.
Origenes. O veraces discipuli, salvatorem vobiscum habetis, et
periculum timetis? Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis?
Sed respondeant: parvuli sumus, et adhuc infirmi, ideoque timemus;
unde sequitur et dicit eis Iesus: quid timidi estis, modicae fidei?
Quasi diceret: si potentem me super terram cognovistis, quare non
creditis quia et in mari potens sim? Et si mors irrueret, nonne
debuistis eam constantissime sustinere? Qui modicum credit,
arguetur; qui nihil credit, contemnetur. Chrysostomus in Matth.
Si autem aliquis dixerit, quoniam non fuit modicae fidei, accedentes
excitare Iesum; hoc signum fuit quod non decentem de ipso opinionem
habebant. Noverant enim quod excitatus poterat mare increpare; nondum
autem quod dormiens. Propter hoc etiam neque praesentibus turbis hoc
signum fecit, ut non accusentur modicae fidei; sed discipulos solum
accipiens corrigit; et prius solvit turbationem aquarum; unde sequitur
tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas
magna. Hieronymus. Ex hoc autem loco intelligimus quod omnes
creaturae sentiant creatorem: quibus enim imperatur, sentiunt
imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia
sensibilia esse; sed maiestate conditoris, quae apud nos insensibilia
sunt, illi sensibilia sunt. Origenes. Imperavit ergo ventis et
mari; et de magno vento facta est tranquillitas magna: decet enim
magnum magna facere; et ideo qui prius magnifice conturbavit profundum
maris, nunc iterum tranquillitatem magnam fieri iussit, ut discipuli
nimium conturbati magnifice laetarentur. Chrysostomus in Matth. In
hoc etiam ostenditur quia omnis confestim soluta est tempestas, et
neque semita turbationis remansit; quod quidem extraneum erat: cum
enim naturaliter fluctuatio terminatur, usque ad multum tempus aquae
concutiuntur; sed hic simul omnia solvebantur; ut quod de patre dictum
est: dixit, et stetit spiritus procellae, hoc Christus opere
implevit: solo enim verbo et praecepto mare sedavit et refrenavit. A
visu autem et a somno, et ex utendo navigio, qui aderant, eum hominem
aestimabant: propter hoc in admirationem ceciderunt; unde sequitur
porro homines mirati sunt, dicentes: qualis est hic, quia venti et
mare obediunt ei? Glossa, Chrysostomus ponit hanc litteram qualis
est hic homo? Somnus enim, et quod apparebat, hominem demonstrabat;
sed mare et tranquillitas Deum ostendebat. Origenes. Sed qui
homines mirati sunt? Non putes hic apostolos significatos: nusquam
enim invenimus praeter honorem cognominari domini discipulos; sed
semper aut apostoli aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo hi
homines qui cum eo navigabant, quorum erat navicula. Hieronymus. Si
autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos,
respondebimus, recte homines appellatos, quia necdum noverant
potentiam salvatoris. Origenes. Non autem interrogantes dicunt
qualis est iste? Sed asserentes, quia iste talis est, cui venti et
mare obediunt. Qualis ergo est iste? Idest, quantus, quam fortis,
quam magnus? Iubet omni creaturae, et non supergreditur iussionem
eius; soli homines resistunt, et ideo in iudicio damnabuntur.
Mystice autem omnes in sanctae Ecclesiae navicula cum domino per hunc
undosum supernatamus mundum. Ipse autem dominus pio obdormit somno,
patientiam nostram et impiorum poenitentiam expectans. Hilarius in
Matth. Vel dormit, eo quod somno nostro consopiatur in nobis.
Maxime autem id accidit ut a Deo auxilium in periculi metu speremus:
atque utinam vel spes sera confidat se periculum posse evadere,
Christi intra se vigilantis virtute. Origenes. Alacriter ergo
accedamus ad eum, cum propheta dicentes: exurge, quare obdormis,
domine? Et ipse imperabit ventis, idest Daemonibus, qui concitant
fluctus, idest principes huius mundi, ad persecutiones sanctis
immittendas, facietque tranquillitatem magnam circa corpus et
spiritum, pacem Ecclesiae, et serenitatem mundo. Rabanus. Vel
aliter. Mare est aestus saeculi; navicula quam Christus ascendit,
intelligitur arbor crucis, cuius auxilio fideles, transactis mundi
fluctibus, perveniunt ad caelestem patriam, quasi ad littus securum,
in qua Christus una cum suis ascendit; unde post ait: qui vult venire
post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Cum ergo Christus in cruce positus fuisset, motus magnus factus est:
quia commotae sunt mentes discipulorum de eius passione, et navicula
operta est fluctibus: quia tota vis persecutionis circa crucem Christi
fuit, ubi scilicet morte occubuit; unde dictum est ipse vero
dormiebat. Suum dormire, mori est. Excitant autem discipuli
dominum, dum turbati morte, maximis votis resurrectionem quaerunt
dicentes salva, resurgendo, quia perimus, turbatione tuae mortis.
Ipse vero resurgens increpat duritiam cordis eorum, ut alibi legitur.
Imperavit autem ventis, quia Diaboli superbiam stravit; imperavit
mari, quia vesaniam Iudaeorum disiecit; et facta est tranquillitas
magna, quia sedatae sunt mentes discipulorum visa resurrectione.
Glossa. Vel navicula est Ecclesia praesens, in qua Christus cum
suis mare saeculi transit, aquas persecutorum compescit. Unde
miremur, et gratias agamus.
|
|