|
Chrysostomus in Matth. Quidam homines Christum hominem esse
dicebant: venerunt Daemones divinitatem eius divulgantes, ut qui mare
procellosum et rursus quietum non audierunt, Daemones audirent
clamantes; unde dicitur et cum venisset trans fretum in regionem
Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes Daemonia.
Rabanus. Gerasa urbs est Arabiae trans Iordanem, iuncta monti
Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis,
in quo porci praecipitati sunt. Augustinus de Cons. Evang. Quod
autem Matthaeus duos dicit fuisse qui Daemonia patiebantur, Marcus
autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae
alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et
pro cuius salute plurimum satagebat, de quo facti huius fama
praeclarius fragravit. Chrysostomus in Matth. Vel Lucas et Marcus
unum eorum saeviorem elegerunt: unde et eius calamitatem exprimunt.
Lucas enim dicit, quod ruptis vinculis agebatur in deserto; Marcus
autem quia et lapidibus seipsum intercidebat; nec tamen dicunt quoniam
unus solus erat, ne Matthaeo contraria dicere viderentur. Per hoc
autem quod subditur, de monumentis exeuntes, perniciosum dogma
imponere volebant, scilicet quod animae morientium Daemones fiant;
unde multi aruspicum occidunt pueros, ut animam eorum cooperantem
habeant; propter quod et daemoniaci clamant, quoniam anima illius ego
sum. Non est autem anima defuncti quae clamat; sed Daemon hoc
fingit, ut decipiat audientes. Si enim in alterius corpus animam
mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum. Sed neque
habet rationem, iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti,
vel hominem posse virtutem incorpoream in aliam transmutare
substantiam, scilicet animam in substantiam Daemonis. Neque enim in
corporibus hoc machinari quis potest, ut in hominis corpus transmutet
asini corpus: neque enim rationabile est animam a corpore separatam hic
iam oberrare. Iustorum enim animae in manu Dei sunt; unde et quae
puerorum; neque enim malae sunt. Sed et quae peccatorum sunt,
confestim hinc abducuntur: et hoc manifestum est ex Lazaro et divite.
Quia vero nullus eos afferre audebat ad Christum propter saevitiam
horum daemoniacorum, Christus ad eos vadit. Quae quidem eorum
saevitia designatur, cum subditur saevi nimis, ita ut nemo posset
transire per viam illam. Sed quia alios prohibebant pertransire,
obstruentem sibi viam invenerunt. Etenim flagellabantur
invisibiliter, intolerabilia patientes ex Christi praesentia; unde
sequitur et ecce clamaverunt dicentes: quid nobis et tibi, Iesu fili
Dei? Hieronymus. Non est autem voluntatis ista confessio, quam
praemium sequitur confitentium: sed necessitatis extorsio, quae cogit
invitos. Velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum
videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et Daemones
cernentes dominum in terris repente versari, ad eos iudicandos se
venisse credebant. Ridiculum autem putant quidam Daemonia scire
filium Dei, et Diabolum ignorare, eo quod minoris malitiae sint isti
quam ille cuius satellites sunt, cum omnis scientia discipulorum ad
magistrum referenda sit. Augustinus de Civ. Dei. Tantum autem
innotuit eis Deus, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum
oportuit. Innotuit ergo eis non per id quod vita aeterna est, et
lumen quod illuminat pios; sed per quaedam temporalia suae virtutis
effecta, et occultissimae praesentiae signa, quae angelicis spiritibus
etiam malignis potius quam infirmitati hominum possunt esse perspicua.
Hieronymus. Sed tamen tam Daemones quam Diabolus suspicari magis
filium Dei quam nosse intelligendi sunt. Augustinus de quaest.
Nov. et Vet. Testam. Quod autem Daemones clamant quid nobis et
tibi, Iesu fili Dei? Magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse
credendi sunt. Si enim cognovissent, numquam dominum gloriae
crucifigi permisissent. Remigius. Sed quotiescumque eius virtute
torquebantur, et signa et miracula facientem videbant, aestimabant eum
esse filium Dei: postquam videbant eum esurire, sitire et his similia
pati, dubitabant, et credebant hominem purum. Considerandum est,
quod etiam Iudaei increduli dicentes Christum in Beelzebub eiecisse
Daemonia, et Ariani dicentes eum esse creaturam, non solum iudicio
Dei, sed etiam Daemonum confessione damnari merentur, qui Christum
filium Dei dicunt. Recte autem dicunt quid nobis et tibi, Iesu fili
Dei? Hoc est, nihil commune est nostrae malitiae et tuae gratiae:
quia, secundum apostolum nulla societas est lucis ad tenebras.
Chrysostomus in Matth. Ut autem non videretur adulationis hoc esse,
ab experientia clamabant, dicentes venisti ante tempus torquere nos.
Augustinus de Civ. Dei. Sive quia subitum illis fuit quod futurum
quidem, sed tardius opinabantur; sive quia perditionem suam hanc ipsam
dicebant, quia fiebat ut eorum cognitio sperneretur; et hoc erat ante
tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt. Hieronymus.
Praesentia etiam salvatoris tormenta sunt Daemonum. Chrysostomus in
Matth. Non autem poterant dicere se non peccasse, quia eos Christus
invenerat mala operantes, et facturam Dei punientes; unde aestimabant
propter superabundantiam malorum quae fecerant, quod non expectaretur
in eis tempus extremae punitionis, quae erit in die iudicii.
Augustinus de Cons. Evang. Quod autem verba Daemonum diversimode
ab Evangelistis sunt dicta, non habet aliquid scrupuli: cum vel in
unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi: nec quia
pluraliter apud Matthaeum, apud alios autem singulariter loquitur;
cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionem se
esse respondit, eo quod multa essent Daemonia. Sequitur erat autem
non longe ab eis grex porcorum multorum pascens. Daemones autem
rogabant eum, dicentes: si eicis nos hinc, mitte nos in porcos.
Gregorius Moralium. Scit enim Diabolus, quia quodlibet agere ex
semetipso non sufficit; quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus
existit. Remigius. Sed ideo non petierunt ut in homines
mitterentur, quia illum cuius virtute torquebantur, humanam speciem
gestare videbant. Nec etiam petierunt ut in pecora mitterentur, quia
pecora, Dei praecepto, munda sunt animalia, et tunc in templo Dei
offerebantur. Prae aliis autem immundis in porcos mitti petierunt,
quia nullum animal est immundius porco: unde et porcus dicitur quasi
spurcus, eo quod in spurcitiis delectetur: sic et Daemones spurcitiis
peccatorum delectantur. Non autem petierunt ut in aerem mitterentur
propter nimiam cupiditatem nocendi hominibus. Sequitur et ait illis:
ite. Chrysostomus in Matth. Non autem hoc fecit Iesus quasi a
Daemonibus persuasus, sed multa hinc dispensans: unum quidem ut
instruat magnitudinem nocumenti Daemonum, qui illis hominibus
insidiabantur; aliud, ut discant omnes quoniam neque adversus porcos
audent, nisi ipse concesserit; tertium, ut ostendat quod graviora in
illos homines operati essent quam in porcos, nisi essent homines illi
inter calamitates divina providentia adiuti: magis enim odio habent
homines quam irrationalia. Per hoc autem manifestum est, quoniam
nullus est qui non potiatur divina providentia. Si autem non omnes
similiter neque secundum unum modum, et haec etiam providentiae maxima
species est; ad id enim quod unicuique expedit, providentia
ostenditur. Cum praedictis autem et aliud ex hoc discimus: quoniam
non communiter omni providet solum, sed singulariter unicuique: quod
in daemoniacis his aliquis aspiciet manifeste: qui olim suffocati
essent, nisi divina procuratione potiti essent. Propterea etiam
concessit abire in gregem porcorum, ut qui regiones habitabant illas,
discant eius virtutem. Ubi enim nullus eum cognoverat, fulgere
faciebat miracula, ut eos in suae divinitatis cognitionem trahat.
Hieronymus. Non ergo ut concederet salvator Daemonibus quod
petebant, dixit ite, sed ut per interfectionem porcorum, hominibus
salutis occasio praeberetur. Sequitur at illi exeuntes, scilicet ab
hominibus, abierunt in porcos; et ecce magno impetu abiit totus grex
praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Erubescat Manichaeus.
Si de eadem substantia et ex eadem origine hominum bestiarumque sunt
animae, quomodo ob unius hominis vel duorum salutem, duo millia
porcorum suffocantur? Chrysostomus in Matth. Ideo autem porcos
Daemones occiderunt, quia ubique homines in moestitiam mittere
student, et de perditione laetantur. Damni etiam magnitudo augebat
eius quod factum erat famam: a multis enim divulgabatur: scilicet ab
his qui curati erant, a porcorum dominis, et a pastoribus; unde
sequitur pastores autem fugerunt, et venientes in civitate nuntiaverunt
omnia, et de his qui Daemonia habuerant; et ecce tota civitas exiit
obviam Iesus. Sed cum deceret eos adorare et admirari virtutem,
mittebant eum a se; unde sequitur et viso eo rogabant eum ut transiret
a finibus eorum. Intuere autem et Christi mansuetudinem post
virtutem: quia enim beneficia adepti abigebant eum, non restitit, sed
recessit; et eos qui indignos se nuntiaverunt eius doctrina,
dereliquit, dans eis doctores liberatos a Daemonibus, et porcorum
pastores. Hieronymus. Vel quod rogant ut transeat fines eorum, non
de superbia hoc faciunt, sed de humilitate, qua se indignos domini
praesentia iudicabant; sicut et Petrus ait. Exi a me, domine, quia
vir peccator sum. Rabanus. Interpretatur autem Gerasa colonum
eiciens, vel advena propinquans, hoc est gentilitas, quae Diabolum a
se eiecit: et quae prius longe, modo facta est prope, post
resurrectionem visitata a Christo per praedicatores. Ambrosius super
Lucam. Duo quoque daemoniaci figuram populi gentilis accipiunt:
quoniam cum tres filios Noe generavit, Cham, Sem et Iaphet, Sem
tantummodo familia in possessionem accita est Dei, ex duobus autem
aliis nationum populi pullularunt. Hilarius in Matth. Unde extra
urbem, idest extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in
monumentis Daemones detinebant; duarum scilicet gentium origines,
intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes
praetereuntibus viam vitae praesentis infestam. Rabanus. Vel non
immerito in monumentis illos habitasse significavit: quid enim aliud
sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulchra, quibus non
Dei sermo, sed anima peccantis morte recluditur? Dicit autem ita ut
nemo posset transire per viam illam, quia ante adventum salvatoris in
via gentilitas fuit. Vel per duos, Iudaeos et gentes accipe, qui
non habitabant in domo; idest, conscientia sua non requiescebant. In
monumentis manebant, idest in operibus mortuis delectabantur; nec
sinunt per viam fidei, quam viam Iudaei impugnabant, aliquem
transire. Hilarius. Occursu autem eorum, concurrentium ad salutem
voluntas indicatur. Videntes autem Daemones non sibi iam locum in
gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis
deprecantur; quibus occupati, in mare, idest in cupiditatem
saecularem, Daemonum praecipitantur instinctu; et cum reliquarum
gentium infidelitate moriuntur. Vel porci sunt qui lutulentis
delectantur actibus: nam nisi quis porci more vixerit, non in eum
Diaboli accipiunt potestatem: aut ad probandum tantum, non ad
perdendum accipiunt. Quod autem in stagnum praecipitati sunt porci,
significat quod, etiam liberato populo gentium a damnatione Daemonum,
in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt,
caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum
fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum,
qui quamquam Christianam legem fugiant, potentiam tamen Christi
stupendo praedicare non cessant. Quod autem magno timore percussi,
rogant ut ab eis discedat, significat multitudinem vetusta sua vita
delectatam, honorare quidem se nolle Christianam legem, dum dicunt
quod eam implere non possunt. Hilarius. Vel urbs illa Iudaici
populi habuit speciem, quae, Christi operibus auditis, domino suo
obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret: neque
enim Evangelia recepit.
|
|