|
Chrysostomus in Matth. Monstravit superius Christus suam virtutem
per doctrinam, quando docuit eos ut potestatem habens; per leprosum,
quando dixit: volo, mundare; per centurionem, qui dixit: dic
verbo, et sanabitur puer meus; per mare, quod verbo refrenavit; per
Daemones, qui eum confitebantur; hic autem rursus alio maiori modo
inimicos eius cogit confiteri aequalitatem honoris ad patrem: unde ad
hoc ostendendum subditur et ascendens Iesus in naviculam,
transfretavit, et venit in civitatem suam. Navigium autem intrans
pertransit qui pede mare poterat pertransire: non enim semper mirabilia
volebat facere, ne incarnationis noceat rationi. Ioannes episcopus.
Creator autem rerum, orbis terrae dominus, posteaquam se propter nos
nostra angustavit in carne, coepit habere humanam patriam, coepit
civitatis Iudaicae esse civis, parentes habere coepit, parentum
omnium ipse parens, ut attraheret caritas quos disperserat metus.
Chrysostomus in Matth. Civitatem autem suam hic Capharnaum dicit:
alia enim eum susceperat nascentem, scilicet Bethlehem; alia eum
nutrivit, scilicet Nazareth; alia autem habuit continue habitantem,
scilicet Capharnaum. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter.
Quod Matthaeus hic scribit de civitate domini, Marcus autem de
Capharnaum, difficilius solveretur, si Matthaeus Nazareth
nominaret; nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas
Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut universum regnum
Romanum in tot civitatibus constitutum, dicitur modo Romana civitas;
quis dubitaverit ut veniens in Galilaeam dominus recte diceretur
venisse in civitatem suam, in quocumque esset oppido Galilaeae,
praesertim quia et ipsa Capharnaum extollebatur in Galilaea, ut
tamquam metropolis haberetur? Hieronymus. Vel civitatem eius non
aliam intelligamus quam Nazareth: unde et Nazarenus appellatus est.
Augustinus de Cons. Evang. Et secundum hoc, dicimus Matthaeum
praetermisisse quae gesta sunt postea quam Iesus venit in civitatem
suam donec veniret Capharnaum, et hic adiunxisse de sanato
paralytico; sicut in multis faciunt praetermittentes media; tamquam
hoc continuo sequatur, quod sine ulla praetermissionis significatione
subiungunt: et hoc modo hic subditur et ecce offerebant ei paralyticum
iacentem in lecto. Chrysostomus in Matth. Paralyticus autem hic
alter est praeter eum qui in Ioanne patitur. Ille quidem in
natatoriis iacebat, hic autem in Capharnaum; ille famulis carebat,
hic autem habebat eos qui sui curam habebant, qui et portantes eum
attulerunt. Hieronymus. Obtulerunt autem ei iacentem in lecto, quia
ipse ingredi non valebat. Chrysostomus in Matth. Non autem ubique
ab aegris solum quaerit fidem, puta cum insaniunt, vel aliter ab
aegritudine in excessu fuerint mentis; unde subditur videns autem
Iesus fidem illorum. Hieronymus. Non eius qui offerebatur, sed
eorum qui offerebant. Chrysostomus in Matth. Quia igitur tantam
ostendunt fidem, monstrat et ipse suam virtutem, cum omni potestate
solvens peccata; unde sequitur dixit paralytico: confide, fili,
remittuntur tibi peccata. Ioannes episcopus. Quantum valet apud
Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra
sanaret hominem? Audit veniam, et tacet paralyticus; nec ullam
respondet gratiam, quia plus corporis quam animae tendebat ad curam.
Merito ergo Christus offerentium recipit fidem, non vecordiam
iacentis. Chrysostomus in Matth. Vel erat magna fides etiam huius
infirmi: non enim permisisset se submitti, ut alius Evangelista
dicit, per tectum, non credens. Hieronymus. O mira humilitas.
Despectum et debilem, totis membrorum compagibus dissolutum, filium
vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere; aut certe ideo
filium, quia dimittuntur ei peccata sua: ubi datur nobis
intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates.
Et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata; ut causis debilitatis
ablatis, sanitas restituatur. Chrysostomus in Matth. Scribae autem
diffamare volentes, etiam nolentes fecerunt clarere quod factum est;
eorum enim aemulatione ad signi ostensionem usus est Christus: hoc
enim est superabundantia eius sapientiae quod sua per inimicos
manifestat; unde sequitur ecce quidam de Scribis dixerunt intra se:
hic blasphemat. Hieronymus. Legimus in propheta: ego sum qui deleo
omnes iniquitates tuas. Consequenter ergo Scribae, quia hominem
putabant, et verba Dei non intelligebant, arguunt eum vitio
blasphemiae. Videns autem cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui
potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem
potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta
dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Unde
sequitur et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid
cogitatis mala in cordibus vestris? Chrysostomus in Matth. Non
quidem eorum destruxit suspicionem, qua scilicet cogitabant eum
praedicta dixisse ut Deum. Si enim non esset aequalis Deo patri,
oportebat eum dicere: longe sum ab hac potestate, scilicet dimittendi
peccata. Nunc autem contrarium firmavit sua voce, et miraculi
ostensione; unde subdit quid est facilius dicere: dimittuntur tibi
peccata tua, an dicere: surge et ambula? Quanto quidem anima corpore
potior est, tanto peccatum dimittere maius est quam corpus sanare.
Sed quia illud quidem non manifestum, hoc autem manifestum, facit
minus, quod est manifestius, ut demonstret maius, et non manifestum.
Hieronymus. Utrum enim sint paralytico peccata dimissa, solus
noverat qui dimittebat; surge autem et ambula, tam ille qui surgebat
quam hi qui surgentem videbant, poterant approbare; quamquam eiusdem
virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere. Inter dicere autem
et facere, multa distantia est. Sit ergo carnale signum, ut probetur
spirituale; unde sequitur ut autem sciatis quoniam filius hominis habet
potestatem in terra peccata dimittendi. Chrysostomus in Matth.
Supra quidem paralytico non dixit: dimitto tibi peccata, sed:
dimittuntur tibi peccata; quia vero Scribae resistebant, altiorem
suam potentiam demonstrat, dicens: quia filius hominis habet
potestatem dimittendi peccata. Et ut ostendat se patri aequalem, non
dixit: filius hominis indiget aliquo ad dimittendum peccata, sed:
quoniam habet. Glossa. Haec autem verba, ut sciatis, possunt esse
Christi, vel Evangelistae; quasi Evangelista diceret: ipsi
dubitabant eum peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis
habet potestatem, ait paralytico. Si autem Christus dicatur
pronuntiasse haec verba, sic intelligentur: vos dubitatis me posse
peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis habet
potestatem dimittendi peccata: quae quidem oratio imperfecta est; sed
subditur actus loco consequentis; unde dicitur ait paralytico: surge
et tolle lectum tuum. Ioannes episcopus. Ut quod fuit probatio
infirmitatis, sit testimonium sanitatis. Et vade in domum tuam; ne
Christiana fide curatus moriaris in perfidia Iudaeorum. Chrysostomus
in Matth. Hoc autem praecepit, ut non aestimetur phantasia esse quod
factum est; unde ad veritatem facti ostendendam subditur et surrexit,
et abiit in domum suam. Sed tamen astantes homines adhuc deorsum
trahuntur; unde sequitur videntes autem turbae, timuerunt et
glorificaverunt Deum qui dedit talem potestatem hominibus. Si enim
bene cogitassent apud se, agnovissent quia filius Dei erat. Interim
autem non parum erat aestimare omnibus hominibus maiorem, et a Deo
venire. Hilarius in Matth. Mystice autem a Iudaea repudiatus in
civitatem suam revertitur. Dei civitas fidelium plebs est: in hanc
ergo introivit per navim, idest Ecclesiam, vectus. Ioannes
episcopus. Non autem Christus indiget navi, sed navis, Christo:
quia sine caelesti gubernatione navis Ecclesiae per mundanum pelagus ad
caelestem portum non valet pervenire. Hilarius. In paralytico autem
gentium universitas offertur medenda. Hic itaque Angelis ministrandus
offertur; hic filius nuncupatur, quia Dei opus est; huic remittuntur
animae peccata, quae lex laxare non poterat: fides enim sola
iustificat. Deinde virtutem resurrectionis ostendit, cum sublatione
lectuli, infirmitatem corporibus docuit defuturam. Hieronymus.
Iuxta tropologiam autem, interdum anima iacens in corpore suo
virtutibus dissolutis, a perfecto doctore domino offertur curanda:
unusquisque enim aeger petendae salutis precatores debet adhibere, per
quos actuum nostrorum clauda vestigia verbi caelestis remedio
reformentur. Sunt igitur monitores mentis qui animum auditoris ad
superiora erigunt, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem.
Ioannes episcopus. Dominus autem in hoc saeculo insipientium
voluntates non quaerit; sed respicit ad alterius fidem; nec medicus
languentium respicit voluntatem, cum contraria requirat infirmus.
Rabanus. Surgere autem est animam a carnalibus desideriis
abstrahere; lectum tollere est carnem a terrenis desideriis ad
voluptatem spiritus attollere; domum ire est ad Paradisum redire, vel
ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Gregorius Moralium.
Vel per lectum voluptas corporis designatur. Iubetur itaque ut hoc
sanus portet ubi infirmus iacuerat: quia omnis qui adhuc vitiis
delectatur, infirmus iacet in voluptatibus carnis; sed sanatus hoc
portat, quia eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius
intus prius desideriis requiescebat. Hilarius in Matth. Videntes
autem turbae timuerunt. Magni enim timoris res est, non dimissis a
Christo peccatis, in mortem resolvi: quia nullus est in domum
aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum.
Cessante autem timore, honor Deo redditur, quod potestas hominibus
hac via data sit per verbum eius, et peccatorum remissionis, et
corporum resurrectionis, et reversionis in caelum.
|
|