|
Chrysostomus in Matth. Cum Christus fecisset miraculum, non
permansit in eodem loco, ne Iudaeorum zelum accenderet ampliorem.
Hoc et nos faciamus, non obstinate obsistentes eis qui insidiantur;
unde dicitur et cum transiret inde Iesus, scilicet a loco ubi
miraculum fecerat, vidit hominem sedentem in telonio Matthaeum
nomine. Hieronymus. Ceteri Evangelistae propter verecundiam et
honorem Matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed
dixerunt levi: duplici enim vocabulo fuit. Ipse autem Matthaeus
(secundum illud Salomonis Prov. 18, 17: iustus accusator est
sui) Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus
nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, cum ipse
de publicano in apostolum sit repente mutatus. Glossa. Dicit autem
sedentem in telonio, idest in domo ubi vectigalia congregantur. Erat
enim telonearius dictus a telon Graece, quod est vectigal.
Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo monstrat vocantis virtutem:
quoniam non desistentem a periculoso officio ex mediis ipsum evulsit
malis, sicut et Paulum adhuc insanientem; et ideo sequitur et ait
illi: sequere me. Sicut vidisti vocantis virtutem, ita addisce
vocati obedientiam. Neque enim resistit, neque domum abire rogavit,
et suis hoc communicare. Remigius. Humana etiam pericula, quae ei a
principibus accidere poterant, parvipendit, dum officii sui rationes
imperfectas reliquit; unde sequitur et surgens secutus est eum. Et
quia terrena lucra deseruit ideo iure factus est dominicorum talentorum
dispensator. Hieronymus. Arguit autem in hoc loco Porphyrius et
Iulianus Augustus vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam
eorum qui statim secuti sunt salvatorem; quasi irrationabiliter
quemlibet vocantem hominem sunt secuti, cum tantae virtutes tantaque
signa praecesserint, quae apostolos, antequam crederent, vidisse non
dubium est. Certe fulgor ipse, et maiestas divinitatis occultae,
quae etiam in facie refulgebat humana, ad se videntes trahere poterat
in primo aspectu. Si enim in magnete lapide haec esse vis dicitur ut
ferrum trahat, quanto magis dominus omnium creaturarum ad se trahere
poterat quos volebat? Chrysostomus in Matth. Sed cur non cum Petro
et Ioanne et aliis eum vocavit? Quoniam durius adhuc dispositus
erat; sed post multa miracula et multam Christi famam, quando
aptiorem eum ad obedientiam scivit qui intima cordis novit. Augustinus
de Cons. Evang. Vel probabilius videtur quod haec praetermissa
recordando Matthaeus commemorat: quia ante sermonem habitum in monte
credendum est vocatum esse Matthaeum: in eo quippe monte tunc Lucas
commemorat omnes duodecim electos, quos apostolos nominat. Matthaeus
enim vocationem suam refert inter miracula: magnum enim miraculum fuit
quod publicanus factus est apostolus. Chrysostomus in Matth. Quid
est autem quod de aliis apostolis non dicitur qualiter et quando sunt
vocati, nisi de Petro et Andrea et Iacobo et Ioanne et Matthaeo?
Hi enim maxime erant in inconvenientibus, et humilibus studiis: neque
enim telonii officio est aliquid deterius, neque piscatione vilius.
Glossa. Congruam autem caelestis beneficii vicem impendens
Matthaeus, Christo magnum convivium in domo sua paravit, ut illi
commodaret sua temporalia a quo expectabat perpetua bona; unde sequitur
et factum est discumbente eo in domo. Augustinus de Cons. Evang.
Hic Matthaeus non expressit in cuius domo discumbebat Iesus; unde
posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore
factum est recordatus interposuisse; nisi Marcus et Lucas, qui hoc
omnino similiter narrant, manifestarent, in domo levi, hoc est
Matthaei, discubuisse Iesum. Chrysostomus in Matth. Honoratus
autem Matthaeus ingressu Christi in domum eius, omnes publicanos,
qui erant eiusdem artis, convocavit; unde sequitur ecce multi
publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis
eius. Glossa. Publicani enim vocantur qui publicis negotiis
implicantur, quae sine peccato aut vix aut nunquam possunt tractari.
Et pulchrum fuit praesagium: quia qui apostolus et doctor gentium erat
futurus, in prima sua conversione peccantium gregem post se trahit ad
salutem; ut iam perficeret exemplo quod perficere debebat et verbo.
Hieronymus. Tertullianus hos dicit fuisse ethnicos, dicente
Scriptura: non erit vectigal pendens ex Israel; quasi Matthaeus non
fuerit Iudaeus. Dominus autem non convivatur cum ethnicis, cum id
maxime caveret, ne legem solvere videretur, qui et discipulis
praecepit: in viam gentium ne abieritis. Viderant autem publicanum a
peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id
etiam ipsi non desperant salutem. Chrysostomus in Matth. Unde
accesserunt ad redemptorem nostrum, et non solum ad colloquendum, sed
etiam ad convescendum recepti sunt: non enim solum disputans aut curans
aut arguens inimicos, sed etiam convescens emendabat multoties eos qui
male dispositi erant, per hoc docens nos quoniam omne tempus et omne
opus potest nobis tribuere utilitatem. Hoc autem videntes Pharisaei
indignati sunt: de quibus subditur et videntes Pharisaei dicebant
discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister
vester? Notandum, quod cum discipuli visi sunt peccare, Christum
alloquuntur dicentes: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere
in sabbato; hic apud discipulos Christo detrahunt; quae omnia
malignantium erant, et volentium separare a doctore corda
discipulorum. Rabanus. Duplici autem errore tenebantur, quia et se
iustos arbitrabantur, qui superbiae fastu a iustitia longe
discesserant, et eos criminabantur iniustos qui resipiscendo a
peccatis, iustitiae appropinquabant. Augustinus de Cons. Evang.
Lucas autem aliquando differentius hoc videtur commemorasse, secundum
quem Pharisaei dicunt discipulis: quare cum publicanis et peccatoribus
manducatis et bibitis? Christo et discipulis eius hoc obiectum
insinuantes. Sed cum discipulis dicebatur, magis magistro
obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una est ergo sententia: et
tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis, manente veritate,
mutata. Hieronymus. Neque vero in pristinis permanentes veniunt ad
Iesum, ut Pharisaei et Scribae murmurant, sed poenitentiam
agentes; quod et praesens sermo domini significat; unde sequitur at
Iesus audiens ait: non est opus valentibus medicus, sed male
habentibus. Rabanus. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi
genere propter iniquitates nostras vulneratus est, ut vulnus peccatorum
nostrorum sanaret. Sanos quidem eos appellat, qui suam volentes
statuere iustitiam, verae Dei iustitiae subiecti non sunt. Male
habentes eos vocat, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per
legem videntes se iustificari, poenitendo se submittunt gratiae Dei.
Chrysostomus in Matth. Postquam a communibus opinionibus eos
allocutus est, alloquitur eos ex Scripturis, cum dicit euntes autem
discite quid est: misericordiam volo, et non sacrificium.
Hieronymus. De propheta, scilicet Osee, sumens testimonium,
sugillat Scribas et Pharisaeos, qui se iustos aestimantes,
peccatorum et publicanorum consortia declinabant. Chrysostomus in
Matth. Ac si dicat: cur accusatis me, quoniam peccatores corrigo?
Ergo et Deum patrem ex hoc incusate. Sicut enim ille vult peccatorum
emendationem, ita et ego. Et sic ostendit non solum non esse
prohibitum quod incusabant, sed et secundum legem maius esse
sacrificio: non enim dixit: misericordiam volo et sacrificium; sed
hoc iniunxit, illud autem eiecit. Glossa. Non tamen despicit Deus
sacrificium, sed sacrificium sine misericordia. Faciebant autem
Pharisaei saepe sacrificia in templo, ut iusti apparerent coram
populo; sed non exercebant misericordiae opera, in quibus probatur
vera iustitia. Rabanus. Admonet itaque eos, ut per opera
misericordiae sibimetipsis supernae misericordiae praemia requirant; et
non, contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem sacrificiorum
se Deo placere confidant; unde dicit euntes, scilicet a temeritate
stultae vituperationis ad diligentiorem Scripturae sanctae
meditationem, quae misericordiam maxime commendat; unde et suum de
misericordia exemplum eis proponit, dicens non enim veni vocare
iustos, sed peccatores. Augustinus de Cons. Evang. Lucas
addidit: in poenitentiam; quod ad explanandam sententiam valet, ne
quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi
arbitretur a Christo: cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet
quid velit Deus vocando peccatores. Tamquam medicus aegros, utique
ut ab iniquitate, tamquam ab aegritudine, salvi fiant; quod fit per
poenitentiam. Hilarius in Matth. Omnibus autem Christus venerat:
quomodo ergo non se iustis venisse dicit? Erant ergo quibus necesse
non erat ut veniret? Sed nemo iustus ex lege est. Ostendit ergo
inanem iustitiae iactantiam, quia sacrificia infirmis ad salutem,
misericordia erat universis in lege positis necessaria. Chrysostomus
in Matth. Unde ironice videtur ad eos loquens, sicut cum dicitur:
ecce iam Adam factus est quasi unus ex nobis. Quoniam enim nullus
iustus erat in terra, Paulus significat dicens: omnes peccaverunt,
et egent gloria Dei. In hoc autem et illos mitigavit qui vocati
erant; quasi dicat: tantum renuo abominari peccatores, quin propter
eos solos adveni. Rabanus. Vel quia qui iusti erant, sicut
Nathanael et Ioannes Baptista, non erant ad poenitentiam invitandi.
Vel non veni vocari iustos falsos, qui de iustitia sua gloriantur, ut
Pharisaeos, sed illos qui se peccatores cognoscunt. Per Matthaei
autem et publicanorum vocationem fides gentium exprimitur, qui prius
mundi lucris inhiabant, et nunc spiritualiter cum domino reficiuntur;
per superbiam Pharisaeorum, invidia Iudaeorum de salute gentium.
Vel Matthaeus significat hominem terrenis lucris inhiantem, quem
videt Iesus, dum oculo misericordiae respicit. Matthaeus enim
interpretatur donatus, levi assumptus: poenitens autem a massa
perditorum assumitur, et gratia Dei Ecclesiae donatur. Et ait illi
Iesus: sequere me, vel per praedicationem, vel per Scripturae
admonitionem, vel per internam inspirationem.
|
|