|
Glossa. Cum de convivio peccatorum et de participatione respondisset
eis, de comestione eum aggrediuntur; unde dicitur tunc accesserunt ad
eum discipuli Ioannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus
frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Hieronymus. Superba
interrogatio, et ieiunii reprehendenda iactantia. Nec poterant
discipuli Ioannis non esse sub vitio, qui iungebantur Pharisaeis,
quos a Ioanne noverant condemnatos; et calumniabantur eum quem
sciebant magistri vocibus praedicatum. Chrysostomus in Matth. Quod
autem dicunt, tale est: esto tu ut medicus haec facis; sed cur
discipuli tui dimittentes ieiunium, talibus mensis accedunt? Deinde
incusationem ex comparatione augere volentes, primo seipsos ponunt, et
deinde Pharisaeos. Ieiunabant illi quidem a lege discentes, sicut et
Pharisaeus dixit: ieiuno bis in sabbato; ipsi autem a Ioanne.
Rabanus. Ioannes enim vinum et siceram non bibit: quod abstinentiae
meritum in eo auget, cui nulla est potentia naturae. Dominus autem
qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus
declinaret, quos abstinentibus poterat facere iustiores? Ieiunat
autem Christus, ne praeceptum declinet; manducat autem cum
peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas. Augustinus de
Cons. Evang. Sed cum Matthaeus tantum discipulos Ioannis hoc
dixisse perhibeat, verba quae apud Marcum leguntur, magis indicant
alios hoc dixisse de aliis, idest convivas de discipulis Ioannis et
Pharisaeis: quod Lucas evidentius expressit, qui alios de aliis
dixisse narravit. Unde ergo Matthaeus dicit tunc accesserunt ad eum
discipuli Ioannis, nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim, ut
quisque poterat, hoc obiecerunt? Chrysostomus in Matth. Vel Lucas
dicit, quod Pharisaei hoc dixerunt; hic autem dicit, quod discipuli
Ioannis: quia Pharisaei illos secum acceperunt ad dicendum, quod
postea in Herodianis fecerunt. Sed considerandum, quod quando pro
extraneis, sicut pro publicanis, sermo erat, ut eorum turbatam
mitiget animam, vehementius exprobrantes incursavit; ubi autem
discipulos convitiabantur, cum mansuetudine respondet; unde sequitur
et ait illis Iesus: numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum
illis est sponsus? Primo quidem seipsum medicum vocaverat, hic autem
sponsum, in memoriam reducens verba Ioannis qui dixit: qui habet
sponsam sponsus est. Hieronymus. Sponsus Christus est, sponsa
autem Ecclesia. De hoc spirituali connubio apostoli sunt creati, qui
lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum
esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac
resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt. Et hoc
est quod subditur venient autem dies quando auferetur ab eis sponsus;
et tunc ieiunabunt. Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit, tale
est: gaudii est praesens tempus et laetitiae; non ergo introducenda
sunt tristia: etenim ieiunium triste est non naturaliter, sed istis
qui imbecillius adhuc dispositi sunt: his enim qui sapientiam
contemplari desiderant, delectabile est; unde secundum opinionem
illorum hoc dixit. Per hoc autem monstrat quod non gulae erat quod
fiebat, sed dispensationis cuiusdam. Hieronymus. Nonnulli autem
putant idcirco dies quadraginta passionis ieiunia debere committi,
licet statim dies Pentecostes et spiritus sanctus veniens inducat nobis
festivitatem. Ex huiusmodi occasione testimonii Montanus, Prisca et
Maximilla, etiam post Pentecosten faciunt Quadragesimam, quia
ablato sponso, filii sponsi debeant ieiunare. Ecclesiae autem
consuetudo ad passionem domini et resurrectionem per humilitatem carnis
venit, ut spirituali saginae ieiunio corporis praeparemus.
Chrysostomus in Matth. Rursus autem a communibus exemplis confirmat
hunc sermonem, cum subdit nemo autem mittit commissuram panni rudis in
vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et
peior scissura fit; quasi diceret: nondum effecti sunt fortes mei
discipuli, sed adhuc multa indigent condescensione: nondum sunt per
spiritum renovati. Sic autem dispositis non oportet gravedinem
imponere praeceptorum. Hoc autem dixit regulam dans suis discipulis,
ut discipulos ex universo orbe terrarum cum mansuetudine suscipiant.
Remigius. Vestimentum vetus discipulos vult intelligi, quia nondum
erant per omnia innovati. Pannum rudem, idest novum, appellat novam
gratiam, idest evangelicam doctrinam, cuius quaedam particula est
ieiunium; et ideo non conveniebat ut saeviora praecepta ieiunii illis
committerentur, ne forte austeritate ieiunii frangerentur, et fidem
perderent quam habebant; ideo subdit tollit enim plenitudinem eius a
vestimento, et peior scissura fit. Glossa. Quasi dicat: ideo rudis
pannus, idest novus, non debet poni in vestimento veteri, qui tollit
saepe a vestimento plenitudinem eius, idest perfectionem; et tunc fit
peior scissura. Grave enim onus rudi iniunctum, illud boni quod prius
inerat, saepe destruit. Remigius. Duabus autem similitudinibus
positis, scilicet nuptiarum, et de panno rudi et de vestimento
veteri, nunc tertiam addit similitudinem de utribus et de vino: neque
mittunt vinum novum in utres veteres. Utres veteres appellat suos
discipulos, qui nondum perfecte erant innovati. Vinum novum appellat
plenitudinem spiritus sancti, et profunda caelestium mysteriorum, quae
tunc discipuli ferre non poterant; sed post resurrectionem utres novi
facti fuerunt, et vinum novum receperunt quando spiritus sanctus
replevit corda eorum. Unde quidam dixerunt: omnes isti musto pleni
sunt. Chrysostomus in Matth. Hinc et nos causam docuit humilium
verborum quae continuo ad eos dicebat propter imbecillitatem ipsorum.
Hieronymus. Vel aliter. Per vestimentum vetus et utres veteres
debemus intelligere Scribas et Pharisaeos; particula vestimenti novi
et vinum novum praecepta evangelica sentienda: quae non possunt
sustinere Iudaei, ne maior scissura fiat. Tale quid et Galatae
facere cupiebant, ut cum Evangelio legis praecepta miscerent, et in
utribus veteribus mitterent vinum novum. Sermo igitur evangelicus
apostolis potius quam Scribis et Pharisaeis est infundendus, qui
maiorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum Christi non
poterant custodire. Glossa. Per hoc ergo significat quod apostoli
non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiae
novitate perfundi. Augustinus in Serm. de Quadrag. vel aliter.
Omnis qui recte ieiunat, aut animam suam in gemitu orationis et
castigatione corporis humiliat, aut illecebras carnales spiritualis
sapientiae delectatione suspendit. De utroque autem ieiunii genere
dominus hic respondet: nam de primo, quod habet animae humiliationem,
dicit non possunt filii sponsi lugere; de illo quod epulum mentis,
consequenter locutus est, dicens nemo mittit commissuram panni rudis.
Deinde quia sponsus ablatus utique nobis est, lugendum est. Et recte
lugemus, si flagramus desiderio eius. Beati quibus licuit eum ante
passionem tunc habere praesentem, interrogare sicut vellent, audire
sicut deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum
eius, neque viderunt, quia in alia dispensatione sunt ordinati, per
quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur; in nobis
autem illud impletum est quod ipse dicit: venient dies quando
desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis. Quis
ergo hic non lugebit? Quis non dicat: factae sunt mihi lacrymae meae
panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus?
Merito ergo apostolus cupiebat dissolvi, et esse cum Christo.
Augustinus de Cons. Evang. Quod ergo dixit Matthaeus lugere, ubi
Marcus et Lucas dicunt ieiunare, significat de tali ieiunio dominum
locutum quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum
quod pertinet ad gaudium mentis in spiritualia suspensae, et ob hoc
alienatae a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus
significasse intelligatur; ostendens, quod circa corpus occupatis et
ob hoc veterem sensum habentibus, hoc genus ieiunii non congruat.
Hilarius in Matth. Mystice vero, quod praesente sponso ieiunandi
necessitatem discipulis non esse respondet, praesentiae suae gaudium,
et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente (idest, in
conspectu mentis Christum continens) indigebat; ablato autem se,
ieiunaturos esse dicit; quia omnes non credentes resurrexisse
Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim
resurrectionis sacramentum panis caelestis accipitur. Hieronymus.
Vel cum propter peccata a nobis recesserit, tunc indicendum est
ieiunium, tunc luctus est recipiendus. Hilarius (ut supra). Ponit
etiam exempla, quibus ostendit, infirmatas vetustate peccatorum et
animas et corpora novae gratiae sacramenta non capere. Rabanus. Cum
autem datae sint diversae similitudines ad idem, differunt tamen:
vestis enim qua foris tegimur, opera bona significat, quae foris
agimus; vinum quo intus reficimur, fervor est fidei et caritatis, quo
intus reformamur.
|
|