|
Chrysostomus in Matth. Post sermones opus adiunxit, in quo amplius
Pharisaei obstruerentur eo quod qui advenit ad miraculum petendum,
archisynagogus erat, et luctus magnus, quia puella unigenita erat, et
duodecim annorum, quando incipit esse flos aetatis; et ideo dicitur
haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit. Augustinus de
Cons. Evang. Dicunt autem hoc et Marcus et Lucas, sed ab isto
ordine iam recedunt: eo enim loco hoc inserunt ubi post expulsa
Daemonia, et in porcos missa, transfretando redit a regione
Gerasenorum. Et per hoc quod Marcus dicit, intelligendum est hoc
factum esse postquam venit rursus trans fretum; sed quantum post, non
apparet. Nisi autem fuisset aliquod intervallum, non esset quando
fieret quod narrat Matthaeus in convivio domus suae. Post hoc factum
continuo sequitur de archisynagogi filia. Si enim loquente eo de panno
novo, accessit princeps, nihil aliud factorum dictorumque eius
interpositum est; in narratione autem Marci patet locus ubi alia
interponi potuerunt. Similiter autem et Lucas non renititur
Matthaeo: quod enim adiunxit: et ecce vir cui nomen erat Iairus,
non continuo accipiendum est factum, sed post illud de convivio
publicanorum, ut narrat Matthaeus dicens haec illo loquente ad eos,
ecce princeps unus, scilicet Iairus archisynagogus, accessit et
adorabat eum dicens: domine, filia mea modo defuncta est.
Considerandum est autem, ne repugnare videatur, quod alii duo
Evangelistae morti iam proximam, non tamen mortuam eam dicant, usque
adeo ut dicant venisse postea qui mortuam enuntiarent: et ob hoc non
debere vexari magistrum: intelligendum est enim brevitatis causa
Matthaeum hoc potius dicere voluisse, rogatum dominum esse ut
faceret, quod ipsum fecisse manifestum est, ut scilicet et mortuam
suscitare. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod
potissimum est, voluntatem. Ita enim desperaverat ut potius eam
vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem
reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit Iairus; Matthaeus
autem quid voluerit atque cogitaverit. Sane si quisquam illorum duorum
patrem ipsum commemorasset dixisse, ut non vexaretur Iesus, quod
puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit
Matthaeus. Nunc vero non legitur quod suis nuntiantibus ille
consenserit. Hinc autem rem pernecessariam discimus: nihil in
cuiusque verbis debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba
servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quod ille
voluerit cuius verba non dicit. Chrysostomus in Matth. Vel hoc quod
princeps dixit de morte puellae est augere calamitatem. Etenim
consuetudo est rogantibus extollere sermone propria mala, et amplius
aliquid eo quod est dicere, ut magis attrahant eos quibus supplicant;
unde subiungit sed veni, impone manum super eam, et vivet. Vide
autem eius crassitiem. Duo enim expetit a Christo: et accedere
ipsum, et manum imponere. Hoc etiam Syrus ille Naaman a propheta
expetebat. Etenim et visu indigent et sensibilibus rebus qui crassius
dispositi erant. Remigius. Miranda est autem pariter atque imitanda
domini humilitas et mansuetudo: nam mox ut rogatus est, rogantem
coepit sequi; unde subdit et surgens Iesus sequebatur eum. Hic
subditos et praelatos pariter instruxit: subditus exemplum obedientiae
reliquit, praelatis vero instantiam et sollicitudinem docendi
demonstravit: ut quotiescumque audierint aliquem mortuum in anima
statim adesse studeant. Et cum eo ibant discipuli eius. Chrysostomus
in Matth. Et Marcus quidem et Lucas dicunt, quoniam tres accepit
discipulos, scilicet Petrum, Iacobum et Ioannem: Matthaeum autem
non assumpsit, ampliorem ei concupiscentiam immittens, et quia
imperfectius adhuc dispositus erat; propter hoc enim illos honorat, ut
alii similes illis efficiantur. Sufficiebat enim interim Matthaeo
videre ea quae facta sunt circa sanguinis fluxum patientem, de qua
subditur et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim
annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Hieronymus. Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in
urbe accedit ad dominum quia iuxta legem urbibus excludebatur; sed in
itinere ambulante domino; ut dum pergit ad aliam, alia curaretur.
Chrysostomus in Matth. Ideo autem non libera propalatione ad
Christum venit, quia verecundabatur propter passionem, immundam se
existimans: etenim apud legem multa immunditia aestimabatur esse haec
passio; propter hoc latet et occultatur. Remigius. In quo laudanda
est eius humilitas; quia non ad faciem accessit, sed retro, et
indignam se iudicavit pedes domini tangere; et non plenitudinem
vestimenti tetigit, sed tantummodo fimbriam: habuit enim dominus
fimbriam iuxta legis praeceptum. Pharisaei etiam fimbrias habebant,
quas magnificabant, in quibus etiam spinas appendebant. Sed fimbriae
domini non habebant vulnerare, sed potius sanare; et ideo sequitur
dicebat enim intra se: quia si tetigero tantum vestimentum eius, salva
ero: in quo fides eius admiranda est, quia desperans de salute
medicorum in quos sua erogaverat, ut Marcus dicit, intellexit
caelestem adesse medicum, et in eo totam suam intentionem collocavit,
et ideo salvari promeruit; unde sequitur at Iesus conversus et videns
eam, dixit: confide, filia: fides tua te salvam fecit. Rabanus.
Quid est quod eam confidere iussit, quae si fidem non haberet,
salutem ab eo non quaereret? Sed robur et perseverantiam fidei ab ea
expostulavit, ut ad certam et veram perveniat salutem. Chrysostomus
in Matth. Vel quia formidolosa erat haec mulier, propter hoc ait
confide. Et filiam eam vocat, quia fides eam filiam fecerat.
Hieronymus. Non autem dixit: quia fides tua te salvam factura est;
sed salvam fecit: in eo enim quod credidisti, iam salva facta es.
Chrysostomus in Matth. Nondum tamen perfectam de Christo opinionem
habebat, quia nequaquam aestimasset eum latere; sed Christus non
dimisit eam latere, non quasi gloriam concupiscens, sed multorum
causa. Primo enim solvit timorem mulieris, ne a conscientia
pungatur, quasi donum furatura; secundo eam emendat de hoc quod
aestimat se latere; tertio omnibus fidem eius ostendit, ut eam
aemulentur; quarto dedit in hoc signum, quod monstravit se nosse
omnia, non minus eo quod fontem sanguinis siccavit, de quo sequitur et
salva facta est mulier ex illa hora. Glossa. Intelligendum est ex
illa hora ex qua tetigit fimbriam; non ex illa hora ex qua Iesus
conversus est ad eam: iam enim salva facta erat, ut alii Evangelistae
manifeste ostendunt et ex verbis domini perpendi potest. Hilarius.
In Matth. In quo magna virtutis dominicae admiratio est; cum
potestas intra corpus manens, rebus caducis efficientiam adderet
sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet:
non enim comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur.
Assumptio namque corporis non naturam virtutis inclusit, sed ad
redemptionem nostram fragilitatem corporis virtus assumpsit. Mystice
autem princeps hic lex esse intelligitur, quae dominum orat ut plebi,
quam ipsa Christo, eius adventus expectatione praedicata, nutrierat,
vitam mortuae reddat. Rabanus. Vel archisynagogus signat Moysen,
et dicitur Iairus, idest illuminans, sive illuminaturus, quia
accepit verba vitae dare nobis, et per hoc cunctos illuminat ipse a
spiritu sancto illuminatus. Filia igitur archisynagogi, idest ipsa
synagoga, velut duodecimo aetatis anno, idest tempore pubertatis,
postquam spiritualem sobolem Deo generare debebat, errorum languore
consternata est. Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei
verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia ex gentibus
congregata, quae interiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis
fide percepit sanitatem. Notandum autem, quod dum archisynagogi filia
sit duodennis, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxit, eo
tempore quo haec nata est, illa coepit infirmari: una enim pene
saeculi aetate et synagoga ex patriarchis coepit nasci, et gentium
exterarum natio idololatriae sanie foedari. Nam fluxus sanguinis
bifariam potest intelligi: hoc est super idololatriae pollutione, et
super his quae carnis et sanguinis delectatione geruntur: et sic
quamdiu synagoga viguit, laboravit Ecclesia; sed illorum delicto
salus gentibus facta est. Accedit autem et tangit dominum Ecclesia,
cum ei per fidem appropinquat. Glossa. Credidit, dixit, tetigit,
quia his tribus fide, verbo et opere omnis salus acquiritur.
Rabanus. Accedit autem retro, sive iuxta hoc quod ipse ait: si quis
mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem dominum in carne non
videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad agnitionis
eius gratiam pervenit. Unde et fimbriam vestimenti tangit; quia cum
Christum in carne gentilis populus non vidisset, verba incarnationis
recepit. Vestimentum enim Christi dicitur mysterium incarnationis
eius, quo divinitas induta est; fimbriae vestimenti, verba de
incarnatione eius dependentia. Non autem vestem, sed fimbriam
tangit; quia non vidit in carne dominum, sed suscepit per apostolos
incarnationis verbum. Beatus qui extremam partem verbi fide tangit.
Non autem in urbe, sed in itinere pergente domino sanatur; unde
apostoli: quia indignos vos iudicatis vita aeterna, ecce convertimur
ad gentes. Gentilitas autem ex hora dominici adventus coepit habere
salutem.
|
|