|
Glossa. Post mulieris haemorrhoissae curationem, sequitur de mortuae
suscitatione, cum dicitur et cum venisset Iesus in domum principis,
et cetera. Chrysostomus in Matth. Considerandum est autem, quod
propter hoc tardius vadit, et plura loquitur mulieri curatae, ut
permittat mori puellam, et sic manifesta fiat resurrectionis
demonstratio. Et similiter in Lazaro usque ad tertiam diem mansit.
Sequitur et cum vidisset tibicines et turbam tumultuantem: quod est
mortis demonstratio. Ambrosius super Lucam. More enim veteri
tibicines ad excitandos luctus in mortuis ferebantur adhiberi.
Chrysostomus in Matth. Sed Christus tibias universas proiecit;
parentes autem puellae introduxit, ne posset dici, quod aliter
curavit; sed et ante suscitationem puellae sermone spem erigit: unde
sequitur dicebat: recedite, non est enim mortua puella, sed dormit.
Rabanus. Quasi dicat: vobis mortua est; Deo autem, qui suscitare
potest, dormit tam in anima quam in corpore. Chrysostomus in Matth.
Per hoc autem et tumultum mentis removit eorum qui aderant, et
ostendit quoniam facile est ei mortuos suscitare: quod utique in
Lazaro fecit dicens: Lazarus amicus noster dormit. Et simul docuit
non formidare mortem: quia enim et ipse erat moriturus, in aliorum
corporibus instruxit discipulos confidere, et viriliter ferre mortem.
Etenim eo accedente, iam mors somnus erat. Hoc autem domino
dicente, deridebant; unde sequitur et deridebant eum. Non autem
increpavit derisionem, ut et ipsa derisio et tibiae, et alia universa
demonstratio fiant mortis: quia enim multoties, postquam facta sunt
miracula, non credunt homines, antea eos convincit propriis
responsionibus: quod et in Lazaro fecit cum dixit: ubi posuistis
eum? Ut qui dixerunt: veni et vide, et quoniam foetet, quatriduanus
enim est, non amplius possint non credere quoniam mortuum suscitavit.
Hieronymus. Non autem erant digni ut viderent mysterium resurgentis
qui resuscitantem indignis contumeliis irridebant; et ideo sequitur et
cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius, et surrexit
puella. Chrysostomus in Matth. Non quidem aliam superinducens
animam, eam suscitavit, sed eam quae exierat reinducens, et velut ex
somno erigens, ut ante viam faciat per visum fidei resurrectionis; et
non solum puellam resuscitat, sed et cibum ei iubet dari, ut alii
Evangelistae dicunt, ut non videatur phantasma esse quod factum est.
Sequitur et exiit fama haec in universam terram illam. Glossa. Quod
ad magnitudinem et novitatem miraculi pertinet, et ad manifestam
veritatem ipsius, ne confictum putetur. Hilarius. Mystice autem
dominus domum principis, scilicet synagogam, ingreditur, cui in
canticis legis hymnus luctum personabat. Hieronymus. Usque enim
hodie iacet in domo principis mortua; et qui videntur magistri,
tibicines sunt, carmen lugubre canentes; turba quoque Iudaeorum non
est turba credentium, sed tumultuantium. Sed cum intraverit plenitudo
gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Hilarius in Matth. Ut
autem rarus ex lege credentium electionis numerus posset intelligi,
turba omnis expulsa est; quam utique salvari dominus optasset; sed
irridendo dicta, gestaque eius, resurrectionis non fuit digna
consortio. Hieronymus. Tenuit autem manum eius, et surrexit
puella: quia nisi prius mundatae fuerint manus Iudaeorum, quae
sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurget. Hilarius
in Matth. Exeunte autem fama in universam terram illam, electionis
salus, donum Christi, atque opera praedicantur. Rabanus.
Moraliter autem puella in domo mortua, est anima mortua in
cogitatione. Dicit autem quod puella dormit, quia qui peccant in
praesenti, adhuc per poenitentiam resuscitari possunt. Tibicines sunt
adulatores, qui fovent mortuam. Gregorius Moralium. Foras autem
turba eicitur, ut puella suscitetur: quia nisi prius a secretioribus
cordis expellatur saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus
iacet mortua, non resurgit. Rabanus. In domo autem puella paucis
arbitris surgit, iuvenis extra portam, et Lazarus coram multis; quia
publica noxa publico eget remedio; levis, leviori et secreta potest
deleri poenitentia.
|
|