|
Hieronymus. Priori signo de principis filia et morbosa muliere,
consequenter signum de duobus caecis adiungitur, ut quod ibi mors et
debilitas, hic caecitas demonstraret; et ideo dicitur et transeunte
inde Iesu, scilicet a domo principis, secuti sunt eum duo caeci,
clamantes, et dicentes: miserere nostri, fili David. Chrysostomus
in Matth. Non autem parva hic Iudaeorum accusatio est: cum hi
quidem oculis carentes, ex auditu solo fidem suscipiant; illi autem
habentes visum non attestantur miraculis quae fiebant. Vide autem et
eorum desiderium: neque enim simpliciter recesserunt, sed cum
clamore, et nihil aliud quam misericordiam postulantes. Filium autem
David vocabant quia nomen honoris esse videbatur. Remigius. Recte
ergo filium David vocant, quia virgo Maria de stirpe David originem
duxit. Hieronymus. Audiant Marcion et Manichaeus, et ceteri
haeretici, qui vetus laniant testamentum: et discant salvatorem
appellari filium David: si enim non est natus in carne, quomodo
vocatur filius David? Chrysostomus in Matth. Considerandum autem
quod multoties dominus noluit rogatus sanare, ut non aliquis aestimet
eum propter captandam honoris magnificentiam ad miracula insilire.
Hieronymus. Et tamen rogantes non curantur in itinere; non
transitorie, ut putabant; sed postquam venit in domum illam, accedunt
ad eum, ut introeant; et primum eorum discutitur fides; ut sic verae
fidei lumen accipiant; unde sequitur cum autem venisset dominus,
accesserunt ad eum caeci; et dixit eis Iesus: creditis quia hoc
possum facere vobis? Chrysostomus in Matth. Rursum autem hic erudit
nos gloriam multitudinis expellere: quia enim prope erat domus, ducit
eos illuc singulariter curaturus. Remigius. Qui autem caecis reddere
poterat visum, non ignorabat si crederent; sed ideo interrogavit, ut
fides eorum, quae gestabatur corde, dum confiterentur ore, digna
fieret ampliori mercede, secundum illud apostoli: ore confessio fit ad
salutem. Chrysostomus in Matth. Et non propter hoc solum: sed ut
ostenderet quoniam digni erant curatione; et ut non aliquis dicat,
quoniam si misericordia solum salvabat, omnes salvari oportebat. Ideo
etiam fidem ab eis expetit, ut ex hoc ad excelsius eos reducat: quia
enim dixerant eum filium David, erudit quod oportet de eo maiora
sentire: unde non dixit: creditis quoniam possum rogare patrem? Sed
creditis quoniam possum hoc facere? De quorum responsione sequitur
dicunt ei: utique, domine. Non ultra filium David eum vocant, sed
altius elevantur, et dominationem confitentur. Ex tunc iam ipse
imponit eis manum; unde sequitur tunc tetigit oculos eorum, dicens:
secundum fidem vestram fiat vobis. Dicit autem hoc fidem eorum
affirmans, et contestans quoniam non adulationis erant verba quae
dixerant. Postea curationem subiungit, dicens et aperti sunt oculi
eorum. Deinde post sanationem iubet nulli dicere; et non simpliciter
iubet, sed cum multa vehementia; unde sequitur et comminatus est eis
dicens: videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum
in tota terra. Hieronymus. Dominus quidem propter humilitatem
fugiens iactantiae gloriam, hoc praeceperat; et illi propter memoriam
gratiae non possunt tacere beneficium. Chrysostomus in Matth. Quod
autem alteri dixit: vade, et annuntia gloriam Dei, non est
contrarium: erudit enim nos prohibere eos qui volunt nos propter nos
laudare. Si autem ad domini gloriam refertur, non debemus prohibere,
sed magis iniungere ut hoc fiat. Hilarius in Matth. Vel silentium
caecis dominus imperat, quia apostolorum proprium erat praedicare.
Gregorius Moralium. Quaerendum autem nobis est quid sit hoc quod
ipse omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas
voluit, et tamen ab eis qui illuminati sunt quasi invitus indicatur:
nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem
virtutes suas occultari desiderent; et tamen ut aliis eorum exemplo
proficiant, prodantur inviti. Occultentur ergo studio, necessitate
publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorum
publicatio sit utilitas aliena. Remigius. Allegorice autem per hos
duos caecos duo populi designantur, idest Iudaicus et gentilis vel duo
populi Iudaicae gentis: nam tempore Roboam, regnum eius divisum est
in duas partes. De utroque autem populo in se credentes Christus
illuminavit in domo, per quam intelligitur Ecclesia, quia absque
unitate Ecclesiae nullus salvari potest. Illi autem qui ex Iudaeis
crediderunt adventum domini, per universum orbem diffamaverunt.
Rabanus. Domus autem principis synagoga est subdita Moysi; domus
Iesus caelestis est Ierusalem. Domino ergo per hoc saeculum
transeunte, et domum suam revertente, duo caeci secuti sunt eum: quia
praedicato Evangelio per apostolos, multi ex Iudaeis et gentibus
coeperunt eum sequi. Sed postquam in caelum conscenderat, intravit in
domum, idest in Ecclesiam, et ibi illuminati sunt.
|
|