|
Remigius. Pulchre, illuminatis caecis, muto loquelam reddidit, et
obsessum a Daemone curavit: in quo facto ostendit se dominum
virtutis, et caelestis medicinae auctorem: nam per Isaiam dictum
est: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, et
aperta erit lingua mutorum. Unde dicitur egressis autem illis, ecce
obtulerunt ei hominem mutum, Daemonium habentem. Hieronymus. Quod
autem dicitur Graece cophos, magis tritum est sermone communi, ut tam
surdus quam mutus intelligatur; sed moris est Scripturarum cophon,
indifferenter vel surdum vel mutum dicere. Chrysostomus in Matth.
Non autem naturae erat haec passio, sed ex Daemonis insidiis:
ideoque et aliis indiguit qui eum adducerent; neque enim per seipsum
rogare poterat sine voce existens, neque aliis supplicare, Daemone
animam cum lingua colligente: propter hoc neque expetit fidem ab eo;
sed confestim aegritudinem sanat; unde sequitur et eiecto Daemonio,
locutus est mutus. Hilarius in Matth. In quo rerum ordo servatus
est: nam Daemon prius eicitur, et tunc reliqua corporis officia
succedunt. Sequitur et miratae sunt turbae dicentes: nunquam apparuit
sic in Israel. Chrysostomus in Matth. Praeponebant quidem ceteris
eum, non quia curabat solum, sed quoniam facile et velociter infinitas
aegritudines et insanabiles sanabat. Hoc autem maxime Pharisaeos
contristabat: quoniam omnibus eum praeponebant, non solum his qui tunc
erant, sed et his qui antea geniti fuerunt in Israel: unde Pharisaei
concitati e contrario detrahebant: propter quod sequitur Pharisaei
autem dicebant: in principe Daemoniorum eicit Daemones. Remigius.
Scribae namque et Pharisaei facta domini negabant quae poterant; et
quae non poterant negare, in sinistram partem interpretabantur,
secundum illud Psalmi 65, 3: in multitudine virtutis tuae
mentientur tibi inimici tui. Chrysostomus in Matth. Eorum autem
dicto quid est dementius? Non enim confingi potest, proicere
Daemonem alterum Daemonem: suis enim applaudere consuevit, non
dissolvere sua. Christus autem non solum Daemones eiciebat, sed et
leprosos mundabat, et mortuos suscitabat, et peccata solvebat, et
regnum Dei praedicabat, et ad patrem homines adducebat, quae Daemon
neque posset facere neque vellet. Rabanus. Mystice autem, sicut in
duobus caecis signatus est uterque populus, Iudaeorum et gentium, ita
in homine muto et daemoniaco generaliter signatum est omne genus
humanum. Hilarius in Matth. Vel in muto surdo et daemoniaco gentium
plebs indigna totius salutis infertur: omnibus enim undique malis
circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur. Remigius.
Gentilis enim populus mutus erat: quia in confessione verae fidei et
in laude sui creatoris os aperire non poterat; sive quia mutis idolis
cultum impendebat, similis illis factus. Daemoniacus erat quia per
mortem infidelitatis Diaboli imperiis subditus erat. Hilarius. Dei
autem cognitione, superstitionum omnium vesania effugata, et visus et
auditus et sermo salutis invehitur. Hieronymus. Sicut enim caeci
lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut
confiteatur eum quem antea denegabat. In turba autem admirante
confessio nationum est. Pharisaei autem per suam calumniam usque hodie
Iudaeorum infidelitatem demonstrant. Hilarius. Admirationem autem
turbae talis confessio subsecuta est: nunquam apparuit sic in Israel:
quia is cui per legem nihil opis afferri potuit, verbi virtute
salvatur. Remigius. Illi vero qui mutum sanandum domino obtulerunt,
intelliguntur apostoli et praedicatores, qui aspectibus divinae
pietatis gentilem populum salvandum obtulerunt. Augustinus de Cons.
Evang. Quod autem hic dicitur de duobus caecis et Daemonio muto,
solus Matthaeus posuit. Illi duo caeci de quibus alii narrant, non
sunt isti; sed tamen simile factum est; ita ut si ipse Matthaeus non
etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat,
dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae
diligenter debemus, esse quaedam facta similia, quod probatur non esse
idem, cum ipse Evangelista utrumque commemorat; ut, si quando talia
singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium quod solvi
non possit, occurrat nobis, non esse factum idem, sed aliud simile,
vel similiter factum.
|
|