|
Chrysostomus in Matth. Voluit dominus ipso facto redarguere
accusationem Pharisaeorum dicentium in principe Daemoniorum eicit
Daemonia: Daemon enim convicium passus non benefacit, sed nocet eis
qui eum inhonorant. Dominus autem contrarium facit, qui post convicia
et contumelias non solum non punit, sed etiam nec increpavit, quinimmo
beneficia praestitit; unde sequitur et circuibat Iesus omnes civitates
et castella. In quo erudit nos accusatoribus nostris retribuere non
accusationes, sed beneficia. Qui enim post accusationem desistit a
beneficio, monstrat quoniam propter hominum laudem benefacit. Si vero
propter Deum benefacis conservis, quicquid illi fecerint, non
desistis benefaciens, ut maior sit merces. Hieronymus. Vides autem
quod aequaliter et vicis et urbibus et castellis, idest et magnis et
parvis, Evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium
potentiam, sed salutem credentium. Sequitur docens in synagogis
eorum: hoc scilicet habens operis quod mandaverat pater, et hanc
esuriem ut doctrina salvos faceret infideles. Docebat autem in
synagogis Evangelium regni; unde sequitur et praedicans Evangelium
regni. Remigius. Intelligendum est Dei. Quamvis enim annuntientur
bona temporalia, tamen non dicitur Evangelium. Hinc est quod lex non
nominatur Evangelium: quia suis observatoribus non promittebat bona
caelestia, sed terrena. Hieronymus. Post praedicationem autem et
doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut. Quibus
sermo non suaserat, opera persuaderent; unde sequitur curans omnem
languorem et omnem infirmitatem; quod de ipso proprie dicitur, nihil
quippe ei impossibile est. Glossa. Languorem vocat diuturnam
infirmitatem, infirmitatem autem leves morbos. Remigius. Sciendum
est autem quia illos quos corpore sanabat forinsecus, mente sanabat
intrinsecus. Alii vero hoc facere non possunt sua potestate, sed per
Dei gratiam. Chrysostomus in Matth. Non autem in hoc stat Christi
bonitas, sed et aliam providentiam circa eos ostendit, viscera
misericordiae circa eos expandens; unde sequitur videns autem turbas,
misertus est eis. Remigius. Per quod officium boni pastoris magis
quam mercenarii in se Christus ostendit. Quare autem misertus sit
subiungit quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes
pastorem: vexati quidem a Daemonibus: sive quia a diversis
infirmitatibus et languoribus erant attriti. Rabanus. Vel vexati per
diversos errores, et iacentes, idest torpentes, non valentes
surgere: et cum haberent pastores, erant quasi non haberent pastorem.
Chrysostomus in Matth. Haec principum Iudaeorum excusatio, quoniam
pastores existentes, ea quae luporum erant ostendebant: non solum enim
non emendabant multitudinem, sed et nocebant eorum profectui. Illis
enim admirantibus et dicentibus: nunquam apparuit sic in Israel, e
contrario dicebant, quoniam in principe Daemoniorum eicit Daemonia.
Remigius. Postquam autem Dei filius de caelo prospexit in terram ut
audiret gemitus compeditorum, mox multa messis coepit augeri: turbae
namque humani generis fidei non appropinquassent, nisi quia auctor
humanae salutis de caelis prospexit in terram; et ideo sequitur tunc
dixit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci.
Glossa. Messis ergo dicuntur homines, qui possunt meti a
praedicatoribus, et de collectione perditorum separari, ut grana
excussa a paleis, postea in horreis reponantur. Hieronymus. Messis
multa, populorum signat multitudinem; operarii pauci, penuriam
magistrorum. Remigius. Parvus enim erat numerus apostolorum ad
comparationem tantarum segetum. Hortatur autem dominus suos
praedicatores, idest apostolos, et eorum sequaces, ut quotidie sui
numeri augmentationem exposcant; unde subdit rogate ergo dominum messis
ut mittat operarios in messem suam. Chrysostomus in Matth. Latenter
seipsum dominum ostendit: ipse enim est qui messis est dominus. Si
enim metere misit quae apostoli non seminaverunt, manifestum est
quoniam non aliena metere misit, sed ea quae ipse per prophetas
seminavit. Sed cum duodecim apostoli sint operarii, dixit deprecamini
dominum messis ut mittat operarios in messem suam: et tamen nullum eis
adiecit, quia scilicet eos iam duodecim existentes multiplicavit, non
numero adiciens, sed virtutem largiens. Remigius. Vel tunc
augmentatus est quando designavit et alios septuaginta duos, et quando
sunt facti multi praedicatores, spiritu sancto descendente super
credentes. Chrysostomus in Matth. Ostendit autem quia magnum donum
sit hoc, scilicet ut aliquis habeat virtutem decenter praedicandi, per
hoc quod dicit hoc esse orandum. Commemorat autem in hoc loco verborum
Ioannis de area et ventilabro et palea et frumento. Hilarius in
Matth. Mystice autem, salute gentibus data, civitates omnes et
castella omnia, virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem
infirmitatem veterem languoris evadunt. Immundi autem spiritus
dominante violentia vexatam et sub legis onere aegrotam plebem dominus
miseretur: quia nullus adhuc eis pastor erat custodiam sancti spiritus
redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, cuius copia
haurientium multitudinem vincit; nam quantumlibet assumatur a cunctis,
ad largiendum tamen semper exuberat: et quia plures esse utile est per
quos ministratur, rogari dominum messis iubet, ut ad capessendum quod
praeparabatur donum spiritus sancti messorum copiam Deus praestet: per
orationem enim hoc munus a Deo nobis effunditur.
|
|