|
Aeterni patris verbum sua immensitate universa comprehendens, ut
hominem per peccata minoratum in celsitudinem divinae gloriae
revocaret, breve fieri voluit nostra brevitate assumpta, non sua
deposita maiestate. Et ut a caelestis verbi capessenda doctrina nullus
excusabilis redderetur, quod pro studiosis diffuse et dilucide per
diversa Scripturae sanctae volumina tradiderat, propter occupatos sub
brevi summa humanae salutis doctrinam conclusit. Consistit enim humana
salus in veritatis cognitione, ne per diversos errores intellectus
obscuretur humanus; in debiti finis intentione, ne indebitos fines
sectando, a vera felicitate deficiat; in iustitiae observatione, ne
per vitia diversa sordescat. Cognitionem autem veritatis humanae
saluti necessariam brevibus et paucis fidei articulis comprehendit.
Hinc est quod apostolus ad Roman. IX, 28, dicit: verbum
abbreviatum faciet Deus super terram. Et hoc quidem est verbum
fidei, quod praedicamus. Intentionem humanam brevi oratione
rectificavit: in qua dum nos orare docuit, quomodo nostra intentio et
spes tendere debet, ostendit. Humanam iustitiam quae in legis
observatione consistit, uno praecepto caritatis consummavit.
Plenitudo enim legis est dilectio. Unde apostolus, I Cor.
XIII, 13, in fide, spe et caritate, quasi in quibusdam salutis
nostrae compendiosis capitulis, totam praesentis vitae perfectionem
consistere docuit, dicens: nunc autem manent fides, spes, caritas.
Unde haec tria sunt, ut beatus Augustinus dicit, quibus colitur
Deus. Ut igitur tibi, fili carissime Reginalde, compendiosam
doctrinam de Christiana religione tradam, quam semper prae oculis
possis habere, circa haec tria in praesenti opere tota nostra versatur
intentio. Primum de fide, secundo de spe, tertio vero de caritate
agemus. Hoc enim et apostolicus ordo habet, et ratio recta requirit.
Non enim amor rectus esse potest, nisi debitus finis spei statuatur;
nec hoc esse potest, si veritatis agnitio desit. Primo igitur
necessaria est fides, per quam veritatem cognoscas; secundo spes, per
quam in debito fine tua intentio collocetur; tertio necessaria est
caritas, per quam tuus affectus totaliter ordinetur.
|
|