|
Sequitur autem ulterius quod Deus sit sua essentia. Essentia enim
uniuscuiusque rei est illud quod significat definitio eius. Hoc autem
est idem cum re cuius est definitio, nisi per accidens, inquantum
scilicet definito accidit aliquid quod est praeter definitionem ipsius;
sicut homini accidit albedo praeter id quod est animal rationale et
mortale: unde animal rationale et mortale est idem quod homo, sed non
idem homini albo inquantum est album. In quocumque igitur non est
invenire duo, quorum unum est per se et aliud per accidens, oportet
quod essentia eius sit omnino idem cum eo. In Deo autem, cum sit
simplex, ut ostensum est, non est invenire duo quorum unum sit per
se, et aliud per accidens. Oportet igitur quod essentia eius sit
omnino idem quod ipse. Item. In quocumque essentia non est omnino
idem cum re cuius est essentia, est invenire aliquid per modum
potentiae, et aliquid per modum actus, nam essentia formaliter se
habet ad rem cuius est essentia, sicut humanitas ad hominem: in Deo
autem non est invenire potentiam et actum, sed est actus purus; est
igitur ipse sua essentia.
|
|