|
Oportet autem ultimum finem rerum divinam bonitatem esse. Rerum enim
factarum ab aliquo agente per voluntatem, ultimus finis est quod est
primo et per se volitum ab agente, et propter hoc agit agens omne quod
agit. Primum autem volitum divinae voluntatis est eius bonitas, ut ex
superioribus patet. Necesse est igitur omnium rerum factarum a Deo,
ultimum finem divinam bonitatem esse. Item. Finis generationis
uniuscuiusque rei generatae est forma eiusdem, hac enim adepta
generatio quiescit. Unumquodque enim generatum, sive per artem sive
per naturam, secundum suam formam similatur aliquo modo agenti, nam
omne agens agit aliqualiter sibi simile. Domus enim quae est in
materia, procedit a domo quae est in mente artificis. In naturalibus
etiam homo generat hominem; et si aliquid sit genitum vel factum
secundum naturam, quod non sit simile generanti secundum speciem,
similatur tamen suis agentibus sicut imperfectum perfecto. Ex hoc enim
contingit quod generatum generanti secundum speciem non similatur, quia
ad eius perfectam similitudinem non possit pervenire, sed aliqualiter
eam imperfecte participat; sicut animalia et plantae quae generantur ex
virtute solis. Omnium igitur quae fiunt, finis generationis sive
perfectionis est forma facientis vel generantis, ut scilicet ad eius
similitudinem perveniatur. Forma autem primi agentis, scilicet Dei,
non est aliud quam eius bonitas. Propter hoc igitur omnia facta sunt
ut divinae bonitati assimilentur.
|
|