|
Ex hoc igitur accipienda est ratio diversitatis et distinctionis in
rebus. Quia enim divinam bonitatem perfecte repraesentari impossibile
fuit propter distantiam uniuscuiusque creaturae a Deo, necessarium
fuit ut repraesentaretur per multa, ut quod deest ex uno, suppleretur
ex alio. Nam et in conclusionibus syllogisticis quando per unum medium
non sufficienter demonstratur conclusio, oportet media multiplicari ad
conclusionis manifestationem, ut in syllogismis dialecticis accidit.
Nec tota tamen universitas creaturarum perfecte divinam bonitatem
repraesentat per aequiparantiam, sed secundum perfectionem creaturae
possibilem. Item. Illud quod inest causae universali simpliciter et
unite, invenitur in effectibus multipliciter et distincte: nobilius
est enim aliquid in causa quam in effectibus. Divina autem bonitas una
et simplex principium est et radix totius bonitatis quae in creaturis
invenitur. Necesse est igitur sic creaturas divinae bonitati
assimilari sicut multa et indistincta assimilantur uni et simplici.
Sic igitur multitudo et distinctio provenit in rebus non casualiter aut
fortuito, sicut nec rerum productio est a casu vel a fortuna, sed
propter finem. Ex eodem enim principio est esse et unitas et multitudo
in rebus. Neque enim distinctio rerum causatur ex materia: nam prima
rerum institutio est per creationem, quae materiam non requirit.
Similiter quae solum ex necessitate materiae proveniunt, casualia esse
videntur. Similiter autem neque multitudo in rebus causatur propter
ordinem mediorum agentium, puta quod ab uno primo simplici procedere
immediate non potuerit nisi unum, distans tamen a primo in
simplicitate, ita quod ex eo iam procedere potuerit multitudo, et sic
deinceps quanto magis a primo simplici receditur, tanto numerosior
multitudo invenitur, ut aliqui posuerunt. Iam enim ostensum est quod
plura sunt quae in esse prodire non potuerunt nisi per creationem, quae
solius Dei est, ut supra ostensum est. Unde relinquitur quod ab ipso
Deo sunt plura immediate creata. Manifestum est etiam quod secundum
hanc positionem, rerum multitudo et distinctio casualis esset, quasi
non intenta a primo agente. Est enim multitudo rerum et distinctio ab
intellectu divino excogitata et instituta in rebus ad hoc quod
diversimode divina bonitas a rebus creatis repraesentetur, et eam
secundum diversos gradus diversa participarent, ut sic ex ipso
diversarum rerum ordine quaedam pulchritudo resultet in rebus quae
divinam sapientiam commendaret.
|
|