|
Non solum autem institutionis rerum finis est divina bonitas, sed
etiam omnis operationis et motus creaturae cuiuslibet necesse est
divinam bonitatem finem esse. Unumquodque enim quale est talia agit,
sicut calidum calefacit. Quaelibet autem res creata secundum suam
formam similitudinem quamdam participat divinae bonitatis, ut ostensum
est. Ergo et omnis actio et motus creaturae cuiuslibet in divinam
bonitatem ordinatur sicut in finem. Praeterea. Omnis motus et
operatio rei cuiuslibet in aliquid perfectum tendere videtur.
Perfectum autem habet rationem boni, perfectio enim cuiuslibet rei est
bonitas eius. Omnis igitur motus et actio rei cuiuslibet ad bonum
tendit. Bonum autem quodlibet est similitudo quaedam summi boni,
sicut et ens quodlibet est similitudo primi entis. Igitur motus et
actio cuiuslibet rei tendit in assimilationem bonitatis divinae.
Praeterea. Si sint multa agentia ordinem habentia, necesse est quod
omnium agentium actiones et motus ordinentur in bonum primi agentis
sicut in finem ultimum. Cum enim a superiori agente inferiora agentia
moveantur, et omne movens moveat ad finem proprium, oportet quod
actiones et motus inferiorum agentium tendant in finem primi agentis:
sicut in exercitu omnium ordinum actiones ordinantur sicut in ultimum ad
victoriam, quae est finis ducis. Ostensum autem est supra quod primum
movens et agens est Deus; finis autem eius non est aliud quam sua
bonitas, ut etiam supra ostensum est. Necesse est igitur quod omnes
actiones et motus quarumcumque creaturarum sint propter divinam
bonitatem, non quidem causandam, neque augendam, sed suo modo
acquirendam, participando siquidem aliquam similitudinem eius.
Divinae autem bonitatis similitudinem res creatae per suas operationes
diversimode consequuntur, sicut et diversimode secundum suum esse ipsam
repraesentant: unumquodque enim operatur secundum quod est. Quia
igitur omnibus creaturis commune est ut divinam bonitatem repraesentent
inquantum sunt, ita omnibus commune est ut per operationes suas
consequantur divinam similitudinem in conservatione sui esse et
communicatione sui esse ad alterum. Unaquaeque enim creatura in sua
operatione primo quidem se in esse perfecto secundum quod est possibile
conservare nititur, in quo suo modo tendit in similitudinem divinae
perpetuitatis. Secundo vero per suam operationem unaquaeque creatura
suum esse perfectum alteri communicare conatur secundum suum modum, et
per hoc tendit in similitudinem divinae causalitatis. Sed creatura
rationalis per suam operationem tendit in divinam similitudinem
singulari quodam modo prae ceteris, sicut et prae ceteris creaturis
nobilius esse habet: esse enim creaturarum ceterarum, cum sit per
materiam constrictum, est finitum, ut infinitatem non habeat nec actu
nec potentia. Omnis vero natura rationalis infinitatem habet vel actu
vel potentia, secundum quod intellectus continet in se intelligibilia.
In nobis igitur intellectualis natura in suo primo esse considerata est
in potentia ad sua intelligibilia, quae cum sint infinita, infinitatem
quamdam habent in potentia. Unde intellectus est species specierum,
quia non habet tantum speciem determinatam ad unum, ut lapis, sed
speciem omnium specierum capacem. Natura vero intellectualis in Deo
infinita est in actu, utpote in se praehabens totius entis
perfectionem, ut supra ostensum est. Creaturae vero aliae
intellectuales medio modo se habent inter potentiam et actum. Tendit
igitur intellectualis creatura per suam operationem in divinam
similitudinem, non in hoc solum quod se in esse conservet, vel suum
esse quodammodo communicando multiplicet, sed ut in se habeat actu quod
per naturam in potentia habet. Est igitur finis intellectualis
creaturae, quem per suam operationem consequitur, ut intellectus eius
totaliter efficiatur in actu secundum omnia intelligibilia quae in
potentia habet: secundum hoc enim maxime Deo similis erit.
|
|