|
Est autem aliquid in potentia dupliciter: uno modo naturaliter,
respectu eorum scilicet quae per agens naturale possunt reduci in
actum; alio modo respectu eorum quae reduci non possunt in actum per
agens naturale, sed per aliquod aliud agens, quod quidem in rebus
corporalibus apparet. Quod enim ex puero fiat vir, est in potentia
naturali, vel quod ex semine fiat animal. Sed quod ex ligno fiat
scamnum, vel ex caeco fiat videns, non est in potentia naturali. Sic
autem et circa intellectum nostrum accidit. Est enim intellectus
noster in potentia naturali respectu quorumdam intelligibilium, quae
scilicet reduci possunt in actum per intellectum agentem, qui est
principium innatum nobis, ut per ipsum efficiamur intelligentes in
actu. Est autem impossibile nos ultimum finem consequi per hoc quod
intellectus noster sic reducatur in actum: nam virtus intellectus
agentis est ut phantasmata, quae sunt intelligibilia in potentia,
faciat intelligibilia in actu, ut ex superioribus patet. Phantasmata
autem sunt accepta per sensum. Per intellectum igitur agentem
intellectus noster in actum reducitur respectu horum intelligibilium
tantum in quorum notitiam per sensibilia possumus devenire.
Impossibile est autem in tali cognitione ultimum hominis finem
consistere. Nam ultimo fine adepto, desiderium naturale quiescit.
Quantumcumque autem aliquis proficiat intelligendo secundum praedictum
modum cognitionis quo a sensu scientiam percipimus, adhuc remanet
naturale desiderium ad alia cognoscenda. Multa enim sunt ad quae
sensus pertingere non potest, de quibus per sensibilia non nisi modicam
notitiam accipere possumus, ut forte sciamus de eis quod sint, non
autem quid sint, eo quod substantiarum immaterialium quidditates
alterius generis sunt a quidditatibus rerum sensibilium, et eas quasi
improportionabiliter transcendentes. Circa ea etiam quae sub sensum
cadunt, multa sunt quorum rationem cognoscere per certitudinem non
possumus, sed quorumdam quidem nullo modo, quorumdam vero debiliter.
Unde semper remanet naturale desiderium respectu perfectioris
cognitionis. Impossibile est autem naturale desiderium esse vanum.
Consequimur igitur ultimum finem in hoc quod intellectus noster fiat in
actu, aliquo sublimiori agente quam sit agens nobis connaturale, quod
quiescere faciat desiderium quod nobis inest naturaliter ad sciendum.
Tale est autem in nobis sciendi desiderium, ut cognoscentes effectum,
desideremus cognoscere causam, et in quacumque re cognitis quibuscumque
eius circumstantiis, non quiescit nostrum desiderium, quousque eius
essentiam cognoscamus. Non igitur naturale desiderium sciendi potest
quietari in nobis, quousque primam causam cognoscamus, non quocumque
modo, sed per eius essentiam. Prima autem causa Deus est, ut ex
superioribus patet. Est igitur finis ultimus intellectualis
creaturae, Deum per essentiam videre.
|
|