|
Hoc autem quomodo possibile sit considerandum est. Manifestum est
autem quod cum intellectus noster nihil cognoscat nisi per aliquam
speciem eius, impossibile est quod per speciem rei unius cognoscat
essentiam alterius; et quanto magis species per quam cognoscit
intellectus, plus distat a re cognita, tanto intellectus noster
imperfectiorem cognitionem habet de essentia rei illius, ut puta, si
cognosceret bovem per speciem asini, cognosceret eius essentiam
imperfecte, scilicet quantum ad genus tantum; magis autem imperfecte
si cognosceret per lapidem, quia cognosceret per genus magis remotum.
Si autem cognosceret per speciem alicuius rei quae nulli bovi
communicaret in genere, nullo modo essentiam bovis cognosceret.
Manifestum est autem ex superioribus quod nullum creatum communicat cum
Deo in genere. Per quamcumque igitur speciem creatam non solum
sensibilem, sed intelligibilem, Deus cognosci per essentiam non
potest. Ad hoc igitur quod ipse Deus per essentiam cognoscatur,
oportet quod ipse Deus fiat forma intellectus ipsum cognoscentis, et
coniungatur ei non ad unam naturam constituendam, sed sicut species
intelligibilis intelligenti. Ipse enim sicut est suum esse, ita est
sua veritas, quae est forma intellectus. Necesse est autem quod omne
quod consequitur aliquam formam, consequatur dispositionem aliquam ad
formam illam. Intellectus autem noster non est ex ipsa sua natura in
ultima dispositione existens respectu formae illius quae est veritas,
quia sic a principio ipsam assequeretur. Oportet igitur quod cum eam
consequitur, aliqua dispositione de novo addita elevetur, quam dicimus
gloriae lumen: quo quidem intellectus noster a Deo perficitur, qui
solus secundum suam naturam hanc propriam formam habet, sicut nec
dispositio caloris ad formam ignis potest esse nisi ab igne: et de hoc
lumine in Psal. XXXV, 10, dicitur: in lumine tuo videbimus
lumen.
|
|