|
Hoc autem fine adepto, necesse est naturale desiderium quietari, quia
essentia divina, quae modo praedicto coniungetur intellectui Deum
videntis, est sufficiens principium omnia cognoscendi, et fons totius
bonitatis, ut nihil restare possit ad desiderandum. Et hic etiam est
perfectissimus modus divinam similitudinem consequendi, ut scilicet
ipsum cognoscamus eo modo quo se ipse cognoscit, scilicet per essentiam
suam, licet non comprehendamus ipsum sicut ipse se comprehendit: non
quod aliquam partem eius ignoremus, cum partem non habeat, sed quia
non ita perfecte ipsum cognoscemus sicut cognoscibilis est, cum virtus
intellectus nostri in intelligendo non possit adaequari veritati ipsius
secundum quam cognoscibilis est, cum eius claritas seu veritas sit
infinita, intellectus autem noster finitus. Intellectus autem eius
infinitus est, sicut et veritas eius, et ideo ipse tantum se cognoscit
quantum cognoscibilis est. Sicut conclusionem demonstrabilem ille
comprehendit qui eam per demonstrationem cognoscit, non autem qui
cognoscit eam imperfectiori modo, scilicet per rationem probabilem.
Et quia ultimum finem hominis dicimus beatitudinem, in hoc consistit
hominis felicitas, sive beatitudo, quod Deum videat per essentiam,
licet in perfectione beatitudinis multum distet a Deo, cum hanc
beatitudinem Deus per suam naturam habeat, homo vero eam consequatur
per divini luminis participationem, ut supra dictum est.
|
|